Immagini della pagina
PDF
ePub

servitus : quod ubi dixeris αὕτη ἐστὶν ἡ ἄγαν δουλεία, hoc significa veris, hæc est illa gravis servitus.-Non rectius, ut nostra quidem opinio est, p. 65. Stephanum reprehenderunt, verbum άyavaxтev accusativo iungi dicentem: quam constructionem ipsi per ellipsin particulæ dia explicant. Putabamus vero, iis, quæ de ellipsi in Museo studiorum antiquitatis disputavimus, pridem effectum esse, ut istiusmodi ellipses nemini erudito amplius probarentur: neque in Germania quidem quisquam, præter quosdam, qui in vetustiore disciplina consenuerunt, de tali re cogitat.-Porro non erat prætereundum, ultimam syllabam adverbii ayav natura longam esse, et sæpius errasse viros doctos, quum brevem esse rati, addito ye producendam curarunt. Sed recentiores quosdam, ut Palladam epigr. 124. et Agathiam epigr. 4. corripuisse eam syllabam.—Cum hac observatione autem coniunctissima erat alia, quam ipsam quoque ægre ferimus prætermissam esse. Nam neque epici, neque Iones illo ayav utuntur, quo si essent usi, non ayav, sed άynv dicere debuissent. Hi igitur pro eo in usurpant, ayav relinquentes Doriensibus et Atticis.-Nec denique non acceptum fuisset, si de differentia, quæ est inter ayav et opóòga et μáλa, aliquid adnotare Editoribus placuisset. Nam xíav quidem et ayav plane eamdem vim habent; illa vero, opodga et páλa, et ab his, et inter se differunt. Solent autem huiusmodi synonyma nimis negligenter haberi, in quorum varia potestate admirabilis cernitur elegantia. Sic, ut aliquid saltem afferamus, μáλa prorsus respondet Germanico gar: unde illud usitatum páx avis explicari potest, omnisque reliquus huius adverbii usus: qui quum sit frequentissimus apud epicos, multo debiliorem vim apud hos hoc adverbium habet, quam apud Atticos, longeque diversa sunt Homericum páλa péyas, et Sophocleum illud in Ed. Col. v. 1462. μάλα μέγας ἐρείπεται κτύπος.

In v. άуaлáoμas p. 78. quum id Stephanus nounumquam etiam de amore venereo dici contendisset, exemplis ab eo citatis addiderunt Editores aliud ex Luciano, et auctoritatem Pollucis. At monendum potius erat, etiamsi ἀγαπώμενος et ἀγαπωμένη de iis interdum diceretur, quos quis veneris usu cognitos habet, tamen ab ipso verbo huius rei significationem plane alienam esse. Id quod confirmant, quæ p. 84. de nominibus ayantol et ayanηral adnotata sunt.

Non prorsus inutile forsitan fuisset, in compositis ex v. ayatog duo corrupta vocabula ex Æschylo, πλουταγαθής et φιλαγαθής, ad notare, de quibus videndus Blomfieldius ad Sept. c. Theb. 912.

Dedimus specimen eorum, quæ vel addi potuisse, vel paullo accuratius dici putaremus. Nunc dicatur de iis, quæ omitti potuisse videantur. Atque horum quadruplex genus est. Alia enim plane et omnino supervacanea erant ; alia brevius et contractius dici poterant; alia rectius aliis locis servata fuissent; alia denique, quamvis præclara, a Thesauro hoc alieniora erant. Persequemur singula.

Ac primo, quum neminem fore putemus, quin in tam large materiæ opere brevitati, quoad fieri posset, studendum fuisse censeat, facile omnes nobiscum consensuros speramus, si, quidquid aut non ad rem pertineret, aut nihil utilitatis afferret, omitti debuisse contenderimus. Ac mirati sumus, nonnulla ab Editoribus adscripta esse, quæ quo fine adiecta sint, plane non apparet. Satis habebimus, hæc duo ex primis paginis commemorare. P. 2. quum Stephanus obiter dixisset; "ex Káллα quidam Kóлла fecerunt: unde putatur esse xоTTατías dictus quidam equus ap. Aristoph." non modo versus illi Aristophanis ubi legerentur, sed ipsa etiam verba poetæ apposita videmus. Atqui ut alterum facerent, certe verba adscribi minime erat necessarium. Magis mirum hoc est p. 9. ubi scripserat Stephanus: "Quam expositionem habet et unum ex meis vet. Lexicis.' Ad hæc verba hanc adiectam videmus adnotationem: "In Etym. M. p. 619. 10., pro Oiaπúτη, óπλỳ πρoßátov, "legendum videtur xómрos poßárov, tametsi etiam propugnat Ms. "Cod. Leidensis, quem innuit Veteris sui Lexici appellatione H. "Stephanus in Thes. Gr. Ling. T. ii. p. 1250. c. "Koen. ad "Gregor. Cor. p. 543. Secundum Valckenærium ad Ammonium p. 128. H. Stephanus per Vetus Lexicon suum interdum etiam "Ammonium intelligit. Causa hæc est, quod Etymologicum "Leidense, pariter ut Sorbonicum et Parisinum, plurimos Ammo"nii articulos complectitur.' Bast. 1. c."

[ocr errors]
[ocr errors]

Quid hic sibi vult οἰσπώτη, ubi de a ἐπιτατικῷ disputat Stephanus ? aut quid tota adnotatio, ex qua non intelligas, utrum velint vetus Lexicon hic Etymologicum, an Ammonium intelligi? Atqui Etymologus habet istam nominis axúveros expositionem, de qua loquitur Stephanus, non etiam Ammonius. Ex his igitur omnibus ea, quæ ad rem pertinebant, tribus verbis absolvi poterant, nominatis Koenio et Bastio auctoribus, sed verbis eorum omissis.-Alia huiusmodi alibi inveniuntur. Sic p. 165. ubi observant, male Kusterum in Suida ἀγαθύναι pro ἀγαθῆναι scripsisse, in adnotatione apposuerunt testimonium Regularum de prosodia a nobis editarum, ut comprobarent, verba in vvw desinentia v longum habere. At hoc eiusmodi est, ut, quia ab nemine ignorari debet, ista auctoritate plane non indigeat.-P. 55. scripserat Stephanus, “Aßgúvw, ut naλλúvw a xaλós." Et profecto hoc satis erat, neque apparet, cur ἀπαλύνω, ἐλαφρύνω, ἱλαρύνω, λαμπρύνω, λεπτύνω, μακρύνω, μαλακύνω, μικρύνω, ὁμαλύνω, σεμνύνω, σκληρύνω, σμικρύνω, σφοδρύνω, Qaidpúva, et quidem etiam apposito ad singula horum verborum adiectivo, unde ea formata sunt, Editores adiecerint. Non plus enim centena, quam unum exemplum probant; et, si quam plurimis opus fuisset, cur ayabúva et xaxúva omissa sunt?-Leve est aliud, sed in quo certe operæ compendium fieri poterat. Immensam enim et in textu et in notis reperimus copiam stellularum

vocibus a Stephano omissis appositarum. Quæ stellulæ in Indice utiles nobis videntur, quo statim appareat, quam ingenti numero verborum aucta sit hæc editio: sed in textu notisque nihil intererat lectorum, utrum iam a Stephano hæc vocabula, an nunc demum recepta essent.

Multo plura sunt, quæ brevius dici et potuisse, et vero debuisse putemus. Eo referimus illa potissimum, quæ Editores præter necessitatem ipsis verbis virorum doctorum, quos auctores adhibent, adscripserunt. Nam etsi in universum illud valde probamus, quod verba illorum potius, quam mentem exhibendam duxerunt, quo certius lectoribus de quaque re constaret, neque erroris aliqua suspicio subnasceretur: tamen multo hoc cum delectu faciendum fuisse censemus, ne etiam ea afferrentur, quibus haud ægre carituri essent lectores. Eiusmodi sunt verbosæ quædam adnotationes Schweighauseri, quas hic repeti, ut p. 55. atque alibi, profecto inutile erat. Atque omnino laudanda quidem magnopere est æquitas illa, quæ in litteris non quis aliquid, sed quid quisque dixerit, spectandum putat: sed ob hanc ipsam tamen caussam vellemus aliquot locis non esse promiscue quorumcumque hominum verba allata. Sic p. 54. cur ad verba Sapphus,

ἐγὼ δὲ φίλημ ̓ ἁβροσύναν,

καί μοι τὸ λαμπρὸν ἔρος

κελίω καὶ τὸ καλὸν λέλογχε,

(ita enim hi versiculi, si sic scripsit Sappho, disponendi sunt) verba adscribi opus erat Volgeri, non modo sensum explanantis, qui satis planus factus erat eo, quod integrum Clearchi, qui hæc affert, locum Editores apposuerant, sed falso etiam contendentis, éλoyXE (quod bis λéλoyxe scriptum videmus, ut apud Blomfieldium) active dictum esse? Huic Volgero, qui dissuadentibus nobis edidit fragmenta Sapphus, Editores Thesauri etiam in rebus metricis aliquid tribuere videntur, ut ex eo colligimus, quod in adnotatione subiecta his verbis eius mentionem faciunt: "Versus in ordinem redigendos aliis relinquimus (vid. Volgerus p. 89.);" at in re metrica quum omnino nulla est huius auctoritas, tum hoc in loco omissionis signo ante os ponendo fecit id, quod quivis, ubi meliora desunt, facere potest. Eiusdem Volgeri longam adnotationem, in qua inauditi quidam trimetri trochaici, et perinepte quidem restituuntur, non dubitarunt totam exhibere p. 301. seq.-Præterea vero etiam alia quædam, quæ minoris momenti sunt, aliquid compendii quum libro ipsi, tum operæ Editorum afferre poterant. Cuiusmodi est, quæ toties citatur Συναγωγὴ λέξεων χρησίμων ἐκ διαφόρων σοφῶν τε нai pyτóρwv πoλλv in Bekkeri Anecdotis edita: quæ quum brevissine Συναγωγή λέξεων vocari posset, cur tum sæpe longus iste et molestus titulus ponitur? Sed videmus Editores ipsos taudem per

tesos hujus tituli etiam brevius scripsisse Συναγωγή λέξεων χρησί jav, ut p. 197. C. 208. C.

Tertium supra illud commemoravimus, quod multa aliis locis servanda fuerint. Hoc vero est, in quo omnino nobis videmus a doctissimorum Editorum sententia discedendum esse. Nam etsi gratissimi agnoscimus incredibilem operam, qua tam immensam utilissimarum rerum copiam congesserunt, tamen, quamvis illa bona, immo haud raro egregia sint, permagnam partem adnotationum ab his, in quibus leguntur locis, alienissimam esse contendimus. Ut de plurimis pauca certe exempla indicemus, quæ p. 67. de verbo ἔχειν, p. 101. seq. de ἑσμός, p. 107. de θαυμαστὸς et θαυμάσιος, p. 131. seqq. de ἀμφιδρόμια et de λεξίθηρος ejusque cognatis, p. 173. de λ adnotata sunt, nemo hic, sed illic, ubi Thesauri ipsius ordo verborum ea commemorari postulat, quærenda putabit. Qualia quum nusquam non reperiantur, quid aliud prævideri potest, quam Indice opus fore multo maiore, quam veteris editionis Index est? neque hoc solum, sed qui vel de uno verbo eum Indicem consulat, ad plurima novi Thesauri vel volumina vel loca ablegatum iri, ut, quæ diversissimis in locis dispersa sunt, cognoscat atque in unum colligat. Cuiusmodi Indicis faciendi quantam molestiam sibi, quantam autem Thesauri conferendi omnibus, qui eo usuri sunt, ea re Editores pepererunt! Atqui maxima et primaria virtus lexici est, ut non nisi quam paucissimos in quaque re locos inspicere necesse sit. Apertum est autem, in tam infinita rerum copia ac varietate mirum, immo ultra humanam facultatem fore, ni in Indice illo, quo hic Thesaurus opus habebit, et verba multa, et locos, ubi de iis verbis agatur adnotare Editores negligant. Exempla vel huius fasciculi Index præbet. Sic in v. hyάleos non commemoratur p. 259. n. 1. bonam illa observationem continens, quæ omissa erat in illis duobus locis, qui adscripti in Indice sunt. Præterea ratio illa non modo ad inveniendum, quod quis quærat, molestissima est, sed etiam invento lectorem frustratur, quoniam in tanta, quantam congestam videt, materia denuo hæret, ubi illud ipsum, quod voluit, inveniat. Nusquam hoc magis conspicuum est, quam in iis, quæ de nomine ayaλua allata sunt. De quo quum expoui cœptum esset p. 181. nondum finita est illa disputatio p. 520. quæ ultima est huius fasciculi. At quis ducentas et quadraginta paginas unius vocabuli caussa perlegere sustineat? Aut quis hic speret se longas dissertationes de Hecate, de Tepictions, aliisque huiusmodi rebus permultis inventurum esse: quæ etiam eo lectorem morantur, quod difficulter, ubi incipiant et ubi desinant, invenitur. Denique quis expectet, magna diligentia hic enumerari, ubi ayaλua Пavòs, Aids, Agréuidos, et sic cæterorum numinum apud veteres dicatur? Atque ut habeat aliquid utilitatis hæc enumeratio, quis non deos illos secundum litterarum ordinem commemoratos volet, non autem,

quod hic factum, sine certo ordine? quæ res mirum quantum auget quærendi laborem. Omnino, si usquam, in his, quæ de ista voce dicta sunt, mira regnat confusio ac perturbatio. Sic quum p. 197. allatus esset locus Eustathii de discrimine inter ἄγαλμα et χάρμα, sequuntur Πανὸς ἄγαλμα isto significatu, et Εκάτης ἄγαλμα, cum tota illa dissertatione de Hecate, ac tum demum p. 257. in viam reversi pergunt Editores: ""Ayahua passim a Poetis sumitur pro Decus, Ornamentum, Delicia." Æquius hæc ferremus, si fecissent, quod antiquiores facere solebant, qui in marginibus breviter adnotabant, de qua re sermo esset. Sic certe, qui aliquid quærerent, immenso illo omnia perlegendi labore liberati forent. Sed quoniam de voce ayaλua sermo nobis fuit, non abs re erit commemorare dissertatiunculam, quam mense Februario hujus anni Car. Godofr. Siebelis, rector scholæ Budissinæ, de vocabulis ayahua, Eóavov et avopias apud Pausaniam edidit: etsi hic multo pauciora, quam doctissimi Editores Thesauri p. 185. seqq. dederunt, attulit, in iisque hoc, quod mireris viro Græce non indocto excidere potuisse: "Pro voce ayahua passim apud recentiores usurpatur "Eóavov, quod iam a Phavorino observatum est dicente: ȧyáλμara "Tapà Tois VσTEрov тà Eóava: cf. Valcken. ad Ammon. p. 169." In quibus triplex error est. Nam quem non statim leges grammaticæ admoneant, plane contrarium dicere Favorinum ? Et si quis est, quem non admoneant, at illa debebant admonere, quæ statim addit Favorinus : παρὰ δὲ τῷ ποιητῇ, πᾶν ἐφ ̓ ᾧ τις ἀγάλλεται. Denique apud Valckenarium nihil exstat, quod ullo modo ad istam interpretationem trahi possit.

Postremum supra illud posuimus, esse etiam, quæ ut alieniora a lexico, plane videantur omittenda fuisse. Et huius quidem generis veremur, ne non adeo pauca, si quis severius rem æstimare velit, inveniri queant. Referimus eo illa potissimum, quæ ex libris, qui in omnium manibus et sunt et esse debent, Thesauro illata sunt. Uno defungamur luculento exemplo. Neminem fore putamus hominum has litteras tractantium, qui non Valckenarii scripta, in iisque præclara illa Theocriti decem idyllia possideat. Ex hoc igitur libro cur, quum in Thesauri p. 10. de a intensivo diceretur, pleraque, quæ ibi disputata erant, repetita sunt? Quæ si erant repetenda, certe id in singulis istis vocibus, quæ à intensivum habere putantur, faciendum erat. Quanto rectius ipse Stephanus eo ipso loco, de vocabulo avλos loquens, "ut docebo," inquit, “suo loco, "i. e. inter vocabula, quæ ex nomine úxov per compositionem sunt "facta." Nobis ita videtur, melius Editores lectoribus consulturos fuisse, si nominassent tantum hic Valckenarium, et, omissis ipsis ejus verbis, enumerassent vocabula, in quibus creditur & hanc significationem habere, quo, qui id agerent, singula suis locis posita quærerent. Non minus dubitari posse videmus, an disputationes

« IndietroContinua »