Immagini della pagina
PDF
ePub

Libantis confestim animam suffocat anhelam,
Aëre præterea mersus restinguitur ignis
Mortifero: contra flammis alimenta ministrat
Vitalis, rutila pascens incendia luce.
Sanguinis ille idem latices, pulmone receptos,
Inficit: hinc roseis refluus per corpora rivis
Diditur, albentesque coloribus irrigat artus.
Ipse autem nimius siquando exuberet, ora
Florida suffundit digitosque rubore corusco :
Acriter interea teneri pulmonis inermes
Vesicas lacerat; brumali et famine læsas
Irritat stimulis ; mitescensque asperat ulcus.
Temperat hunc, et sæva hebetat commista Mephitis
Spicula. Campano qualis qui crassus in antro
Serpit bumi, exitium canibus, vapor; aut gravis olim
Halitus umbrosum circumvolitabal Avernum.
Ergo age, sinceras puris e fontibus undas
Ferro infunde cavo, magnum cui turget apertus
In ventrem tubus : angustum fornace foramen
Calface ; dein latices ferventibus ejice labris.
Sibilus efflatur vapor, et rarescit in auram
Cum stridore gravi, tu tenuia famina capta,
Blandaque turgenti asserva medicamina pera.
Hæc si vitali commista sit aëre, flagrat
Ilicet, exardetque admotis ignibus, unde
Flammiferam appellant: ignescit sæpe fodinis
Deprensa, et vastas populat displosa cavernas.
Hujus ope ætherios incerto remige cursus
Explorat sophus exultans; colique serenum
Navigat oceanum, terraï volvitur ipfra
Exilis globus, et nimbi glomerantur inapes.
Hanc demum tremulis libans moribunda labellis
Lassa reviviscit virgo, nam scilicet acrem
Flammifer in tenues vitalem, mollior ipse,
Sólvit aquas : blando recreatur sanguine pulmo
Saucius, et tussis depulsa febre quiescit.
Insomni rediens oculo sopor incubat, ægrum
Tranquillans animum; desueta gaudia rident
Viva gena, fessosque vigor novus excitat artus.

Felix! solicito qui fixus lumine, languens
Anxius adsidebat et invigilabat amator;
Servabatque moras morbi, et vestigia tractim
Facundumque oculum, et taciti suspiria yoti.
Felix ! cui media raptæ de morte puellæ
Reddita forma suæ, morboque venustior ipso
Surgit, et optatos tandem conjungit amores!

G. HERMANNI CENSURA

IN NOVAM EDITIONEM

STEPHANIANI THESAURI GR.

LONDINENSEM.

Quæ magno cum favore doctorum hominum in lucem emitti cæpta est editio Thesauri Græcæ Linguæ ab H. Stephano conditi, eius nuper is ad nos perlatus est fasciculus, qui numero tertius, re primus, et tantum non ipsum præstantissimi operis initium est. De quo libro

quum a nobis posceretur ut sententiam nostram expromeremus, etsi sciebamus non paucos vel apud nostrates, vel apud exteros esse, qui et plenius essent et rectius hanc provinciam administraturi, tamen non committendum putavimus, ut detrectando hoc negotio parum officiosi videremur. Accedebat, quod neminem tam iniquum fore intelligebamus, qui in tali libro iudicando, qualis hic Thesaurus est, aut exhauriri omnia, aut etiam pleraque attingi vellet, nec satis haberet, in universum quid præstitum sit, recte et considerate dici. Est autem ne hoc quidem perfacile, quoniam neque de consilio, quo tantum opus susceptum est, idem omnes sentire verisimile est, et ratio, qua condi debeat, non modo hominibus aliis alia, sed etiam gentibus probari videtur. Quibus omnibus sententia dicenda satisfacere tanto difficilius est, quod sæpe diversis non modo diversa, sed contraria placent. Verum etsi satisfieri omnibus nullo modo posse intelligimus, tamen illud studebimus efficere, ut æquis harum rerum arbitris nihil, quod non idoneis rationibus munitum sit, attulisse videamur. Ac de eo quidem inter omnes convenire putamus, Editores doctissimos Thesauri Stephaniani tantam et in locupletando hoc libro industriam, et in expoliendo diligentiam adhibere, ut inde non possit non summa ad studia Græcarum litterarum utilitas redundare. Cuius meriti

quo insignior est magnitudo, quoque plus laboris in illa opera exantlandum est, tanto certius contidimus, neminem fore, quin ex animo gratias, quantæ maximæ sint, agendas his viris censeat. Quain infiniti enim laboris sit, exempla ab H. Stephano citata exquirere, copias a compluribus hominibus doctis congestas disponere, scriptores omnis generis eorumque interpretes inspicere, in singulis locis vocabulisque quæ dubia atque ambigua sunt ponderare, postremo ex his omnibus vera eruere, id is demum recte æstimaverit, qui non dicam ipse similis operæ periculum fecerit, sed vel unam alteramve paginam huius novi Thesauri ita pertractaverit, ut, quæ

ibi exposita sunt, omnia accurate pervestigaret. Et hæc quidem tam laboriosa opera quemadmodum Editoribus Thesauri non potest non summæ laudi esse, ita nobis excusationi erit, si in sententia de hoc libro dicenda tantum hic illic aliquid delibabimus. Nam si totum hunc Thesauri fasciculum pari diligentia percensere vellemus, vel in legendo eo et per singula considerando plus temporis, quam ad scribendum nobis concessum est, consumendum foret.

Duæ res in iis, quæ ad litteras Græcas pertinent, longe sunt difficillimæ, lexicon scribere, et grammaticam. Unde id ex doctis hominibus perpauci facere ausi sunt; indocti autens, quippe ne cognitam quidem rei magnitudinem habentes, certatim fecere. Et lexica quidem Græca qui post Stephanum condiderunt, eorum tantum abest hunc ut superaverit quisquam, aut æquaverit, ut, quum omnes longe eo inferiores esse appareat, optimi ii videantur esse, qui nihil nisi in compendium redegerunt huius Thesaurum. Etenim duplex maxime error in hoc omni negotio dominari solet. Alii enim copiam vocabulorum præcipue consectantur, in qua est quidem aliqua, sed non primaria virtus posita lexicorum, præsertim quum pleraque huius generis incrementa in verbis vel compositis vel flexionum varietate multiplicatis consistant: quæ quum etiam sine interprete facile intelligantur, minus desiderantur omissa. Ali autem toti se ad origines verborum indagandas dederunt, quod valde quidem laudandum est, quia hæc optima est et plavissima via ad significationes constituendas, sed nisi admodum caute et circumspecte hæc ratio adhibeatur, plus damni ex ea, quam lucri redundare solet. Quam multa enim vocabula in lexicis quibusdam propter illam rationem vel in ordinem recepta videmus, vel commemorata certe, quæ non modo numquam in usu fuerunt, sed magnam partem etiam analogiæ et legibus linguæ repugnant. Tanto magis nos quidem sæpe admirati sumus H. Stephanum, cuius lexicon el virtutibus, quæ maximæ in hoc genere suut, ita eminet, et tam immune est a vitiis, in quæ facillime quis incidere potest,

a , ut illud non modo vere Thesauri nomine dignum, sed plane divinum opus esse videatur. Ac nostra quidem sententia, qui vere rem æstimare voluerit, tantam fuisse in H. Stephano intelliget linguæ Græcæ scientiam, quanta vix umquam ullo fuit in alio homine. Neque enim verennur, ne quis hoc in Heinsterhusios aut Valckenarios, aut si qui alii horum similes exstiterunt, iniquius dictum censeat, si reputaverit, quanta his discendi adiumenta quum aliunde, tum ab ipso Stephano in promptu fuerint; Stephanum autem, præter Budæi præclaram sane operam, vix quidquam, quam quod sua ipse industria sibi parasset, habuisse. Præterea graviter errant, qui linguæ scientiam in eo versari putant, ut quis verba singula, significatus, constructiones exemplis communire possit. Nam hæc dimidia tantum pars est eius, quæ recte linguæ scientia appellari queat : altera enim pars, eaque non minus neces

[ocr errors]

saria, immo aliquanto etiam præstabilior, in eo posita est, ut quis ingenium linguæ quasi imbiberit, illamque cum ea familiaritatem contraxerit, quæ eum etiam sine exemplis statim sensu quodam, rectene an secus aliquid dicatur, admoneat. Nam quæ iandem hæc scientia foret, quæ in exemplis tantum consistens, si quid præter illa exempla occurreret, id nesciret utrum probandum, an improbandum esset ? Immo is demum vere dici potest linguam aliquam didicisse, qui non minus quam in ea, quæ ipsi vernacula lingua est, etiam sine exemplis statim, quid rectum, quid pravum sit, videt atque diiudicat. Hoc vero est illud, quod in H. Stephano prorsus admirabile deprehendimus ; qui ea re dici vis potest quam longe anteverterit plerosque, qui post eum, multo commodioribus usi opportunitatibus, vix diuturna cogitatione id assequuti sunt, quod ipse multo ante quasi naturali quodam instinctu compertum habebat. Nec profecto, qui diligenter consideraverit cursum illum, quem linguæ Græcæ scientia usque ad hæc tempora tenuit, non poterit fateri, etsi partes eius nonnullæ subinde aliquid incrementi ceperiut, tamen universam paullatim mirum quantum imminutam esse, usque dum novissimis temporibus quasi denuo revixit, et coniunctis doctorum hominum studiis eo adducta est, ut multa, quæ non ita pridem etiam doctissimi ignorabant, iam pueris nescire dedecus habeatur. Quorum nonnulla, quæ diligenti doctorum virorum opera eruta sunt, si etiam Stephanus nesciebat, non illud sane mirum est: at pleraque tamen illum, quæ post quasi denuo reperta sunt, vel nota habuisse, animadvertimus, vel divinasse certe sensu quodam, qui in eo viro erat plane eximius.

Huius igitur tanti viri Thesaurus hanc habet primariam laudem, quod in eo de singulorum verborum usu variisque potestatibus et diligentius est, quam in cæteris lexicis omnibus, et accuratius, eoque cum temperamento explicatum, ut neque necessaria omitterentur, neque cumularentur supervacanea.

Secundum hoc illud quoque præclare factum est, quod verba non sunt singula ad litterarum ordinem disposita, sed pro sua quæque origine ad capita quædam relata : quo et derivationes facile perspiciantur, et significationum coguationes ac diversitates statim uno obtutu comprehendi queant. Quamquam hac quidem in parte fieri non potuit, ut ille omnes numeros impleret. Nam et per se valde ambigua est hæc de originibus quæstio, et ubi semel hanc viam ingressus sis, modum tenere difficillimum est. Verumtamen hic quoque sapientissimum admirari licet Stephani iudicium, qui plerumque non obsoleta aut ficta verba pro radicibus posuerit, sed ea, quæ usitata sunt, et a quibus quid derivatum esset, facile quivis, qui lexico illo uteretur, posset intelligere. Videbat enim in lexico scribendo inediam quamdam viam tenendam esse inter veram, sed magis reconditam verborum cognationem, et eam, quæ omnibus aperta esset. Quam viam qui deseruit Dammius in lexico Homerico et Pindarico, quid aliud quam monstrum quoddam lexici in lucem emisit? Sed quo difficilius est, iustam rationem sequi, et neutram in partem peccare, eo facilius condonabimus Stephano, si non satis constantem in hac re deprehenderimus. Sic, ut unum saltem exemplum afferam, disiunxit ille locis verba Téyyelv et týxeiv, quæ sunt unum idemque verbum duplici forma usurpatum.

Commemoravi hæc eo fine, ut indicatis præcipuis virtutibus Thesauri Stephaniani distinctius de locupletando et corrigendo eo lexico quæri posset. Ac non nihil mirati sumus, quid fuerit, quod Editores, quum in epistola ad lectorem, quam interim præfationis loco esse voluerunt, de multis aliis rebus dicerent, de ea, quæ primaria erat, nihil plane dixerint, nisi hoc, noluisse se in ipso Stephani libro quidquam mutare. Neque alibi quidquam de ea ratione, qua edituri essent hunc Thesaurum, ab iis scriptum accepimus, nisi quod a viris et inter populares suos et apud exteros litteraruin Græcarum scientia claris, ut communicarent secum, si quid haberent, quod esset augendo illi libro, petierunt. Ex quo aliquid dubitationis nobis subnatum esse fatemur, an iis cupiditas doctorum, maturari editionem flagitantium, tempus præciderit, quo opus erat ad tantum opus ita et instituendum et perficiendum, ut illud ex omni parte consummatissimum iudicari posset. Ac vellemus quidem fecissent viri præstantissimi, quod fieri par erat in paranda editione operis immortalis, quæ ipsa æternum buius ævi monumentum exstitura esset : exposuissent prius accurate de universa ratione, quam sibi sequendam putarent, omnesque harum litterarum peritos invitassent, ut suam quisque de ea sententiam in medium afferret, quo deinde id, quod optimum visum esset, et, si non omnium, certe plerorumque assensu comprobatum, adscisceretur atque effectum daretur. Sed bene scimus, nullum esse humanum opus, quod ab omni parte perfectum sit, nec tam iniqui sumus, ut, quod nullam plane reprehensionem admittat, requiramus : immo in tam immenso, tamque variæ et multiplicis rationis opere fieri non posse intelligimus, nihil ut sit, quod non queat aliter, ac rectius fortasse institui : sed quo magis ingentem rei difficultatem perspicimus, tanto maiore laude ornandam censemus eorum industriam, qui ut non quod omnibus numeris absolutum esset, at magnum tamen quid et prorsus eximium effecerunt. Verum censoris est, summæ perfectionis speciem animo informare, ad eamque, quidquid iudicet, exigere, etiamsi sciat, neminem exstiturum esse, qui facto consequi illam perfectionem queat, præsertim in tali opere, quod verendum erat, ne, si omnia ad summam severitatem expendere Editores voluissent, numquam fuisset in lucem proditurum. Ita igitur ut dici putent, quæcumque dicemus, et Editores præstantissimos, et omnes, qui hæc legent, roga

Etenim quum ad laudandum infinita suppetat materia, ut

mus.

« IndietroContinua »