Immagini della pagina
PDF
ePub

commemorandis, quæ nobis probantur, finem non essemus inventuri: malumus, quod et utilius et gratius fore lectoribus speramus, ea tantum afferre, in quibus nonnihil ab Editoribus doctissimis dissentimus.

Videntur Editores voluisse, ut hic liber oninem linguæ Græcæ, quæ antiqua et incorrupta habenda esset, ubertatem quam diligentissime explicatam comprehenderet. Ad eum finem quattuor potissimum res erant, quæ quod in Thesauro, quem Stephanus edidit, desiderantur, præcipua cura indigebant: primum, ut adderetur ingens copia vocabulorum, quæ vel in aliis lexicis iam reposita sunt, vel adhuc in omnibus desunt; secundum, ut et augerentur ea, quæ minus plene explicata a Stephano essent, et corrigerentur, quæ minus recte dicta; tertium, ut explanarentur illa, quæ certarum doctrinarum propria sunt, earum præsertim, a quibus plerique philologorum alieniores esse solent, ut quæcumque ad res arithmeticas, geometricas, astronomicas, medicas, ad animalium, arborum, herbarum, lapidum naturas et varietates, ad philosophiam, denique ad grammaticam pertinent; quartum, quod ægre quum in Stephani, tum in cæteris lexicis desideratur, ut indicarentur mensuræ syllabarum, quæ quum omnino non sint negligendæ, tum, quoniam pro dialectis scribendique generibus rnirifice variant, singularem requirebant in adnotando diligentiam. His rebus quo modo et per quos maxime viros providerint Editores, valde dolemus non esse indicatum. Et illud quidem, quod postremum nominavimus, mensuram syllabarum, neglexisse Editores videntur. Neque illi in nominibus propriis qua ratione usi sint, dixerunt, quorum perpauca commemoravit Stephanus. At, ut nos quidem arbitramur, hæc minime omnium negligenda sunt, non solum propter formas, quas vel ipsa, vel etiam quæ ab iis derivantur, valde memorabiles habent, sed etiam quia magna pars horum nominum longe antiquissima sunt veteris Græcorum linguæ monumenta. Debebat autem ad hæc pro hodierno statu philologiæ hoc quintum accedere, ut in singulis vocabulis etiam viri docti, qui passim in scriptis suis ea esplicuissent, vel aliquid, quod operæ pretium esset, de iis protulissent, diligenter commemorarentur, quo, quæ in ipso lexico locum non invenirent, lectores, unde petere deberent, possent cognoscere. Et hac quidem in re Editores doctissimi non sunt passi diligentiam suam desiderari.

Major dubitatio de ordinanda atque adornanda tam diffusa materia moveri poterat. De qua re omnium maxime vellemus, Editores sententiam suam cum lectoribus communicassent. Qui nihil aliud, quam non mutato ullo Stephani verbo. librum se paullo melius dispositum exhibituros esse dixerunt. Ac reverentiam quidem illam, quam tanto viro habent, ut, quæ ab illo scripta sint, mutare nefas ducant, magnopere laudandam putamus : merito enim liber ille et sua ipsius præstantia et longa duorum et dimidiati sæculi veneratione quamdam quasi sanctitatem adeptus est. Tanto magis miramur, quod, qui adeo religiosos se fore professi erant, ut ne unum quidem verbum Stephani mutare vellent, statiin in prima pagina, quod ille scripserat, "" A10x, præter figuras quas

Anda illi' in fronte huius paginæ dedi,” sic mutarunt : “"Anda præter

Αλφα figuras, [quas ad finein operis, cum omnigenis literarum ductibus et compendiis, subiectas videbis,)” et paucis versibus post, quod scripserat Stephanus, “ ut aliquando, Deo favente, in meo de Calligraphia Græca libro videbis,” omittendum, et in adnotationibus ponendum putaverunt, ea caussa, quod is Stephani liber lucem non vidisset. At adnotari hæc poterant etiam verbis istis nec mutatis nec deletis. Alteruin vero illud, quod dicunt, paullo melius a se dispositum in Stephani lexicon, id quale intelligi voluerint, nemo erit, qui non explicatius declaratum cupiat, si quidem hæc res, út supra innuebamus, dubitationis plenissima est. Atque, ut nobis quidem videtur, etsi optandum foret, ut certiore quadam ratione radices linguæ constituerentur, quam ab H. Stephano factum est, ad easque deinde singula verba apto ordine disposita referrentur : tamen, nisi quis novum plane lexicon condere vellet, servandum erat illud, quod Stephanus exstruxit, ædificium, sed mutatis iis, quæ ad usum incommoda sunt. Nam quum præcipua virtus sit lexicorum, ut quam facillime quidque inveniri possit, ei rei non ubique ab H. Stephano satisfactum videmus. Quod si huic commoditati prospectum ab Editoribus esset, et gratiam iniissent magnam ab omnibus, qui usuri sunt hoc libro, et fecissent, ut opinamur, quod ipse facturus fuisset Stephanus, si iterum edidisset illum Thesau

Sunt autem tria potissimum, quæ valde incommoda sunt utentibus Stephani libro : primum, quod quædam, quæ per oblivionem omissa fuerant, in calce voluminum adiecta sunt; et hæc quidem non dubitamus quin Editores ibi, ubi collocari debebant, reposituri sint; secundum, quod multa, quæ quis in ipso Thesauro quærenda coniiciat, Indici, ac sæpe ob eamdem illam rationem, quod neglecta fuerant, inserta sunt.

Sic statim ab initio, quum verbum aé&w in Thesauro positum sit, quis non ibidem etiam aco xw commemorandum fuisse censeatp At hoc in ludicem coniectum est, nec placuit Editoribus novi Thesauri eam rationem deserere, licet iidem aliquot alia verba ex Indice in ipsum Thesaurum receperint. Cuius consilii quum quas caussas habuerint non indicatum sit, non potest ea non inconstantia quædam videri. Ac nos quidem, lo. Scapulæ exemplo, totum Indicem Thesauro ipsi inserere suasissemus : quo facto mirum quantum commoditati utentium consultum fuisset. Nam ne peregrinas quidem voces seiungendas fuisse existimamus, siquidem nulla est lingua, quin aliquas aliunde simptas voces interdum usurpet : multo minus ea voca

rum.

[ocr errors]
[ocr errors]

bula, quæ quarumdam dialectorum propria sunt, ab ipso Thesauro disiuncta vellemus, ut quæ et Græca sint, et sæpe antiquissima. Hæc suis quæque locis reposita, deinde poterant indice quodam secundum gentes urbesque disposito enumerari, quo facilius unum in locum congesta, uno etiam obtutu comprehenderentur. Tertium denique, quod incommodum est iis qui Stephani Thesaurum consulunt, hoc est, quod quædam verba ut ubi quærenda sint discas, Indicis inspectione opus est. Sic ρήσσω, ρήγνυμι, et que hinc derivantur, allata sunt in verbo apdoow; , pñud, in eigw; polos, piv, βροτος, αμβροσία, αβροτάζω, in ρέω. Ηec et similia iis locis poni nos quidem vellemus, qui supersedere quærentes molesto illo Indicis usu sinerent. Sed hæc, cæpto jam opere, frustra optamus. Quin veremur, ne iu nova editione etiam augeatur quærendi labor: de qua re infra dicemus. Nunc illud commemorare satis sit, interdum neglectuin esse ordinem litterarum. Sic p. 146. seqq. hæc deinceps explicantur, Αυτοάγαθος, Αυτοαγαθότης, Υπεράγαθος, Υπεραγαθότης, Αυθυπεραγαθότης, 'Αγαθωσύνη, 'Αγαθικός, 'Αγαθώνος, 'Επάγαθός, Ισάγαθος, Μισάγαθος, Ομοάγαθος, Πανάγαθος, Παναγαθία, Φιλάγαθος, Φιλαγάθως, Φιλαγαθία, 'Aφιλάγαθος, 'Απειράγαθος, 'Απειραγάθως, 'Απειραγαθία, 'Απειραγαθέω, 'Αρχάγαθος.

Sed dicendum iam est de ipsis incrementis, quibus locupletari hic Thesaurus cæptus est. Quorum tam infinita copia est, eaque tam accurate tractata, ut incredibilem Editorum industriam ac diligentiam non solum gratissimo animo agnoscamus, sed maxime etiam admiremur. Et primo, præter ea, quæ Editores ipsi congesserant, opibus eos usos esse ex schedula tertio fasciculo adiecta cognoscimus Schæferi, nostratis, cujus immensas copias ipsi vidimus; deinde Boissonadii, Schweighäuseri, Coraji, Rallii; tum adnotationibus ad Scapulam MSS. Ruhnkenii, Valckenarii, Brunckii, et ad Hederici lexicon Wakefieldii et Routhii ; denique non exiguis collectaneis Seageri, aliorumque Britannorum. Hæc præsidia ita ad Stephani Thesaurum adhibuerunt, ut iis partim in ipso textu, partim in subiectis adnotationibus locum concederent. De hoc textu, hisque adnotationibus iam dicatur explicatius.

Et textum quidem non sumus ita morosi ut totidem ubique litteris, quot a Stephano, exbibendum fuisse censeamus, sed non intelligimus tamen, cur quantumvis levibus in rebus recedendum a prima editione fuerit. Contulimus eo fine diligenter primas tantum quattuor paginas: in quibus septies signa parentheseos omissa,

jocum, jocatur," pro “ iocum, iocatur,” (quæ Latina est scriptura, cuius neglectio interdum errores gignit, ut quod p. 271. A. scriptum est, "a Jamblicho," quod Latine dici debebat " ab Iamblicho”) Juvenalis siv. “ pro suvenal. Sat. 14.” “ Stephanum

pro “Stephanum," et alii hujusmodi animadvertimus : quæ etsi levia sunt, et neminem morantur, tamen, quum caussa mutandi

66

Byz.” pro

[ocr errors]

1

[ocr errors]

nulla esset, non fuisse mutanda existimamus. Maius vero incommodum ex eo ortum videmus, quod quæ ab ipsis Editoribus textui inserta sunt, sæpe ab iis, quæ Stephanus scripserat, distingui nequeunt. Nam unci sive semicirculares sive angulares, quos plerumque apposuerunt, non idoneum præbent indicium, quum utrisque etiam ipse Stephanus usus sit. Sic quod p. 4. C. scripserunt,

apud Stephanum Byz. (ν. Γάργαρα)” et mox D. “ (Capitol. in Pertin. c. i. Puer literis elementariis, et calculo imbutus.)” quis, nisi veteri editione inspecta, non esse, quæ uncis inclusa sunt, ab ipso Stephano addita sciet? Quid vero de eo dicamus, quod quædam sic immutata et alienis permixta sunt, ut plane, quæ Stephani verbis nova accesserint, dignosci nequeat? De nomine aßaxioxos Stephanus hæc scripserat :

«'Αβακίσκος, ου, ο, Tessella pavimenti, Budeus. Moschion apud Ath. 5. ταύτα δε πάντα δάπεδον είχεν εν άβακίσκοις συγκείμενον εκ παντοίων λίθων. Ubi Εustathius, ένθα δρα το άβακίσκοις εξ ού δηλον

· ως ου μόνον επί σανίδος ο άβαξ και το αβάκιον, αλλ' ιδού και επί λίθων ομοιοσχημόνων ξυλίνoις άβαξιν.” Hæc in nova editione ad hunc modum interpolata sunt:

«'Αβακίσκος, ου, ο, Tessella pavimenti, Budeus. Moschion ap. Athen. 5. (p. 207. c.) Ταύτα δε πάντα δάπεδον είχεν εν άβακίσκους συγκείμενον εκ παντοίων λίθων, εν οίς ήν κατεσκευασμένος πάς ο περί την 'Ιλιάδα μύθος θαυμασίως. (Loquitur de Hierone, qui tesselatis sue navis pavimentis universum Iliadis argumentum curaverat exprimendum. Sic rex Franciscus, notante Casaubono, pater ille et Mæcenas literarum ac literatorum, in cujusdam prælongæ ambulationis, quæ Fonte-bella-aquæ visitur, parietibus, universæ Odysseæ argumentum solertis pictoris penicillo spectandum exhibuit.) Eustathius (ad Od. x. p. 1927=786, 61=38.) Δήλον δ' ότι το τοιούτον βασιλικός δάπεδον και κραταίπεδον αν είη δια το ως εικός λιθόστρωτον είναι περί ου σαφής φράσεις, το, ταύτα δε πάντα δάπεδον είχεν εν άβακίσκους συγκείμενον εκ παντοίων λίθων. "Ενθα όρα το άβακίσκοις εξ ου δήλον ως ου μόνον επί σανίδος ο άβαξ και το αβάκιον, αλλ' ιδού και επί λίθων ομοιοσχημόνων ξυλίνoις άβαξιν. (De opere musivo fuse et docte egit Casaub. ad Sueton. i. 46.)” Cuius modi interpolationibus quid aliud effectum est, quam ut, qui scire velit, quid Stephanus ipse dixerit, veteri editione carere nequeat? Et quam multi, quibus olim illa non ad manum erit, ambiguitate ista in errorem coniicientur, Stephanoque tribuent, quæ numquam ab illo scripta fuerunt? Præter hæc illud quoque valde incommodum est, quod, quæ ex aliorum scriptis deprompta sunt, etsi fere uncinulis ad primum ultimumque verbum appictis “.” distinguuntur, tamen propter multitudinem horum uncinulorum sæpe diu quærendum est, usque dum, cuius ea verba sint,

[ocr errors]

nentur.

reperias. Hæc omnia talibus quibusdam signis appositis, quæ facile ultro in oculos incurrerent, evitari potuerant. Contra, quæ ex Indice Stephani recepta sunt, non opus habebant uncinulis istis ad singulos versus appositis, quibus rectius, quæ aliorum additamenta sunt, discreta fuissent. Quod de textu, etiam de adnotationibus dictum volumus, quarum in plurimis, quæ longissimæ sunt, sæpe magna diligentia opus est, ut animadvertamus, utrum Editorum, an aliorum verba legamus. Præterea illud quoque molestum est, quod qui in textu positi sunt minutissimi numeri, ad quas notæ referantur, ita oculos fugiunt, ut sæpe diu omnia perJustranda sint, priusquam locum, ad quem spectet adnotatio, invenias. Quod facile vitari poterat, numeris istis paullo maiore in spatio ad hunc modum exhibitis, (). Sed satis dictum de externa specie libri, de qua hoc unum adiiciemus, ubi integræ paginæ, ac magis etiam, ubi plures pagina in unius vocabuli explicationem insumptæ sunt, valde incommodum esse evolventibus librum, quod in summo margine primæ tantum vocabuli litteræ positæ sunt. Ita quum de nomine ayanja a p. 181. usque ad p. 320. et ultra explicetur, singulis paginis adscriptæ sunt litteræ ara, non minus quam iis paginis, quibus alia ab his litteris incipientia verba conti

Multo melius fuisset, ut nos quidem arbitramur, si integra vox ArAAMA in his paginis legeretur, quo statim, qui aliquid quærere vellent, quo in loco Thesauri versarentur, animadverterent.

Videamus nunc de eo, quod caput est, de incrementis ipsis, quibus in nova editione auctus est Thesaurus. Ac quid faciendum hac in parte fuerit Editoribus, non potest ambiguum esse : indicandum erat, exempla a Stephano citata quibus librorum capitibus, paginis, versibus exstarent; corrigendum, quod ille minus recte dixisset; explicandum uberius, ubi ille pro rei conditione iusto brevior fuisset; supplendum, quidquid vocabulorum vel fugisset Stephanum vel latuisset ; adnotandum denique, qui viri docti de quibusque verbis hic illic disputavissent. Hæc vero omnia factu sunt ab Editoribus egregie, et sic, ut difficilius omissum ab iis quidquam, quam allata multa, quæ potuerint omitti, reperias. Id quod vel ex eo æstimari licet, quod quæ in veteri editione paginis xxiv. et iterum 14. comprehensa sunt, hic paginas implent trecentas et viginti.

Raro, quamvis in summa Editorum diligentia, aliquid omissum videas. Sic quem Stephanus p. vi. affert Prisciani locum, etsi facile apparet; non procul ab initio operis quærendum esse, tamen non est indicatum inveniri p. 540. ed. Putsch.-In voce dßpòs, de qua copiosissime est et doctissime explicatum, non vidimus citata quæ Valckenarius scripsit ad fragmenta Callimachi p. 233. Cæterum insigni diligentia efficere studuerunt Editores doctissimi in ad

VOL. XVIII. Cl. JI. NO. XXXV. M

« IndietroContinua »