Immagini della pagina
PDF
ePub

trēmō omnes quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi familiaresque erant. 4 Quod si quis etiam ā culpā vacuus in amīcitiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque inlecebris facile pār 5 similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxumē adulēscentium familiaritātēs appetēbat: eōrum animī mollēs 6 etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum 7 illos obnoxios fidōsque sibi faceret. Sciō fuisse nonnullōs qui ita exīstumārent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honestē pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

Catiline's career as a libertine.

XV. Iam primum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, 2 alia huiusce modi contra ius fãsque. Postrēmō captus iūs amōre Aureliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illī dubitabat timēns prīvīgnum adultum aetāte, prō certō creditur necātō filiō vacuam domum scelestīs nuptiis fecisse. 3 Quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse 4 facinus mātūrandī. Namque animus impūrus, dis

hominibusque infestus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat: ita conscientia mentem excitam vāstā5 bat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incēssus: prōrsus in faciē voltūque vēcordia inerat.

Catiline trains his young friends to every form of crime. Relying on these, and seeing the great number of debtors, the revolutionary spirit of Sulla's veterans, the defenseless state of Italy, and the Senate's inertness, he plans to overthrow the republic.

XVI. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlēxerat, multis modis mala facinora ēdocebat. Ex 2 illīs tēstīs signātōrēsqué falsōs commodare; fidem, fortūnās, pericula vīlia habere, post, ubi eōrum fāmam atque pudorem attrīverat, mãiōra alia imperabat: sī 3 causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilō minus însontis sīcuti sontīs circumvenire, iugulāre: scilicet nē per ōtium torpēscerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crūdēlis erat. Eis amicis 4 sociisque confisus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnīs terras ingens erat, et quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō ūsī, rapīnārum et victōriae veteris memorēs civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, 5 Cn. Pompeius in extrēmīs terrīs bellum gerēbat; ipsī consulātum petenti magna spēs; senātus nihil sānē intentus: tutae tranquillaeque rēs omnēs, sed ea prōrsus oportūna Catilīnae.

He gathers recruits. Meeting of the conspirators.

were.

Who they

XVII. Igitur circiter Kalendās Iūniās L. Caesare et C. Figulō consulibus prīmō singulos appellare, hortārī aliōs, alios temptare: opēs suas, imparātam rem publicam, magna praemia coniūrātiōnis docēre. Ubi satis ex- 2 plōrāta sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus māxuma necessitūdō et plūrumum audaciae inerat. Eō 3

convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autrōnius, L. Cassius Longīnus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Por4 cius Laeca, L. Bestia, Q. Curius: praeterea ex equestri ōrdine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capito, C. Cornelius: ad hoc multi ex colōniīs et mūni5 cipiīs, domī nōbilēs. Erant praeterea complūrēs paulō occultius cōnsili huiusce participēs nōbilēs, quōs magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia ne6 cessitūdō. Ceterum iuventus pleraque, sed māxumē nōbilium, Catilinae inceptīs favēbat: quibus in ōtiō vel magnificē vel molliter vivere copia erat, incerta pro 7 certis, bellum quam pacem mālēbant. Fuēre item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum nōn īgnārum ēius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invīsus ipsī, māgnum exercitum ductābat, cuiusvīs opēs voluisse contra illius potentiam crescere, simul cōnfisum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illōs principem se fore.

XVIII-XIX. A FORMER CONSPIRACY.

Piso, Autronius, and Catiline combine to murder the consuls on Jan. 1, 65 B.C., and to seize the supreme power. Postponement of the outbreak to Feb. 5. Its failure owing to Catiline's haste.

XVIII. Sed antea item coniūrāvēre pauci contrā rem publicam, in quibus Catilina fuit: de qua quam vēris2 sumē poterō dicam. L. Tullō et M'. Lepido consulibus,

P. Autronius et P. Sulla designāti consulēs lēgibus 3 ambitus interrogati poenas dederant. Post paulō Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus

erat consulātum petere, quod intrā lēgitumōs diēs profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Pisō, 4 adulescens nōbilis, summae audaciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mōrēs. stimulabant. Cum hoc Catilina et Autrō- 5 nius circiter Nōnās Decembris consiliō communicātō parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsī fascibus correptis, Pīsōnem cum exercitu ad obtinendās duas Hispāniās mittere. Ea rẽ cōgnita, rūrsus in Nōnās Februā- 6 rias consilium caedis trānstulerant. Iam tum nōn 7 consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem māchinābantur. Quod ni Catilīna mātūrāsset prō cūriā 8 signum sociis dare, eo die post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patratum foret. Quia nondúm frequentes armāti convenerant, ea res consilium dirēmit.

Piso sent to Spain as a counterpoise to Pompey's power.

death.

His

XIX. Postea Pisō in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetōre missus est adnitente Crasso, quod eum Infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque 2 tamen senātus provinciam invitus dederat: quippe foedum hominem a rē publică procul esse volebat, simul quia boni complūrēs praesidium in eō putabant, et iam tum potentia Pompei formidulōsa erat. Sed is 3 Pisō in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductābat, iter faciēns occisus est. Sunt qui ita 4 dicant, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbarōs nequīvisse patī; alii autem equites illōs, Cn. Pompei 5 veteres fidōsque clientīs, voluntate ēius Pīsōnem adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus.

recise, sed imperia saeva multa antea perpessōs. Nōs cam rem in medio relinquēmus. De superiore coniūrāMone satis dictum.

XX XXI. MEETING OF THE NEW CONSPIRATORS.

One convenes his accomplices and addresses them: Relying got courage and loyalty, I have resolved to take advantage

present favorable position of affairs (2-6). The sight of 4. granny, the honors, and the ill-gotten wealth of the olijorcas, contrasted with our own dangers, disgrace, and poverty, Neonca me more and more (6-10). Victory is in our grasp. Yo man of pluck can bear this state of things when he comwo ex their luxury aud profligacy with our want (10–14). #surgióne, arise; to the victors will belong the spoils. Every*Ng wryca action. That is the programme of my consulship

AX. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memorāvī, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egetat, tamen in rem fore crēdēns ūnivorsōs appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque thi omnibus arbitris procul amōtīs ōrātiōnem huiusce modi habuit:

J "Ni virtus fidéesque vostra spectāta mihi forent, noquiquam oportuna res cecidisset: spēs māgna, dominatio in manibus frustra fuissent; neque ego per īgnā* viam aut vana ingenia incerta prō certis captārem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis Tudosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia vōbīs A cadem quae mihi bona malaque esse intellexi: nam idem velle atque idem nölle, ea demum firma amīcitia 5 est. Sed ego quae mente agitāvī, omnēs iam anteā

« IndietroContinua »