Immagini della pagina
PDF
ePub

notatione tertia p. 43. dßpa, non éßpa esse scribendum, siquidem librariis. in buiusmodi re tides est, qui sæpe in spiritibus ponendis negligentissimi sunt. Accedit, quod recentior pronunciatio, quæ etiamnum in usu est Græcis, non solet exprimere spiritum asperum. Quare quod aiunt Editores :—“ Atticam sane scripturam esse aßpòs, non eßgòs, minime dubium est, ut satis patet ex iis, quæ supra notavimus. Atqui æque patet e locis ibi laudatis, 'Eanyesős scripsisse” ("scriptum esse” dicere volebant) dßpòs, non cißpos,” valde dubitamus an non sit verum. Redit enim res, si ab exemplis discesseris, in quibus librarii lenem spiritum posuerunt, ad auctoritatem Eustathii, quem apertum est dubitanter loqui et ita, ut dumtaxat coniecturam faciat. Sic enim scribit: ότι δε και το αβρός, είπερ έκ .

: , του α στερητικού και του βάρος βαρυτόνου δασυνθεν 'Αττικώς και συγκοTèY MENTový n.-In eadem voce quod scribunt Editores p. 44. “ Schneidero in Lex. post Guyetum ap. Albert. ad Hes. v. &ßpar, Vox αβρός videtur descendere ab άβη, ήβη, αβερός, lanuginosus, mollis. At hanc etymologiam esse falsam plane evincit primæ syllabæ quantitas, quæ semper apud vetustiores scriptores corripitur," non satis pensitate dictum putamus. Nam ut falsum sit, eßgos ab ýßr derivatum esse, de quo non contendimus, at recte tamen ab 5Bw, unde ýßn est, deducetur. Ita a rýnec fit taxepòs, ab ήδω αδρός, και σήθω σαθρός, a σήπω σαπρός, et alia similiter plurima. Neque illud accurate dictum, apud vetustiores scriptores corripi. Producitur enim apud Anacreontem et Pindarum, corripitur apud Atticos, quod hi productiones propter mutam cum liquida non amant : quamquam in compositis etiam Atticorum poetæ tragici produxerunt: neque enim natura longum est a in hac voce.

Similia quædam notari posse videmus in voce ayar. Cuius quum duas significationes posuisset Stephanus, Nimis et Valde, et utramque invenire sibi visus esset in illo versu Alphei,

το μηδέν γαρ άγαν, άγαν με τέρπει, hæc adiecerunt Editores : “ At contra Aristoteles Rhetor. ii. 21.: Ουκ αρέσκει δέ μοι το λεγόμενον, Μηδέν άγαν· δεϊ γαρ τούς γε κακούς άγαν μισείν. Εurip. Hippol. 263. Ούτω το λίαν ήσσον επαινώ του

. . . . μηδέν άγαν, και ξυμφήσουσι σοφοί μου. Pindarus ap. Ρlut. T. i. p. 116. D. et Hephæst. de Metris p. 91. ed. Gaisf. Eopol dè xal undèu öyav ēros alugav neporows. Palladas lxii. Anal. T. i. 420. Μηδέν άγαν των επτά σοφών ο σοφώτατος είπεν.” Fatemur, quem ad finem hæc dicta sint, nos non satis assequi. Nam videntur quidem hoc velle, non magis in Alphei versu utramque inveniri huius adverbii significationem, quam in his, quos afferunt, aliorum scriptorum locis. Quod etsi recte eos contendere putamus, tamen, si öyour Nimis significat, undèy ayav autem Latine est Ne quid nimis, quid aliud responsurum censebimus Stephanum, quam hoc, in illis quo

:

[ocr errors]

que exemplis pendèv šyev Ne quid nimis significarė, et apud Aristo, telem quidem, eodem modo ut apud Alpheum, utraque significatione positum esse zyav. Ex quo apparet, alio modo.refutandum fuisse Stephanum : et id ipsum facere debebant Editores. Nam falsum est, yov esse Nimis, si quidem hoc Nimis significat id, quod iusto maius est. Etenim neque Græci neque Latini habent, quo sine circumlocutione id, quod modum excedit, exprimant: quæ prærogativa est recentiorum linguarum.. Itaque necessitate coguntur positivo vel comparativo gradu uti, ubi excessum significare volunt, et quemadmodum ύδωρ ψυχρον. ώστε λούσασθαι, aquam frigidiorem, quam qua quis. lavetur, dicunt, ita etiam éé.jav. et nay, quæ nihil nisi Valde significant, de eo, quod supra modum est, usurpare solent. Nec Latina. Nimis et Parum. proprie aliud sunt, quam Valde et Paullum : nisi quod Nimis fere in vulgari: sermone primam significationem retinuit, in oratione cultiore autem de eo, quod iusto maius esset,. dici solitum est.De eodem illo äjar quæ. contra Spohnium dicta sunt p. 70. et quæ ibidem de consociatione eius cum superlativis, non ad verbum útepayavaxtő, ubi nemo illa exspectaret, sed ad ipsum adverbium ayau afferenda erant.-Ad idem adverbium p.63. adscripserunt verba Blomfieldii, cui Æschylus in Persis v. 832. non Zeús TOL XO2Moths Tõv únepxóuiτων άγαν, sed των άγαν, υπερκόπων dedisse videbatur, et adnotarunt, Stobæum Serm. xxii. et Apostolium Prov. Cent. xiii. (hic error est: centuria est xiv.) pr. i. ad Euripidis versum a Blomfieldio citaturn respexisse, simulque alios, cuius scriptoris iste versus esset, nescivisse observarunt. Non improbamus hanc adnotationem, quae sane bona est : sed aliud erat, quod non omissum vellemus. Nam, quum Blomfieldii verba adducere lectorem possint, ut hunc negare putet, recte dici é umégxquenos ayar, ac potius sic oportere, o dyat utepousos: etsi is hoc non voluit, ut qui in eadem fabula v. 799. FOÙS ÚTEPÚRous õquv dederit : quoniam nulla huius verborum collocationis exempla attulerant, non abs re fuisset monere, non solum sæpe adiectivo postponi ägar, maxime apud Æschylum, sed recté id fieri etiam ubi articulus adduceretur : cui rei confirmandæ et hic. Æschyli versus, quem in suspicionem adducere voluit Blomfieldius, et alter ille, in quo mira illa vox úteptúrous nobis nihil nisi error librariorum pro ÚTEPTO dous esse videtur, inservire poterat.—Simili observationi locus erat in eodem adverbio, ubi locum Platonis. Polit. viii. p. 564. A. ita scriptum dederunt: ñ yap yay é neutzgie έoικεν ουκ εις άλλο τι.ή εις [την] άγαν δουλείαν μεταβάλλειν και ιδιώτη xal Tóes. Articulum quem uncis incluserunt, nec libri habent, quod sciamus, nec Stephanus posuit, ut eum editores propterea, quia necessarium putabant, adiecisse videantur. At uti addendus est articulus, ubi finitum est nomen, ita omittendus est, ubi est in-. finitum. Sic recte dicas, aúrn botiy ayaw dourala, hæc est gravis

:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Servitus : quod ubi dixeris αύτη εστίν ή άγαν δουλεία, hoc significa» veris, hæc est illa gravis servitus.—Non rectius, ut nostra quidem opinio est, p. 65. Stephanum reprehenderunt, verbum yavxxTeTV accusativo iungi dicentem : quam constructionein ipsi per ellipsin particulæ dià explicant. Putabamus vero, iis, quæ de ellipsi in Museo studiorum antiquitatis disputavimus, pridem effectum esse, ut istiusmodi ellipses nemini erudito amplius probarentur: neque in Germania quidem quisquam, præter quosdam, qui in vetustiore disciplina consenuerunt, de tali re cogitat.-Porro non erat prætereundum, ultimam syllabam adverbii cya natura longam esse, et saepius errasse viros doctos, quum brevem esse rati, addito ye producendam curarunt. Sed recentiores quosdam, ut Palladam epigr. 124. et Agathiam epigr. 4. corripuisse eam syllabam.-Cum bac observatione autem coniunctissima erat alia, quam ipsam quoque ægre ferimus prætermissam esse.

Nam neque epici, neque Iones illo aya utuntur, quo si essent usi, non cya, sedãyv dicere debuissent. Hi igitur pro eo rin usurpant, yav relinquentes Doriensibus et Atticis.-Nec denique non acceptum fuisset, si de differentia, que est inter άγαν et σφόδρα et μάλα, aliquid adnotare

, Editoribus placuisset. Nam riav quidem et ayar plane eamdem vim habent; illa vero, o podga et pára, et ab his, et inter se differunt. Solent autem huiusmodi synonyma nimis negligenter haberi, in quorum varia potestate admirabilis cernitur elegantia. Sic, ut aliquid saltem afferamus, uára prorsus respondet Germanico gar: unde illud usitatum páx' aŭdis explicari potest, omnisque reliquus huius adverbii usus : qui quum sit frequentissimus apud epicos, multo debiliorem vim apud hos hoc adverbium habet, quam apud Atticos, longeque diversa sunt Homericum ucéra péyas, et Sophocleuni illud in Εd. Col. ν. 1462. μάλα μέγας ερείπεται κτύπος.

In v. ayatouar p. 78. quum id Stephanus nounumquam etiam de amore venereo dici contendisset, exemplis ab eo citatis addiderunt Editores aliud ex Luciano, et auctoritatem Pollucis. At monendum potius erat, etiamsi αγαπώμενος et αγαπωμένη de iis interdum diceretur, quos quis veneris usu cognitos habet, tamen ab ipso verbo huius rei significationem plane alienam esse. Id quod confirmant, quæ p. 84. de nominibus ayanto et ayantai adnotata sunt.

Non prorsus inutile forsitan fuisset, in compositis ex v. áyclòs duo corrupta vocabula ex Esclaylo, πλουταγαθής et φιλαγαθής, adnotare, de quibus videndus Blomfieldius ad Sept. c. Theb. 912.

Dedimus specimen eorum, quæ vel addi potuisse, vel paullo accuratius dici putaremus. Nunc dicatur de iis, quæ omitti potuisse videantur. Atque horum quadruplex genus est. Alia enim plane et omnino supervacanea erant; alia brevius et contractius dici poterant; alia rectius aliis locis servata fuissent; alia denique, quamvis præclara, a Thesauro hoc alieniora erant. Persequemur singula.

Ac primo, quum neminem fore putemus, quin in tam largæ materiæ opere brevitati, quoad fieri posset, studendum fuisse censeat, facile omnes nobiscum consensuros speramus, si, quidquid aut non ad rem pertineret, aut nihil utilitatis afferret, omitti debuisse contenderimus. Ac mirati sumus, nonnulla ab Editoribus adscripta esse, quæ quo fine adiecta sint, plane non apparet. Satis habebimus, hæc duo ex primis paginis commemorarè. P. 2. quum Stephanus obiter dixisset; “ex Kánta quidam Kótta fecerunt: un

Κάππα Κόππα : de putatur esse xottatías dictus quidam equus ap. Aristoph.” non modo versus illi Aristophanis ubi legerentur, sed ipsa etiam verba poetæ apposita videmus. Atqui ut alterum facerent, certe verba adscribi minime erat necessarium. Magis mirum hoc est p. 9. ubi scripserat Stephanus : “Quam expositionem habet et unum ex meis vet. Lexicis." Ad hæc verba hanc adiectam videmus adnotationem : “ In Etym. M. p. 619. 10., pro Oinúty, óno) Apoßátov, “ legendum videtur xón pos apoßárov, tametsi etiam propugnat Ms. “ Cod. Leidensis, quem innuit Veteris sui Lexici appellatione H.

Stephanus in Thes. Gr. Ling. T. ii. p. 1250. c. “ Koen. ad “ Gregor. Cor. p. 543. Secundum Valckenærium ad Ammonium

p. 128. H. Stephanus per Vetus Lexicon suum interdum etiam “ Ammonium intelligit. " Causa hæc est, quod Etymologicum “ Leidense, pariter ut Sorbonicum et Parisinum, plurimos Ammo“ nii articulos complectitur.' Bast. I. c."

Quid hic sibi vult oictórn, ubi de a ÉnITATIXQ disputat Stephanus? aut quid tota adnotatio, ex qua non intelligas, utrum velint vetus Lexicon hic Etymologicum, an Ammonium intelligi ? Atqui Etymologus habet istam nominis éxúvetos expositionem, de qua loquitur Stephanus, non etiam Ammonius. Ex his igitur omnibus ea, quæ ad rem pertinebant, tribus verbis absolvi poterant, nominatis Koenio et Bastio auctoribus, sed verbis eorum omissis.-Alia huiusmodi alibi inveniuntur. Sic p. 165. ubi observant, male Kusterum in Suida ayatúrou pro ayadūva scripsisse, in adnotatione apposuerunt testimonium Regularum de prosodia a nobis editarum, ut comprobarent, verba in uw desinentia v longum habere. At hoc eiusmodi est, ut, quia ab nemine ignorari debet, ista auctoritate plane non indigeat.-P.55. scripserat Stephanus, "'ABgúvw, ut xarxúvw a xanós." Et profecto hoc satis erat, neque apparet, cur απαλύνω, ελαφρύνω, ιλαρύνω, λαμπρύνω, λεπτύνω, μακρύνω, μαλακύνω, μικρύνω, ομαλύνω, σεμνύνω, σκληρύνω, σμικρύνω, σφοδρύνω, φαιδρύνω, et quidem etiam apposito ad singula horum verborum adiectivo, unde ea formata sunt, Editores adiecerint. Non plus enim centena, quam unum exemplum probant: et, si quam plurimis opus fuisset, cur «yabúvw et xxxúvw' omissa sunt ? --Leve est aliud, sed in quo certe operæ compendium fieri poterat. Immensam enim et in testu et in notis reperimus copiam stellularum

a

[ocr errors]

vocibus a Stephano omissis appositarum. Quæ stellulæ in Indice utiles nobis videntur, quo statim appareat, quam ingenti numero verborum aucta sit hæc editio : sed in textu notisque nihil intererat lectorum, utrum iam a Stephano hæc vocabula, an nunc demum recepta essent.

Multo plura sunt, quæ brevius dici et potuisse, et vero debuisse putemus. Eo referimus illa potissimum, quæ Editores præter necessitatem ipsis verbis virorum doctorum, quos auctores adhibent, adscripserunt. Nam etsi in universum illud valde probamus, quod verba illorum potius, quam mentem exhibendam duxerunt, quo certius lectoribus de quaque re constaret, veque erroris aliqua suspicio subnasceretur : tamen multo hoc cum delectu faciendum fuisse censemus, ne etiam ea afferrentur, quibus haud ægre carituri essent lectores. Eiusmodi sunt verbosæ quædam adnotationes Schweighæuseri, quas hic repeti, ut p. 55. atque alibi, profecto inutile erat. Atque omnino laudanda quidem magnopere est æquitas illa, quæ in litteris non quis aliquid, sed quid quisque dixerit, spectandum putat : sed ob hanc ipsam tamen caussam vellemus aliquot locis non esse promiscue quorumcumque hominum verba allata. Sic p. 54. cur ad verba Sapphus,

έγω δε φίλημαβροσύναν,
καί μοι το λαμπρόν έρος

αελίω και το καλόν λέλoγχε, (ita enim hi versiculi, si sic scripsit Sappho, disponendi sunt) verba adscribi opus erat Volgeri, non modo sensum explanantis, qui satis planus factus erat eo, quod integrum Clearchi, qui hæc affert, locum Editores apposuerant, sed falso etiam contendentis, kéneyx= (quod bis aéroyxe scriptum videmus, ut apud Blomfieldium) active dictum esse? Huic Volgero, qui dissuadentibus nobis edidit fragmenta Sapphus, Editores Thesauri etiam in rebus metricis aliquid tribuere videntur, ut ex eo colligimus, quod in adnotatione subiecta his verbis eius mentionem faciunt: “Versus in ordinem redigendos aliis relinquimus (vid. Volgerus p.89.);" at in re metrica quum omnino nulla est huius auctoritas, tum hoc in loco omissionis signó ante jos ponendo fecit id, quod quivis, ubi meliora desunt, facere potest. Eiusdem Volgeri longam adnotationem, in qua inauditi quidam trimetri trochaici, et perinepte quidem restituuntur, non dubitarunt totam exhibere

p.
301.
seq.

-Præterea vero etiam alia quædam, quæ minoris momenti sunt, aliquid compendii quum libro ipsi, tum operæ Editorum afferre poterant. Cuiusmodi est, que toties citatur Συναγωγή λέξεων χρησίμων εκ διαφόρων σοφών τε xal pntópwy moldāv in Bekkeri Anecdotis edita : quæ quum brevissime uvaywyd new vocari posset, cur tum sæpe longus iste et molestus titulus ponitur ? Sed videmus Editores ipsos tandem per

.

« IndietroContinua »