Immagini della pagina
PDF
ePub

ibi exposita sunt, omnia accurate pervestigaret. Et hæc quidem tam laboriosa opera quemadmodum Editoribus Thesauri non potest non summæ laudi esse, ita nobis excusationi crit, si in sententia de hoc libro dicenda tantum hic illic aliquid delibabimus. Nam si totum hunc Thesauri fasciculum pari diligentia percensere vellemus, vel in legendo eo et per singula considerando plus temporis, quam ad scribendum nobis concessum est, consumendum foret.

Duæ res in iis, quæ ad litteras Græcas pertinent, longe sunt difficillimæ, lexicon scribere, et grammaticam. Unde id ex doctis hominibus perpauci facere ausi sunt; indocti auten, quippe ne cognitam quidem rei magnitudinem habentes, certatim fecere. Et lexica quidem Græca qui post Stephanum condiderunt, eorum tantum abest hunc ut superaverit quisquam, aut æquaverit, ut, quum omnes longe eo inferiores esse appareat, optimi ii videantur esse, qui nihil nisi in compendium redegerunt huius Thesaurum. Etenim duplex maxime error in hoc omni negotio dominari solet. Alii enim copiam vocabulorum præcipue consectantur, in qua est quidem aliqua, sed non primaria virtus posita lexicorum, præsertim quum pleraque huius generis incrementa in verbis vel compositis vel flexionum varietate multiplicatis consistant: quæ quum etiam sine interprete facile intelligantur, minus desiderantur omissa. Alii autem toti se ad origines verborum indagandas dederunt, quod valde quidem laudandum est, quia hæc optima est et planissima via ad significationes constituendas, sed nisi admodum caute et circumspecte hæc ratio adhibeatur, plus damni ex ea, quam lucri redundare solet. Quam multa enim vocabula in lexicis quibusdam propter illam rationem vel in ordinem recepta videmus, vel commemorata certe, quæ non modo numquam in usu fuerunt, sed magnam partem etiam analogiæ et legibus linguæ repugnant. Tanto magis nos quidem sæpe admirati sumus H. Stephanum, cuius lexicon et virtutibus, quæ maximæ in hoc genere sunt, ita eminet, et tam immune est a vitiis, in quæ facillime quis incidere potest, ut illud non modo vere Thesauri nomine dignum, sed plane divinum opus esse videatur. Ac nostra quidem sententia, qui vere rem æstimare voluerit, tantam fuisse in H. Stephano intelliget linguæ Græcæ scientiam, quanta vix umquam ullo fuit in alio homine. Neque enim veremur, ne quis hoc in Hemsterhusios aut Valckenarios, aut si qui alii horum similes exstiterunt, iniquius dictum censeat, si reputaverit, quanta his discendi adiumenta quum aliunde, tum ab ipso Stephano in promptu fuerint; Stephanum autem, præter Budæi præclaram sane operam, vix quidquam, quam quod sua ipse industria sibi parasset, habuisse. Præterea graviter errant, qui linguæ scientiam in eo versari putant, ut quis verba singula, significatus, constructiones exemplis communire possit. Nam hæc dimidia tantum pars est eius, quæ recte linguæ scientia appellari queat: altera enim pars, eaque non minus neces

saria, immo aliquanto etiam præstabilior, in eo posita est, ut quis ingenium linguæ quasi imbiberit, illamque cum ea familiaritatem contraxerit, quæ eum etiam sine exemplis statim sensu quodam, rectene an secus aliquid dicatur, admoneat. Nam quæ tandem hæc scientia foret, quæ in exemplis tantum consistens, si quid præter illa exempla occurreret, id nesciret utrum probandum, an improbandum esset? Immo is demum vere dici potest linguam aliquam didicisse, qui non minus quam in ea, quæ ipsi vernacula lingua est, etiam sine exemplis statim, quid rectum, quid pravum sit, videt atque diiudicat. Hoc vero est illud, quod in H. Stephano prorsus admirabile deprehendimus: qui ea re dici vix potest quam longe anteverterit plerosque, qui post eum, multo commodioribus usi opportunitatibus, vix diuturna cogitatione id assequuti sunt, quod ipse multo ante quasi naturali quodam instinctu compertum habebat. Nec profecto, qui diligenter consideraverit cursum illum, quem linguæ Græcæ scientia usque ad hæc tempora tenuit, non poterit fateri, etsi partes eius nonnullæ subinde aliquid incrementi ceperint, tamen universam paullatim mirum quantum imminutam esse, usque dum novissimis temporibus quasi denuo revixit, et coniunctis doctorum hominum studiis eo adducta est, ut multa, quæ non ita pridem etiam doctissimi ignorabant, iam pueris nescire dedecus habeatur. Quorum nonnulla, quæ diligenti doctorum virorum opera eruta sunt, si etiam Stephanus nesciebat, non illud sane mirum est: at pleraque tamen illum, quæ post quasi denuo reperta sunt, vel nota habuisse, animadvertimus, vel divinasse certe sensu quodam, qui in eo viro erat plane eximius.

Huius igitur tanti viri Thesaurus hanc habet primariam laudem, quod in eo de singulorum verborum usu variisque potestatibus et diligentius est, quam in cæteris lexicis omnibus, et accuratius, eoque cum temperamento explicatum, ut neque necessaria omitterentur, neque cumularentur supervacanea.

Secundum hoc illud quoque præclare factum est, quod verba non sunt singula ad litterarum ordinem disposita, sed pro sua quæque origine ad capita quædam relata: quo et derivationes facile perspiciantur, et significationum cognationes ac diversitates statim uno obtutu comprehendi queant. Quamquam hac quidem in parte fieri non potuit, ut ille omnes numeros impleret. Nam et per se valde ambigua est hæc de originibus quæstio, et ubi semel hanc viam ingressus sis, modum tenere difficillimum est. Verumtamen hic quoque sapientissimum admirari licet Stephani iudicium, qui plerumque non obsoleta aut ficta verba pro radicibus posuerit, sed ea, quæ usitata sunt, et a quibus quid derivatum esset, facile quivis, qui lexico illo uteretur, posset intelligere. Videbat enim in lexico scribendo mediam quandam viam tenendam esse inter veram, sed magis reconditam verborum cognationem, et eam, quæ omnibus aperta esset. Quam viam qui deseruit Dammius in lexi

co Homerico et Pindarico, quid aliud quam monstrum quoddam lexici in lucem emisit? Sed quo difficilius est, iustam rationem sequi, et neutram in partem peccare, eo facilius condonabimus Stephano, si non satis constantem in hac re deprehenderimus. Sic, ut unum saltem exemplum afferam, disiunxit ille locis verba réyyei et týxav, quæ sunt unum idemque verbum duplici forma usurpatum.

Commemoravi hæc eo fine, ut indicatis præcipuis virtutibus Thesauri Stephaniani distinctius de locupletando et corrigendo eo lexico quæri posset. Ac non nihil mirati sumus, quid fuerit, quod Editores, quum in epistola ad lectorem, quam interim præfationis loco esse voluerunt, de multis aliis rebus dicerent, de ea, quæ primaria erat, nihil plane dixerint, nisi hoc, noluisse se in ipso Stephani libro quidquam mutare. Neque alibi quidquam de ea ratione, qua edituri essent hunc Thesaurum, ab iis scriptum accepimus, nisi quod a viris et inter populares suos et apud exteros litterarum Græcarum scientia claris, ut communicarent secum, quid haberent, quod esset augendo illi libro, petierunt. Ex quo aliquid dubitationis nobis subnatum esse fatemur, an iis cupiditas doctorum, maturari editionem flagitantium, tempus præciderit, quo opus erat ad tantum opus ita et instituendum et perficiendum, ut illud ex omni parte consummatissimum iudicari posset. Ac vellemus quidem fecissent viri præstantissimi, quod fieri par erat in paranda editione operis immortalis, quæ ipsa æternum huius ævi monumentum exstitura esset: exposuissent prius accurate de universa ratione, quam sibi sequendam putarent, omnesque harum litterarum peritos invitassent, ut suam quisque de ea sententiam in medium afferret, quo deinde id, quod optimum visum esset, et, si non omnium, certe plerorumque assensu comprobatum, adscisceretur atque effectum daretur. Sed bene scimus, nullum esse humanum opus, quod ab omni parte perfectum sit, nec tam iniqui sumus, ut, quod nullam plane reprehensionem admittat, requiramus: immo in tam immenso, tamque variæ et multiplicis rationis opere fieri non posse intelligimus, nihil ut sit, quod non queat aliter, ac rectius fortasse institui: sed quo magis ingentem rei difficultatem perspicimus, tanto maiore laude ornandam censemus eorum industriam, qui ut non quod omnibus numeris absolutum esset, at magnum tamen quid et prorsus eximium effecerunt. Verum censoris est, summæ perfectionis speciem animo informare, ad eamque, quidquid iudicet, exigere, etiamsi sciat, neminem exstiturum esse, qui facto consequi illam perfectionem queat, præsertim in tali opere, quod verendum erat, ne, si omnia ad summam severitatem expendere Editores voluissent, numquam fuisset in lucem proditurum. Ita igitur ut dici putent, quæcumque dicemus, et Editores præstantissimos, et omnes, qui hæc legent, roga

mus.

Etenim quum ad laudandum infinita suppetat materia, ut

commemorandis, quæ nobis probantur, finem non essemus inventuri: malumus, quod et utilius et gratius fore lectoribus speramus, ea tantum afferre, in quibus nonnihil ab Editoribus doctissimis dissentimus.

Videntur Editores voluisse, ut hic liber oninem linguæ Græcæ, quæ antiqua et incorrupta habenda esset, ubertatem quam diligentissime explicatam comprehenderet. Ad eum finem quattuor potissimum res erant, quæ quod in Thesauro, quem Stephanus edidit, desiderantur, præcipua cura indigebant: primum, ut adderetur ingens copia vocabulorum, quæ vel in aliis lexicis iam reposita sunt, vel adhuc in omnibus desunt; secundum, ut et augerentur ea, quæ minus plene explicata a Stephano essent, et corrigerentur, quæ minus recte dicta; tertium, ut explanarentur illa, quæ certarum doctrinarum propria sunt, earum præsertim, a quibus plerique philologorum alieniores esse solent, ut quæcumque ad res arithmeticas, geometricas, astronomicas, medicas, ad animalium, arborum, herbarum, lapidum naturas et varietates, ad philosophiam, denique ad grammaticam pertinent; quartum, quod ægre quum in Stephani, tum in cæteris lexicis desideratur, ut indicarentur mensuræ syllabarum, quæ quum omnino non sint negligendæ, tum, quoniam pro dialectis scribendique generibus mirifice variant, singularem requirebant in adnotando diligentiam. His rebus quo modo et per quos maxime viros providerint Editores, valde dolemus non esse indicatum. Et illud quidem, quod postremum nominavimus, mensuram syllabarum, neglexisse Editores videntur. Neque illi in nominibus propriis qua ratione usi sint, dixerunt, quorum perpauca commemoravit Stephanus. At, ut nos quidem arbitramur, hæc minime omnium negligenda sunt, non solum propter formas, quas vel ipsa, vel etiam quæ ab iis derivantur, valde memorabiles habent, sed etiam quia magna pars horum nominum longe antiquissima sunt veteris Græcorum linguæ monumenta. Debebat autem ad hæc pro hodierno statu philologiæ hoc quintum accedere, ut in singulis vocabulis etiam viri docti, qui passim in scriptis suis ea explicuissent, vel aliquid, quod operæ pretium esset, de iis protulissent, diligenter commemorarentur, quo, quæ in ipso lexico locum non invenirent, lectores, unde petere deberent, possent cognoscere. Et hac quidem in re Editores doctissimi non sunt passi diligentiam suam desiderari.

Major dubitatio de ordinanda atque adornanda tam diffusa materia moveri poterat. De qua re omnium maxime vellemus, Editores sententiam suam cum lectoribus communicassent. Qui nihil aliud, quam non mutato ullo Stephani verbo librum se paullo melius dispositum exhibituros esse dixerunt. Ac reverentiam quidem illam, quam tanto viro habent, ut, quæ ab illo scripta sint, mutare nefas ducant, magnopere laudandam putamus: merito

enim liber ille et sua ipsius præstantia et longa duorum et dimidiati sæculi veneratione quamdam quasi sanctitatem adeptus est. Tanto magis miramur, quod, qui adeo religiosos se fore professi erant, ut ne unum quidem verbum Stephani mutare vellent, statim in prima pagina, quod ille scripserat, ""Aλ4a, præter figuras quas illi in fronte huius paginæ dedi," sic mutarunt: “"Αλφα præter figuras, [quas ad finem operis, cum omnigenis literarum ductibus et compendiis, subiectas videbis,]" et paucis versibus post, quod scripserat Stephanus, ut aliquando, Deo favente, in meo de Calligraphia Græca libro videbis," omittendum, et in adnotationibus ponendum putaverunt, ea caussa, quod is Stephani liber lucem non vidisset. At adnotari hæc poterant etiam verbis istis nec mutatis nec deletis. Alteruin vero illud, quod dicunt, paullo melius a se dispositum in Stephani lexicon, id quale intelligi voluerint, nemo erit, qui non explicatius declaratum cupiat, si quidem hæc res, ut supra innuebanius, dubitationis plenissima est. Atque, ut nobis quidem videtur, etsi optandum foret, ut certiore quadam ratione radices linguæ constituerentur, quam ab H. Stephano factum est, ad easque deinde singula verba apto ordine disposita referrentur: tamen, nisi quis novum plane lexicon condere vellet, servandum erat illud, quod Stephanus exstruxit, ædificium, sed mutatis iis, quæ ad usum incommoda sunt. Nam quum præcipua virtus sit lexicorum, ut quam facillime quidque inveniri possit, ei rei non ubique ab H. Stephano satisfactum videmus. Quod si huic commoditati spectum ab Editoribus esset, et gratiam iniissent magnam ab omnibus, qui usuri sunt hoc libro, et fecissent, ut opinamur, quod ipse facturus fuisset Stephanus, si iterum edidisset illum Thesaurum. Sunt autem tria potissimum, quæ valde incommoda sunt utentibus Stephani libro: primum, quod quædam, quæ per oblivionem omissa fuerant, in calce voluminum adiecta sunt; et hæc quidem non dubitamus quin Editores ibi, ubi collocari debebant, reposituri sint; secundum, quod multa, quæ quis in ipso Thesauro quærenda coniiciat, Indici, ac sæpe ob eamdem illam rationem, quod neglecta fuerant, inserta sunt. Sic statim ab initio, quum verbum a in Thesauro positum sit, quis non ibidem etiam άάox commemorandum fuisse censeat? At hoc in Iudicem coniectum est, nec placuit Editoribus novi Thesauri eam rationem deserere, licet iidem aliquot alia verba ex Indice in ipsum Thesaurum receperint. Cuius consilii quum quas caussas habuerint non indicatum sit, non potest ea non inconstantia quædam videri. Ac nos quidem, lo. Scapulæ exemplo, totum Indicem Thesauro ipsi inserere suasissemus: quo facto mirum quantum commoditati utentium consultum fuisset. Nam ne peregrinas quidem voces seiungendas fuisse existimamus, siquidem nulla est lingua, quin aliquas aliunde sumptas voces interdum usurpet: multo minus ea voca

pro

« IndietroContinua »