Immagini della pagina
PDF
ePub

partly active, and partly passide, but verbs signifying sometimes mere action, and sometimes mere passion; and, in so understanding the term, they did not, as Kuster imagines, altogether err. The Greeks, as we have seen, called verbs expressive of action mixed with passion, by a term very different from uéou, viz. ártiπεπονθότα. .

Here I will take the opportunity of pointing out an apparent misconception of H. Steph. Thes. G. L. ï. 889.: “ Sed et verbum quod nec activum est, nec passivum, sed velut medium inter utrumque, μέσον, itidemque ejus χρόνους νοcant μέσους, Tempora media, ut μέσος παρακείμενος, et μέσος αόριστος, etc. : Eustath. in quendam locum Od. Σ. Και είκός το ούλομένη και ενεργητικώς και παθητικώς λέγεσθαι, διά το χρόνου είναι μέσου αόριστου δευτέρου οι δε μέσοι επαμφοτερίζουσιν ως επί πολύ τη ερμηνεία.” Η. Steph.’s defnition of the middle verb by no means corresponds to the passage, which he has adduced to support it. I have above asserted, that no passage has yet been discovered, which proves the truth of Kuster's definition, that middle verbs were so called among the Greeks, because they denote action mixed with passion, et sic inter verba activa et passiva revera medie se habent, et utrique formæ ita affinia sunt, ut tamen ab utraque discrepent;" and I now assert, that H. Steph.'s definition is equally unsupported by the usage of the ancient grammarians. In their writings, as I have sufficiently shown, the verb called mécor is not “ quod nec activum est, nec passivum, sed velut medium inter utrumque," but it denotes merely such verbs, as have sometimes an active, and sometimes a passive signification. In the very passage which H. Steph. adduces from Eustath., the word is indisputably so used, Και είκός το ούλομένη και ενεργητικώς και παθητικώς λέγεσθαι. .

EDMUND HENRY BARKER. Thetford, July, 1818.

CAMBRIDGE TRIPOS, On Bendoes's Factitious Air applied to the Case of Consumptions.

Αύραι ηδύπνοοι καμάτου ανάπαυσιν έχουσαι.-ORPH.
IMMATURA cano vernantis fata juventæ ;
Grassantemque diu tacito lentore Marasmon;

Et vitæ spes infractas. Teterrima Divom,
Quæ, nigris vallata minis, formidine septa,
Omnia pervolitas orbis loca; nec sinis usquam
Pura metus fuere, atque obscænæ gaudia Curæ ;
Floribu' vitaï tandem, Mors, parce tenellæ ;
Parce, atque injustos ultro dedisce triumphos.

Protinus, et causæ quæ sint, atque omina tabis
Expediam ; dein quæ sævi lenimina morbi,
Quaque salutiferi medicatos ætheris baustus
Arte coquas, clare memorare et vincere verbis
Aggrediar, melico continguens cuncta lepore.

Semina jam vero tardæ genitalia pestis
Crediderim membris innasci primitus ipsis.
Robustis etenim pubes quæ stirpibus olim
Orta viget, cervice brevi, lateque toroso
Pectore luxuriaus, hyberni flaminis amplo
Stringorem pulmone pati, serosque vapores
Impune, aut vigiles pernox excudere curas.
Tabifico contra macilenta e sanguine proles
Spicula brumaï violenta, et vesperis umbras,
Faucibus ad vivum penitus persentit anhelis;
Excubias pallet studiorum, et tædia curæ ;
Invalidoque graves detrectat corpore nisus.

Scilicet his fragilem poteris dignoscere pubem
Indiciis. Procera imbelles explicat artus,
Et gracilis species. Spatiis adstringit iniquis
Compages angusta sinum: brevis inde fatiscit
Spiritus, atque arctas quassat luctamine costas.
Egregia effulget vultu fiorente venustas;
Vivatis

gena læta rosis, atque humida labra
Translucent; vitreis dentes candoribus albent
Perspicui'; nigrat collo plerumque tenello
Cæsaries effusa, atque ampli splendor ocelli
Liquidus ; et blandam prodit languoribu' mentem.
Talis, ad ingentem porrectus Amazona, segnis
Incola Peruviæ, vacua securus in umbra
Torpet, et innocuum carpit per sæcla veternum.

Continuo simul ac maturæ ver breve vitæ Umbrarit juveni malas, mollisque puellæ Solverit eluctans gremium : fervescit avita Contages; durique urguent patrimonia morbi.

Siquando in teneros hyemis penetrabile flabrum Persidat, vellatque, sinus; seu vespere multo Frigidus Autumni insinuet vapor, inque gravescat Humida pestilitas ; violatur volnere pulmo Lubricus ; et lacerum tussis quatit improba pectus.

Pubertate ferox juvenis, viridique juventa, Egregiusque aniini (tali quippe invida pestis Præcipuas struit insidias, damnatque tenebris)

Labitur oblitus studiorum, gloria turbæ
Dulcis Apollineæ quondam ; blandosque furores
Aonidum expertus; Sophiæque imbutus amenis
Haustibus. Heu! festam primus celebrare choream,
Dum fuit alma Salus, primus captare susurrum
Virgineum, lepidique argutum murmur amoris.
Nunc ruit ante diem, Venis furit arida febris,
Nocturnisque liquat validos sudoribus artus
Insomui: ingeminat importunissima tussis;
Crebraque thoracem raucis latratibus angens
Funditus exscindit. Macies enervia membra
Attenuat, vivumque fatigat lenta cadaver ;
Cunctantemque trabit flammata insania mortem.

Illud præterea Phthisis ærumnabile, dirumque
Inprimis tenet; extremo quod limite vitæ
Hæret adhuc anima, et cassa spe pascitur, ardens
Vitaï desiderio; secura sepulcri
Ludit ad horrendas fauces ; hilarisque supremum
Cunctatur circa gevialis luminis oras.

Ecce puellares inter pulcherrima cetus
Enitet; in vitrea, virgo, cui limpida forma
Purpura collucet, mentemque loquacia produnt
Lumina ; quæ melicos ultro, dulcedine victa,
Solvitur ad numeros; mollis fervescit amoris
Æstibus, aut levium labyrinthos phantasiarum
Mente sequens agili, flammantia menia mundi
Evolat, obscenæque fugit contagia terræ:
Nequidquam ; bruto interea nam pondere tardat
Corpus iners, animamque hebetant mortalia membra.
Jam nunc in pulchris inolescunt semina lethi
Artubus ; horriferasque tenens certissima pestis
Excubias, roseos quibus ipsa afflavit honores,
Florida lethali morsu jam devovet ora.

Qualis ubi placido delabens agmine flumen, Mordet aquis ripam ; tenerumque in cespite florem, Quem pascit, sensim taciturna subruit unda. Irriguis viget ille comis: mox caule ruenti Marcet forma fugax; et surdo volvitur amne.

Nunc age, crudelis morbi medicina docebo Quæ sit; et inventas sacrabo versibus artes.

Principio liquidi circumflua cærula coeli
Vivificos haustus animantum, et pabula dia,
Aura tenet duplex, duplex natura, genusque
Diversum: humanos quamquam subtilia visus
Effugiunt, mistoque feruntur tenuia textu.

Altera vitalis pars dicitur aëris, altrix
Prima quasi vitæ: frondes hanc arbore ab omni
Progenerant, venisque halant spirantibus herbæ
Quod superest auræ, tetra sterilisque Mephitis

Libantis confestim animam suffocat anhelam,
Aëre præterea mersus restinguitur ignis
Mortifero: contra flammis alimenta ministrat
Vitalis, rutila pascens incendia luce.
Sanguinis ille idem latices, pulmone receptos,
Inficit: hinc roseis refluus per corpora rivis
Diditur, albentesque coloribus irrigat artus.
Ipse autem nimius siquando exuberet, ora
Florida suffundit digitosque rubore corusco :
Acriter interea teneri pulmonis inermes
Vesicas lacerat; brumali et famine læsas
Irritat stimulis ; mitescensque asperat ulcus.
Temperat hunc, et sæva hebetat commista Mephitis
Spicula. Campano qualis qui crassus in antro
Serpit humi, exitium canibus, vapor; aut gravis olim
Halitus umbrosum circumvolitabal Avernum.
Ergo age, sinceras puris e fontibus undas
Ferro infunde cavo, magnum cui turget apertus
In ventrem tubus : angustum.fornace foramen
Calface; dein latices ferventibus ejice labris.
Sibilus effatur vapor, et rarescit in auram
Cum stridore gravi, tu tenuia fanina capta,
Blandaque turgenti asserva medicamina pera.
Hæc si vitali commista sit aëre, flagrat
Ilicet, exardetque admotis ignibus, unde
Flammiferam appellant: ignescit sæpe fodiniş
Deprensa, et vastas populat displosa cavernas.
Hujus ope ætherios incerto remige cursus
Explorat sophus exultans; cælique serenum
Navigat oceanum, terraï volvitur infra
Exilis globus, et pimbi glomerantur inanes.
Hanc demum tremulis libans moribunda labellis
Lassa reviviscit virgo, nam scilicet acrem
Flammifer in tenues vitalem, mollior ipse,
Solvit
aquas :

: blando recreatur sanguine pulmo
Saucius, et tussis depulsa febre quiescit.
Insomni rediens oculo sopor incubat, ægrum
Tranquillans animụm; desueta gaudia rident
Viva gena, fessosque vigor novus excitat artus,

Felix! solicito qui fixus lumine, languens Anxius adsidebat et invigilabat amator; Servabatque moras morbi, et vestigia tractim Facundumque oculum, et taciti suspiria yoti. Felix! cui media raptæ de morte puellæ Reddita forma suæ, morboque venustior ipso Surgit, et optatos tandem conjungit amores!

G. HERMANNI CENSURA

IN NOVAM EDITIONEM

STEPHANIANI THESAURI GR.

LONDINENSEM.

Quæ magno cum favore doctorum hominum in lucem emitti cæpta est editio Thesauri Græcæ Linguæ ab H. Stephano conditi, eius nuper is ad nos perlatus est fasciculus, qui numero tertius, re primus, et tantum non ipsum præstantissimi operis initium est. De

quo libro quum a nobis posceretur ut sententiam nostram expromeremus, etsi sciebamus non paucos vel apud nostrates, vel apud exteros esse, qui et plenius essent et rectius hanc provinciam administraturi, tamen non committendum putavimus, ut detrectando hoc negotio parum officiosi videremur. Accedebat, quod neminem tam iniquum fore intelligebamus, qui in tali libro iudicando, qualis hic Thesaurus est, aut exhauriri omnia, aut etiam pleraque attingi vellet, nec satis haberet, in universum quid præstitum sit, recte et considerate dici. Est autem ne hoc quidem perfacile, quoniam neque de consilio, quo tantum opus susceptum est, idem omnes sentire verisimile est, et ratio, qua condi debeat, non modo hominibus aliis alia, sed etiam gentibus probari videtur. Quibus omnibus sententia dicenda satisfacere tanto difficilius est, quod sæpe diversis non modo diversa, sed contraria placent. Verum etsi satisfieri omnibus nullo modo posse intelligimus, tamen illud studebimus efficere, ut æquis harum rerum arbitris nihil, quod non idoneis rationibus munitum sit, attulisse videamur. Ac de eo quidem inter omnes convenire putamus, Editores doctissimos Thesauri Stephaniani tantam et in locupletando hoc libro industriam, et in expoliendo diligentiam adhibere, ut inde non possit non summa ad studia Græcarum litterarum utilitas redundare. Cuius meriti

quo insignior est magnitudo, quoque plus laboris in illa opera exantlandum est, tanto certius contidimus, neminem fore, quin ex animo gratias, quantæ maximæ sint, agendas his viris censeat. Quam infiniti enim laboris sit, exempla ab H. Stephano citata exquirere, copias a compluribus hominibus doctis congestas disponere, scriptores omnis generis eorumque interpretes inspicere, in singulis locis vocabulisque quæ dubia atque ambigua sunt ponderare, postremo ex his omnibus vera eruere, id is demum recte æstimaverit, qui non dicam ipse similis operæ periculum fecerit, sed vel unam alteramve paginam huius novi Thesauri ita pertractaverit, ut, quæ

« IndietroContinua »