Immagini della pagina
PDF
ePub

Catiline sends agents to different parts of Italy. His revolutionary attempts at Rome fail. He calls the plotters together at M. Laeca's house and announces his intention to join the army after killing Cicero.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulās atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Apūliam dīmīsit, praeterea alium aliō, quem ubique oportunum sibi fore 2 crēdēbat. Interea Rōmae multa simul mōlīrī: cōnsulibus insidias tendere, parare incendia, oportūna loca armātīs hominibus obsidere; ipse cum tēlō esse, item alios iubere, hortārī uti semper intenti parātique essent; dies noctisque fēstīnāre, vigilāre, neque insomniīs neque 3 labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitanti nihil prōcēdit, rūrsus intempesta nocte coniurationis prin4 cipes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique multa dē īgnāviā eōrum questus docet sẽ Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca oportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, sĩ prius Ciceronem oppressisset: eum suis cōnsiliis multum officere.

XXVIII-XXXI. THE ACTION OF THE GOVERNMENT. Catiline's attempt to assassinate Cicero fails. Manlius in Etruria.

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus cēterīs C. Cornelius eques Romānus operam suam pollicitus et cum eō L. Varguntēius senator cōnstituēre eā nocte paulo post cum armātīs hominibus sīcutī salūtātum introire ad Ciceronem ac de imprōvīsō domui suae im2 parātum confodere. Curius ubi intellegit, quantum

periculum consuli impendeat, propere per Fulviam Cicerōnī dolum, qui parābātur, ēnuntiat. Ita illī iānuā 3 prohibiti tantum facinus frustra susceperant.

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, ege- 4 stāte simul ac dolōre iniuriae novārum rerum cupidam, quod Sullae dominātiōne agros bonaque omnia āmīserat, praeterea latrōnēs cuiusque generis, quorum in eā regiōne magna copia erat, nonnullos ex Sullānīs colōniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapīnīs nihil reliqui fecerat.

[ocr errors]

The Senate passes the senatus consultum ultimum. XXIX. Ea cum Cicerōnī nuntiarentur, ancipiti malō permotus, quod neque urbem, ab insidiis privātō cōnsiliō longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis compertum habēbat, rem ad senatum refert iam antea volgī rūmōribus exagitātum. Itaque, quod plerumque in atrōcī negōtiō 2 solet, senatus decrevit, darent operam consulēs, nē quid rēs publica detrimenti caperet. Ea potestas per senā- 3 tum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modīs socios atque civis, domī mīlitiaeque imperium atque iudicium summum habere: aliter sine populi iūssū nullius eārum rērum cōnsulī iūs est.

At a meeting of the Senate the rising of Manlius in Etruria is announced. The Senate takes vigorous measures to check the uprising.

XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in senātū lītteras recitavit, quas Faesulis adlātās sibi dīcēbat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum

[ocr errors]

māgnā multitūdine ante diem VI. Kalendās Novem 2 bris. Simul, id quod in tālī re solet, alii portenta atque prodigia nuntiābant, aliī conventus fierī, arma portārī, 3 Capuae atque in Apūlia servile bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rex Faesulās, Q. Metellus 4 Crēticus in Apūliam circumque ea loca missī — eī utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphārent calumnia paucōrum, quibus omnia honesta atque 5 inhonesta vendere mōs erat —, sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcēnum, eisque permissum, utī prō tempore atque periculō 6 exercitum compararent. Ad hoc, sĩ quis indicāvisset dē coniūrātiōne, quae contră rem publicam facta erat, praemium servō lībertātem et sestertia centum, līberō 7 impūnitātem ēius reī et sēstertia ducenta, itemque decrēvēre, uti gladiātōriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur prō cuiusque opibus, Rōmae per tōtam urbem vigiliae haberentur eisque minōrēs magistrātūs praeessent.

Panic in Rome. Catiline continues his plotting; he attends the meeting of the Senate at which Cicero delivers his first oration against him. Catiline's reply and threat.

XXXI. Quibus rebus permōta civitas atque immutāta urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lāscīvia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis 2 trīstitia invāsit: fēstīnāre, trepidare, neque locō neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo quisque metu pericula mētīrī. 3 Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictāre sēsē, manūs supplices ad caelum tendere, miserārī parvōs līberōs, rogi

tāre omnia, omnia pavēre, superbia atque deliciis omissīs sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movēbat, 4 tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautiă interrogātus erat ab L. Paulo. Postrēmō dissimulandi causă 5 aut sui expurgandi, si cuius iurgiō lacessitus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesen- 6 tiam ēius timēns sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam posteā scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat 7 parātus ad dissimulanda omnia, demissō voltū, vōce supplici postulāre à patribus coepit, ne quid dẽ sẽ temere crederent: ea familia ortum ita sẽ ab adulēscentia vītam instituisse, ut omnia bona in spē haberet; nē exīstumārent sibi, patriciō hominī, euius ipsius atque maiōrum plūruma beneficia in populum Rōmānum essent, perditā rē pūblicā opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus civis urbis Rōmae. Ad 8 hōc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricīdam vocāre. Tum ille furibundus 9 66 quoniam quidem circumventus" inquit "ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam.”

XXXII-XXXVI. EVENTS THAT IMMEDIATELY PRECEDED THE OUTBREAK OF THE WAR.

Catiline leaves Rome. Lentulus and Cethegus remain to conduct the operations in the city.

XXXII. Deinde sẽ ex cũria domum prōripuit. Ibi multa ipse secum volvēns, quod neque insidiae cōnsulī prōcēdēbant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis mūnītam, optumum factū crēdēns exercitum augēre ac, prius quam legiōnēs scriberentur, multa antecapere

quae bellō ūsui forent, nocte intempestă cum paucis in 2 Manliāna castra profectus est. Sed Cethegō atque Lentulō ceterisque, quorum cognoverat promptam audăciam, mandat, quibus rebus possent, opēs factionis confirment, insidias consulī māturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sēsē prope diem cum māgnō exercitū ad urbem accēssūrum.

Message of Manlius to Q. Marcius Rex: We do not mean to attack our country, but to defend our rights and lives. We seek not wealth and power, but liberty. See to it that we have our rights and do not compel us to seek revenge.

XXXIII. Dum haec Rōmae geruntur, C. Manlius ex suō numerō lēgātōs ad Mārcium Regem mittit cum 2 mandātīs huiusce modi: "Deōs hominesque tēstāmur, imperātor, nōs arma neque contrā patriam cēpisse neque quō perīculum aliīs facerēmus, sed uti corpora nostra ab iniūriā tūta forent, qui, miserī, egentēs, violentiā atque crūdēlitāte faenerātōrum plērīque patriae, sed, omnes fāmā atque fortūnīs expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre māiōrum lēge ūtī neque āmissõō patrimōniō līberum corpus habēre: tanta sae3 vitia faenerātōrum atque praetoris fuit. Saepe māiōrēs vostrum miseritī plēbis Rōmānae dēcrētīs suīs inopiae ēius opitulātī sunt, ac novissumē memoriā nostrā propter magnitudinem aeris aliēnī, volentibus omnibus 4 bonis, argentum aere solūtum est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandi studio permōta aut superbia magistrāAt nōs nōn impe

5 tuum, armāta ā patribus sēcēssit. rium neque divitias petimus, quarum rerum causā bella atque certamina omnia inter mortālīs sunt, sed libertătem, quam nēmō bonus nisi cum anima simul amittit.

« IndietroContinua »