Immagini della pagina
PDF
ePub

quædam de interpretandis emendandisque nonnullis veterum scriptorum locis alienæ videri a lexici officio debeant. Sic quæ de versu quodam Epinici apud Athenæum ad Thesaurum p. 48. seq. et p. 100. seq. disputantur, tanto magis videntur omitti potuisse, quod ea ipsa disputatio doctissimi Barkeri inserta est Wolfii Analectis litterariis: ubi nos quoque nostram de eo loco sententiam expromp

simus.

Sed satis dictum videtur de ratione, qua hæc nova Thesauri Stephaniani editio institui cœpta est. Nunc unum alterumve locum paullo accuratius considerabimus. P. 259. quum in v. ayaλua obiter commemorata essent verba Euripidis in Heracl. 848. πολλὰ γὰρ τίκτει Μοῖρα τελεσσιδώτειρ ̓, Αιών τε Κρόνου παῖς, in subiecta adnotatione primo Elmsleii ad eum locum verba afferuntur, cui verbum Tλσσidтeipa per a scriptum analogiæ repugnare videbatur. Addunt Editores, utramque formam satis probam esse, pariter ut a Bóoxa formata nomina nunc ō, nunc habeant, sed correptam vocalem Atticis poetis magis, prosæ orationis scriptoribus unice placuisse. Exempla maximam partem ex Orphicis depromunt, obiterque yeμóvnv apud Callimachum h. Dian. 225. a Blomfieldii coniectura defendunt. Laudamus hanc diligentiam, sed non dissimulamus tamen, non omni ex parte vera hæc aut satis accurate disputata nobis videri. Primo enim non erant formæ dóτns, dótηp, SwTwp, perinde habendæ. Nam dúrwp nec simplex, neque in compositis usquam habet correptam vocalem. Butleri inventum est Bapudórwp in Indice Eschyli. Illa duo altera autem variant. In iis hoc recte observaruut Editores, prosæ orationis scriptores brevem vocalem usurpare: poterantque in eam rem aptissimum exemplum afferre, Biodórns, ex Platonis lib. xi. de Legg. p. 921. A. et, quod ex Iuliani orat. iv. p. 148. D. commemorarunt, xapidórns, Plutarchi firmare auctoritate in Antonio c. 24. T. v. p. 139. Reisk. sive p. 1695. Steph. Poetis utraque forma usitata est, pro metri commoditate. Sed non tamen propterea continuo τελεσσιSúτega probandum videtur, ut fortasse non iniuria Elmsleius hoc repugnare analogiæ dixerit, licet ille aliam, ac debebat, analogiam spectans. Ab Atticis enim formanı illam abiudicat. At in poeticis vocabulis nullus aut perexiguus est dialecti usus, sed illa spectanda est analogia, quæ universe apud poetas formarum varietatis inventrix fuit. Pendet ea autem ex duobus primariis, iisdemque antiquissimis metris, dactylico et iambico, atque ex his quoque dactylicum aliquam prærogativam habet. Hinc et hæc vocabula, quæ a didwu facta sunt, et plurima alia, ita videmus composita esse, ut aut ad dactylicum genus, aut ad iambicum accommodaren

tur.

Neutri vero generi apta est hæc forma, Teλeσσidάteipa, quam dactylici numeri τελεσσιδότειρα, iambici autem τελεσσιδῶτις esse postulabant. Quo magis suspectam habemus istam scripturam apud

Euripidem, præsertim quum codd. ibi reλerσidóreipa præbeant. Et hoc quidem defendi fortasse poterit, ultima non elisa, et in antistropha inserto Tante Tagasρv: sed fatemur tamen, hiatum in fine huius versus nobis non magnopere placere. Quare veremur, ne in antistropha povuaros ex interpretatione receptum sit, poeta autem sic dederit, τῶν ἀδίκων τι παραιρῶν Λήματος αἰεί. Caterum quod obiter addunt doctissimi Editores, in Bekkeri Anecdotis i. p. 361. pro Αἰγύπτης scribendum sibi videri Αἰγιβότης, vel Αἰγοβότης, id nobis quidem parum verisimile videtur, quia addita interpretatio oußórns, vousùs, non satis quadrat. Periculosum est, huiusmodi verba tentare, ac præstat, ut nos quidem censemus, exspectare, dum aliunde certius quid proferatur. Sed quod modo de formis verborum ad metra antiquissima accommodatis dicebamus, in mentem nobis revocat dubitationem de voce nyálɛos, quæ valde torsit doctissimos Editores p. 116. not. 1. Nam neque ab ayav neque ab ayaw, neque ab ayapaι derivari posse hoc nomen censent, quia in his verbis omnibus prima syllaba brevis sit, Iones autem a breve numquam in mutaverint, licet iidem pro sæpius posuerint breve Ā. Neque Homerum ἠγάννιφος, sed ἀγάννιφος dixisse. Hæc nobis videntur minus accurate scripta. Namr ayάvvipos, quum secunda syllaba propter liquidam producta bene posset versui heroico aptari, non opus erat primam producere: yásos autem secundæ productionem non admittebat: quamobrem prima producenda fuit, et, nisi littera istam producendæ præcedentis vocalis commoditatem haberet, certissime Homerus etiam yapos, prima producta, correpta secunda, dixisset. Illud vero quo iure contenderint viri doctissimi, a breve ab Ionibus non mutari in 7, ipsi viderint, si recordati fuerint, non raro id Jones metri caussa fecisse. Sic ab aréolai róμnvos, atque alia, (a quo est etiam ruegos, de quo diximus in Schæferi adnotationibus ad Gregor. Cor. p. 879.) ab άμαθος ἠμαθόεις, ab ἄνεμος ήνεμόεις facta sunt: quæ sunt pervulgata, ne quid de iis dicamus, quorum magis recondita ratio est.

Ac quum

Sed redeamus ad eum locum, unde digressi sumus. Editores in voce ἄγαλμα ad Αἰωνοαρίου ἄγαλμα, et inde ad deum Alava, qui idem est atque Osiris et Adonis, ac proinde etiam qui Páns, transiissent, ad Phanetem et Bacchum deveniunt: quæ sane vellemus aliis locis tractata esse: nam qui semel mysteria ista attigerit, a quovis deo ad omnes transitum inveniet: verum grati tamen accipimus, quæ dederunt. In his igitur p. 260. seq. afferunt fragmentum ex Orphicis, servatum a Macrobio Sat. i. 18. cuius hi primi versus sunt:

τήκων αἰθέρα θεῖον, ἀκίνητόν περ ἐόντα,
ἐξανέφηνε θεοῖς ὥραν κάλλιστον ἰδέσθαι,
ὃν δὴ νῦν καλέουσι Φάνητά τε καὶ Διόνυσον.

Stephanum memorant in Poesi epica αἰθέρα δῖον, ἀκίνητον πρὶν ἐόντα, habere. In adnotatione subiecta, quoniam et Damascius de hac ipsa re dicat νεφέλης ῥαγείσης, et Suidas in v. ̓Ορφεύς scribat, ἔφησε δὲ ὅτι φῶς ῥῆξαν τὸν αἰθέρα, ἐφώτισε τὴν γῆν, coniiciunt τήκων glossam esse, qua expulsa fuerit genuina scriptura poowv. In ea re nos nullo modo assentientes habent. Primum enim rýxwv ailépa aperte poeticum est, ut neque credibile sit, ab interprete hoc esse profectum, nec mirum, qui prosa oratione utebantur, a poetica dictione abstinuisse. Deinde negamus etiam omnino, poowy scribere potuisse, qui versus illos fecit, non propter verbum, sed propter tempus verbi. Týxwv enim recte ille dicere potuit, quod id paullatim fit; poowv autem non potuit, quia rumpi ætherem unius momenti est, sed debuisset pas dicere, quemadmodum et Damascius et Suidas aoristo sunt usi. At alia erant, quæ in versu isto corrigi debebant. Nam ailéga tov Gesnerus exhibuit in fragmentis Orphicis, quem minime sequi debebant Editores Thesauri, non solum quod edd. Macrobii, (saltem quæ nobis ad manum sunt, dum hæc scribimus) aibéga dov præbent, sed etiam quia neque usitatum epitheton ætheris est eos, quum dos sit usitatissimum, neque omnino hoc ei epitheton recte videtur tribui posse. Nam diversissima sunt eos et dios: quorum eos aut id, quod a diis ortum, cum eorumque natura coniunctum est, ut θεῖον γένος, θεῖος ὄνειρος, aut illud significat, quod tam eximium est atque admirabile, quam si esset profectum ab diis, ut leov TOTÓ: de quibus neutrum in ætherem quadrat, nisi quis ex arcana Orphicorum disciplina aliquam rationem ostendat: os autem aliquanto minorem vim habet, et nihil est aliud, quam præstans, excellens, sacer. Quumque Homerus, qui auctor epicis et dux fuit in plerisque rebus, feminino genere dicat ailépa Siav, videndum erat, ne ita scriptum ab Orphico illo existimare deberemus :

τήκων αἰθέρα διαν, ἀκινήτην πρὶν ἐοῦσαν.

Quod tametsi ex Orphicis ipsis probari posset, quum feminini generis hæc vox sit in hymn. lxxx. (79) 6. et fragm. vi. 3. tamen, quoniam sæpius masculino genere in his carminibus usurpatur, et fortasse arcana aliqua ratio subest, quare hic quoque ita esse debeat, non videntur feminine formæ in isto versu reponendæ. Atque hymnus v. (4. qui Etheris est, masculinum habet. Sic etiam hymn. xxxiv. (33.) 11. lviii. (57.) 5. et fragm. iii. 7. vi. 27. x. 6. Sed fragm. xix. 4. nihil probat. Versus isti, qui corruptissimi sunt, ita scribendi videntur :

ἔστιν ὕδωρ ψυχῇ, ψυχὴ δ' ὑδάτεσσιν ἀμοιβή

ἐκ δ ̓ ὕδατος μὲν γαῖα, τὸ δ' ἐκ γαίης πάλιν ὕδωρ
ἐκ τοῦ δὲ ψυχὴ, ὁδὸν αἰθέρος ἀλλάσσουσα.

Cæterum in illo versu, a quo exorsi sumus, etiam πpì, quod apud
Macrobium est, videtur servandum fuisse. Nam quod Gesnerus

nescio unde dedit, axivgróv meg éóvra, fortasse, si severius expendatur, etiam ineptum iudicari debebit. Illud vero aptissimum est, ánívnτov πρiv šóvτa, siquidem hoc egregie poetam decuit, “rigidam et crassam caliginem" fingere, quæ solis calore liquefacta Horum pepererit. Nam ne hoc quidem videtur præteriri debuisse, quod in secundo versu legitur, pav xáλλiotov idéolai, nec satis usitate, nec qua oportebat dialecto dictum esse: quo minus dubitanduni erat, quin recte Gesnerus Ωρον, κάλλιστον ἰδέσθαι coniecerit, licet id non sit ausus recipere. Et edd. nonnullæ Macrobii eodem accentu pav habent.

[ocr errors]

66

μάντις.

Paullo post, p. 261. B. Eschyli fragmentum ex Macrobio Sat. i. 18. afferunt Editores doctissimi, 'O Kids ’Añóλλæv, ó KœBaios, ó párris. De eo ita scribunt: "ubi Barnes. ad Eurip. "Bacch. v. 408. pro ó Kaßaios reponit i Zaßaios, sed Meursius "(probante Butlero ad Eschyli Fragm. T. viii. p. 250. qui quæ "fuerint ipsa verba Eschyli, definire non audet,) legit ó xaì Báxxos, idque omnino recte. Macrob. enim testatur, Eschylum in "illo versu ad eandem cum Euripide sententiam dixisse Apollinem "Liberumque unum eundemque Deum esse. At nisi cum "Meursio legas, ó xai Báxxos, nihil ibi est, ex quo Macrobii mens "erui possit. Nemo enim dixerit, Macrob. hac una de causa "versum attulisse, quod Eschylus Apollinem Korea appellarit, quo epitheto Bacchus alibi ornatur. Suid. Κισσεύς· ὁ Διόνυσος. Addunt deinde alia, quæ ad Bacchum Korea pertineant. At primo vellemus, quæ Meursii et Butleri culpa est, non etiam in se admisissent Editores præstantissimi. Nam illud xai Baxxos, ὁ Βάκχος, scholiasta, non poeta dignum est, nec fieri ullo modo potuit, ut ita Eschylus scriberet. Deinde vero, etsi Zaßásios potius, quam Zaßaios dici solet Bacchus, tamen vix putamus dubitandum esse, quin probanda sit Barnesii coniectura: ad quam refutandam quod afferunt Editores, confirmandæ inservit. Etenim si Zaßaios Bacchi, non Apollinis cognomen est, quis non videt, perinde esse, utrum ille aßaios, an Báxxos dicatur? ut minime necessarium sit, ipsum hic nomen Báxxos legi. Denique in eo quoque repugnare sibi videntur, quod nomen Kioσeus satis esse ad Bacchum significandum negant. Hoc enim si demonstrare volebant, etiam alios deos isto cognomine appellari ostendendum erat: nunc vero, quum Bacchi esse eam appellationem doceant, quid aliud, quam id ipsum, quod negabant, efficiunt, non posse alium, quam Bacchum, intelligi? Valckenarius in exemplo Hesychii Schreveliani, quod Tittmanni est, Eschyli illud i Kaßaios ad vocem Kaßágvos adscripsit: quam suspicionem non putamus cuiquam probatum iri. Cæterum ubi Butleri mentionem faciunt Editores, non debebant illud addere:

qui quæ fuerint ipsa verba Eschyli, definire non audet." Nam quæ quis sensu cassa scribit, cur quæso repetantur? Ipsa verba

Eschyli sunt, quæ Macrobius posuit. Illud volebat Butlerus dicere, veram se horum verborum scripturam definire non audere.

Paullo post, p. 262. A. postquam Macrobii verba adscripserunt, uncinulis præfixis, qui in fine typographi errore omissi sunt, in hoc illorum versuum, quos Macrobius affert,

[ocr errors]

66

Ηλιε παγγενέτορ, παναίολε, χρυσεοφεγγὲς, ita pergunt:-" Pro Tavaloλe Gesnerus, metricis rationibus motus, "Iav aióλs reposuit, probante, ut videtur, Hermanno. Sed nos, quicquid dicant rei metricæ periti, propter graviores rationes vulgatam lectionem restituendam censemus. Nam 1. positio vocis “ inter παγγενέτος et χρυσεοφεγγές huic lectioni omnino favet ; et "2. aiós pro dei epitheto nusquam, quod sciamus, alibi legitur; αιόλε "et 3., si quis locus exstaret, in quo uni ex ceterorum deorum "turba hoc epitheton tribuatur, valde dubitamus, an propterea id "Pani tribuere poetæ liberum esset. Αι παναίολε de Sole recte "dici, et cum xpureopeyyès satis apte iungi, nemo negarit." Non Gesneri, sed nostra illa emendatio est, Пlàv alóλe, quam sane metri caussa fecimus, quum ad sensum ravaíode, ut exemplis monstrarunt Editores doctissimi, reprehendi nequeat. Sed adeone parum illi metra curant, ut etiam quæ repugnent metro, defendenda putent? Non sumus quidem nos ita metrorum studiosi, ut non sensum prius, et eum quidem ante omnia respiciendum censeamus: sed metri hanc certe vim esse arbitramur, ut de vitio admoneat, etiamsi salvus sit sensus. Atque hoc quidem in fragmento, quod numero septimum est apud Gesnerum, tantum abesse putabamus, ut propter sensum emendatio nostra improbanda esset, ut a sensu nonnihil etiam commendationis habituram speraverimus. Quæ vero tria argumenta attulerunt Editores præstantissimi, quibus vulgatam scripturam defenderent, eorum nullum est, quo id, quod volunt, efficere posse videantur. Nam quod de positione et ordine verborum iusto dicunt, sæpe ille neglectus reperitur in Orphicis, ut hic quoque negligi potuerit, si quidem est neglectus: nam si altius inquisivissent, fortasse non esse neglectum in nostra emendatione vidissent; quod autem de simplici alóλos monent, fatemur, non intelligere nos, cur, qui παναίολος et αιολόμορφος dicatur, non etiam alóλos dici possit; denique quod dubitant, an Pani hoc epitheton tribui nequeat, omnium maxime miramur: cui deo, si ulli alii, optime hoc epitheton convenit, quo si non ornatur in hymno xi. (10.) qui in ipsum scriptus est, at alia ibi non valde dissimilia inveniuntur, ut v. 10. et 19.

παντοφυής, γενέτωρ πάντων, πολυώνυμε δαῖμον·

ἀλλάσσεις δὲ φύσεις πάντων ταῖς σαῖσι προνοίαις.

Sed quid nos hæc commemoramus, ac non illud potius, quod præter metrum emendationem nostram tuetur? Nam verba Macrobii

« IndietroContinua »