Immagini della pagina
PDF
ePub

GREEK MSS.

PUBLIC LIBRARY OF THE UNIVERSITY OF CAMBRIDGE.

Vetus et Novum Testamentum ¥. 2622. cum notis Manuscriptis.

Liber Job 4.816. cum variantibus Lectionibus Manuscriptis.

Novum Testamentum ¥. 2537, 2538. cum notis Manuscriptis Johannis Taylori.

Novum Testamentum * 2423. Quatuor Evangelia et Actus Apostolorum * 553. 1673. * 206). 2144. 25 12.

Quatuor Evangelia et Actus Apostolorum * 2517. Codex quondam Theodori Bezæ.

Actus Apostolorum et Epistolæ Catholicæ Paulinæ 2068.
Epistolæ Paulinæ cum notis 1152.
Paraleipomenwn Lib. 11. * 1146. 1. 2.

Dd. viii. 23. Codex est Græcus in 4to. grandiori septingenorum et amplius annorum in membranis nitide scriptus, in usum Magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ, in quo continetur Evayyenuov, sive, ut aliis magis placet, Euayyedirtygrov.

Dd. viii. 49. Codex est Græcus Membranaceus in 4to. priori et mole et nitore inferior, ejusdem tamen fere ætatis, in quo similiter et continetur Ευαγγελιoν sive Ευαγγελιστηριον.

LI. iv. 12. Codex est Græcus Chartaceus, varias dissertationes continens de Historia, Medicina, et Agricultura.

Notæ Manuscriptæ in Dionysium *. 2679. In Pollucis Onomasticon ¥. 2641. In Canonas Apostolicos ¥. 2659. In Plutarch. ¥. 2676-2681. In Libros Juris Orientalis ¥. 2682. In Epictetum 2692. In Terentium 2701. Dialecti Græci 694. 32, 33. Etymologicum Græcum * 2051.

Dd. viii. 51. Codicellus Chartaceus in Folio, Callimachi Fragmenta, Viro doctissimo, Thoma Stanleio, Armigero, collecta et digesta, una cum notis eruditis in eundem poetam : liberaliter communicavit Edwardus Sherburn, eques auratus, Kal. Apr. MDCXCVIII.

Dd. ix. 13. Codex est Orientalis.

Dd. ix. 69. Codex est Græcus Chartaceus, in quo continentur Quatuor Evangelia. Præmittuntur Canones Eusebiani Scripti A. M. 6805, qui juxta computationem Ecclesiæ Anglicanæ respondet Anno Redemptionis humanæ 1297 : secundum vero computationem Ecclesiæ Constantinopolitanæ A. 1313.

Dd. X* 46. Codex est Orientalis.

Dd. x. 5. 54. Codex est Græcus in vetusta manu scriptus membranaceus in 4to. sed ακεφαλος και μείουρος.

OXFORD PRIZE POEMS;

FOR 1818.

TITUS HIEROSOLYMAM EXPUGNANS.

* INCESTATA diu sacrorum sanguine Vatum,
“ Teque tuosque, Salem, quoties, ni aversa fuisses,
“ Fovissem gremio blandæ genetricis ad instar!

Felix, nunc etiam felix, tua si bona nôris
« Dum licet- -At venit illa dies, quando aggere muros
“ Obsidet miles, metuendisque obruet armis,

Exæquans una late loca vasta ruina:
6. Tauti erit oblatam toties renuisse Salutem!"

Denique fatali decurso tramite sæcli
Ecquis adest Cæli Vindex ? quis debitus Ultor?

Aspice, nigrescens Tempestas turbida ab oris
Ingruit Hesperiæ, et campos densa occupat umbra
Turmarum obductos nebula, nisi Martia raptim
Quà rutilat seges, atque ærata luce coruscat.

Surge, age, devotis habitas qui in sedibus, Hospes,
Nunc fuge-Nunc meritam propera prævertere cladem:
Et tu venturis Patriæ non debite Fatis,
Quisquis es, o Christi temerato numine tactas
Linque Domos, et te labentibus eripe Regnis !

Conscia (nonne vides ?) tantam Natura ruinam
Agnovit, versique dedit præsagia Fati:
Tempore non alio minitari visa sub auras
Arma, et flammigeri currus volitare, futurum
Miscentes Martem, et fatalia bella cientes:
Quin miro splendore ipsi rutilare cacumen
Delubro, circumque innoxia fulgura pasci :
Tum magnam

audiri per sacra silentia vocem
Excessisse Deum, et sedes odisse nefandas.

Sed tibi quid, Solyma, augurium ? Quæ vana precaris
Non audituro fundens vota irrita Cælo,
Ut tandem belli propius propiusque tumultum
Accipis Italici--Jam despicis arce sub ipsa
Victrices Aquilas, dominæque insignia Romæ ?
Illæ corripuere viam, et late omnia complent:
Dum miles patriam recoleus, et rura relicta
(Quamvis illa quidem flavis uberrima campis)

[ocr errors][ocr errors]

Insuetas miratur opes, et munera Cæli
Oblata arripiens sacris spatiatur in agris:
Fatalemque parat non nullo numine pugnam.

Sublimis facies Urbi: munimine vasto
Præsidium, et triplicis firmant discrimina muri:
Prærupto hinc illinc scopulosus vertice collis
Invictum ostentans claustrum, et proclivia saxa,
Excipit amplexu curvo, atque immanis ad auras
Immensumque patens stat congesto augmine sæcli,

Ast molem exsuperans tantam, majorque periclis,
Undique fervet atrox acies, si menia possit
Circuitu ingenti, et producto obsidere vallo.“

Intus cur cessat Mavors ?-Cur candida pugnam
Libertas, renuis ? domini ne impunè catenam,
Et cladem instantem patriæ patieris inultæ ?
Omine victa malo, tristique oppressa Veterno,
Pectora torpescunt: temerati conscia Juris
Rupta Fides sacrå trepidat formidine ad Aram,
Præsumitque metu pænas : Hos lurida Pestis,
Hos angit miseranda Fames: pec gratia forma
Vivida, nec fervens juvenili in Corpore sanguis
Profuit: intereunt pariter puerique puellæque,
Et fentes properâ natorum morte parentes:
Atqui se teneris olim fors voverat annis
Plurimus ultorem patriæ; dextramque sacrarat
Fracturam Hesperias, dederint modò fata, catenas :
Incassum !-assuetas rodunt jejunia vires,
Religioque animos nigranti prægravat umbra.

Ipsa aded-uec vana fides—ipsa anxia Mater
Dum nati invigilat cunis, corpusve tenellum
Sustinet amplexu—tantum suadere furoris
Possit tetra Fames-artus proh! dente feroci
Cognatos vorat, et rabido bibit ore cruorem.

Nec minus interea gressus in limina Templi
Morte vel extremià ducunt: hoc frigidus unum
Spiritus, hoc unum languescens lingua vocare.

Sive illinc stet certum animo sperare salutem,
Seu dulce occurrat coram deponere vitas,
Numen ubi, dum tempus erat, melioribus annis,
Et fati arrisit Spes, Auguriumque prioris,

Nec deerant tamen, insano quos Gloria fastu,
Occasu in rerum tanto, suaderet honores
Vel tum præripere, et patriæ pereuntis habenas:
Inde graves causæ irarum, scelerumque Rapina
Contemtrix, versosque agitans Discòrdia cives :
Inde erat infandam Rabiem, cognataque Bella
Aspicere, et cæsum fraterno vulnere fratrem,

Et dirà ipfectos dominorum cæde Penates.
VOL. XVIII. Cl. Jl. NO. XXXV.

*F

[ocr errors][ocr errors]

O Terra ante alias Cælo defensa benigno
Cui quondam festiva dies sine nube refulsit,
Tu, Regina Sion-Solymæ Vos dulcia Regna-
Non posthac patriam, quæ longùm muta pependit

,
Non dabitur revocare lyram, atque in margine noto
Isacidum cantu seros deducere soles !

Heu! quianam in fatum gens o devota ruinæ
Erigeris, sortique ultra obluctaris iniquæ ?
Ecce! iterum oppositi resonant crebro ariete postes,
Et propior gravido consurgit vinea dorso.
At, viden? Ut fervent acies, reboantque ruentům
Certatim fremitus, et vox insana triumphi !
Mox aded vallique et propugnacula muri
Dant stragem, accipiuntque hostem prostrata furentem,

Ventum est ad solidas turrito pondere moles
Antoni---spem jam solam, columenque relictum :
Quas tamen obductâ armorum cinxere corona
Ultro alacres, Martisque extrema pericula poscunt.

Has contra exsurgit rapido penetrabilis ictu,
Et vastas vasto incumbit super impete turres
Machina terrificum illidens: illæ

usque

minantur
Suspensæ, quassæque labaut per culmina pinnæ.
Nec mora, nec requies. At, perrupto objice, Victor
Ultricem vibrat dextram, qua prima recludit
Monstravitque viam, cædes, et vulnera miscet
Jussa Leo: latè Abramidæ per nota locorum
(Necquicquam nota) effusi vix denique sacrum
Cum fremitu superant, heu ! non remeabile, limen,

Cui nou pervenit tanti, dum fata fuerunt,
Majestas Templi, et positæ Cælo Auspice moles ?
Olli ampla effulget species, medioque superbit
Vasta situ, et latè subjectam despicit urbem :
Prima repercutiunt nascentis tela diei
Marmoreæ turres : hyemali vertice qualis
Emicat in longum, et cælesti subrubet auro
Caucasus, æternasque nives ad sidera tollit.
Ordine quæque suo, Libanon, tua gloria portæ
Bis denæ insurgunt: illas argentea texit
Lamina, cælatisque nitescit lucida signis.

Hinc ritus absunt steriles ; hinc, Græcia, Divi
Quot colis, et varias referentia marmora formas:
Ast habitat sincera Fides, præsensque tuetur
Spiritus Ætherius, purique Unius Honores:
Ergo queis Adyti fas est penetralia nosse
Externos prohibent gressus; quin munia soli
Agnoscunt propria, et certos per sæcla ministros.

Subsistit miro aspectu, gressumque retractat
Hostilis turba, et visu tota hæret in uno,

Percellitque animum plusquam terrena voluptas
Mixta metu, ut læta quâdam formidine lustrat
Augusti monumentum operis, sacrataque tecta
Plena Deo quondain, et summo dilecta Jehovæ.
Sed prædæ sitis exardet-sed nescia fati
Pectora succendit non exorabile Cælum,
Et præsens Deus, et gliscens divinitùs ardor.

Hinc ruere Isacidæ, et cæca indignarier ira,
Præcipitesque rapi, sacro dum in limine cernunt
Ora hominum vetita, et peregrinum insistere Martem.

Heu! frustra !Quid enim valeant sine numine vires ?
Ergo et fatali porta insonat icta bipenni
Aurea, cælatæque trabes; quin cedrina victor
Claustra ignis vorat, atque incendia debita miscet,
Et spissam agglomerans ruit atro turbine nubem :

Corruis heu ! veneranda Ædes—Laus alta parentum,
Corruis—et Cælo, Tite, nescius ipse repugnas,
Dum prohibes tantam, flamma superante, ruinam.

Ergo etiam insuetosque pedes, alienaque noscit
Undique Judæo vestigia feda cruore
Necquicquam secretum adytum : mox culmina sordent
Exæquata solo, fractæ sine nomine moles,
Limenque egregium--pullo reparabile sæclo!

Quem finem trahat infensi vindicta Jehovæ
Tum videat-neque enim tanta hæc monumenta vetustas
Damnosa abstulerit-dubiâ dum niente viator
Desertumque solum longè hinc latèque tuetur,
Nec, (spatiis quamvis porrectum ingentibus) usquam
Antiqui veneranda ostentans rudera saxi.

Tuque etiam, quicunque olim, diademate fretus,
Impendes operi demens, et non tua condis
Saxa manų vetitam renovans lævo omine molem,
Desine inexpletos Coeli irritare furores !
Desine—Terra tuis en ! ipsa obnititur ausis,
Et tibi non vanus, viden? hic tibi fulgurat ignis.

Jamque adeò, si queis vis belli infesta pepercit,
Quos acta in saltus, quas non errabis ad oras
Turba exspes, et longè alio sub Sole requires
Tutas, si qua usquam loca sint tibi tuta, latebras
Agnoscenda tuæ servans vestigia gentis :
Scilicet et linguam patriam, barbasque comantes
More suo, et cognata aliquis mirabitur ora,
Famosumque genus, seu congesto incubet auro,
Seu petat extremis lucri commercia terris.

Nunc quoque longinquum si quis lustraverit orbem,
Vel prima exorto quæ tellus sole rubescit,
Serave decedens cui spargit lumina vesper,

[ocr errors]
« IndietroContinua »