Immagini della pagina
PDF
ePub

XL. Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat, uti lēgātōs Allobrogum requirat eosque, sĩ possit, impellat ad societatem belli, exīstumāns publicē privātimque aere alienō oppressōs, praeterea quod nātūrā gēns Gallica bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī 2 posse. Umbrēnus, quod in Gallia negōtiātus erat, plērisque principibus civitātium notus erat atque eōs noverat. Itaque sine mora, ubi prīmum lēgātōs in forō conspexit, percontātus pauca de statü cīvitātis et quasi dolēns eius casum requirere coepit, quem exitum 3 tantis malis spērārent. Postquam illos videt queri de avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō ́ auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare, "at ego" inquit "võbīs, sī modo virī esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugi4 atis." Haec ubi dixit, Allobrogēs in maxumam spem adducti Umbrēnum ōrāre, ut sui miserērētur : nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō 5 liberāret. Ille eōs in domum D. Brūtī perducit, quod forō propinqua erat neque aliēna consili propter Sem6 prōniam: nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quò maior auctōritās sermōnī inesset. Eō praesente coniurationem aperit, nōminat sociōs, praeterea multōs cuiusque generis innoxios, quō lēgātis animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dimittit.

The Gauls consult Q. Fabius Sanga, who informs Cicero. Cicero instructs the Gauls to pretend to accept the overture of Lentulus.

XLI. Sed Allobrogēs diù in incertō habuere, quid2 nam cōnsili caperent: in alteră parte erat aes alienum,

studium belli, magna merces in spe victoriae, at in alterā māiōrēs opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illis volventibus, tandem vicit fortūna 3 rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrociniō 4 cīvitās plūrumum ūtēbātur, rem omnem, uti cōgnōverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consiliō cognitō, 5 lēgātīs praecepit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam uti eōs quam māxumē manufēstōs habeant.

Disturbances in Gaul and Italy. Conspirators arrested by Q. Metellus and C. Murena.

XLII. Eisdem fere temporibus in Gallia citeriōre atque ulteriore, item in agrō Piceno, Bruttiō, Apūliā motus erat. Namque illī, quōs ante Catilīna dimiserat, 2 incōnsultē ac veluti per dementiam cuncta simul agēbant; nocturnis cōnsiliīs, armōrum atque tēlōrum portātiōnibus, fēstīnandō, agitando omnia plūs timōris quam periculi effecerant. Ex eo numerō complūris Q. Metel- 3 lus Celer praetor ex senātūs cōnsultō, causă cōgnitā, in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Mūrēna, qui ei provinciae lēgātus praeerat.

At Rome Lentulus resolves to impeach Cicero, to set the city on fire, and to murder the consul and other prominent citizens. Cethegus charges his confederates with faint heartedness.

XLIII. At Romae Lentulus cum cēteris, qui principes coniurationis erant, parātīs ut vidēbātur māgnīs copiis, constituerant, uti, cum Catilina ex agrō Faesulānō cum exercitu vēnisset, L. Bēstia tribūnus plēbis, cōntiōne habită, quererētur de actiōnibus Ciceronis bellique gravissumī invidiam optumō cōnsulī impōne

ret: eō signō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrā. 2 tiōnis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hōc modo dicebantur: Statilius et Gabīnius uti cum māgnā manu duodecim simul oportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem cēterōsque quibus īnsidiae parābantur fieret; Cethēgus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi adgrederetur, alius autem alium, sed fīliī familiārum, quōrum ex nōbilitāte măxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et incendio perculsīs omnibus ad Catilīnam 3 ĕrumperent. Inter haec parāta atque decrēta Cethēgus semper querēbātur dē īgnāviā sociōrum: illōs dubitandō et dies prōlātandō māgnās oportunitātēs corrumpere: factō, nōn cōnsultō in tālī perīculō opus esse sēque, si pauci adiuvārent, languentibus aliīs, impetum 4 in cūriam factūrum. Nātūrā ferōx, vehemēns, manū promptus erat; māxumum bonum in celeritate putabat.

Negotiations between the conspirators and the Gauls. Lentulus sends Volturcius to escort the Allobroges to Catiline, and gives him a letter.

XLIV. Sed Allobrogēs ex praecepto Ciceronis per Gabīnium cēterōs conveniunt; ab Lentulō, Cethegō, Statiliō, item Cassio postulant ius iurandum, quod signātum ad cīvīs perferant: aliter haud facile eōs ad 2 tantum negotium impelli posse. Cēterī nihil suspicantes dant, Cassius semet eō brevī ventūrum pollicē3 tur ac paulo ante lēgātōs ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotōniēnsem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīna dată atque acceptă fide societatem confirmarent. Ipse Volturciō litterās ad Catilīnam dat, quarum exem

plum infra scriptum est: "Qui sim, ex eo quem ad te misi, cōgnōscēs. Fac cōgitēs, in quanta calamitāte sīs, 5 et memineris tē virum esse: cōnsiderēs quid tuae ratiōnēs pōstulent: auxilium petās ab omnibus, etiam ab Infumis." Ad hoc mandāta verbis dat: cum ab senātū 6 hostis iudicātus sit, quō cōnsiliō servitia repudiet? in urbe parāta esse quae iusserit: nē cunctētur ipse propius accedere.

The Gauls and Volturcius are arrested when leaving the city.

XLV. His rebus ita actīs, constitūtā nocte qua proficīscerentur, Cicero per lēgātōs cuncta ēdoctus L. Valeriō Flacco et C. Pomptinō praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant; rem omnem aperit, cuius grātiā mittebantur; cētera, utī factō opus sit, ita agant, permittit. Illī, 2 hominēs mīlitārēs, sine tumultu praesidiis conlocātīs, sīcuti praeceptum erat, occulte pontem obsīdunt. Post- 3 quam ad id locī lēgātī cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli, cito cognitō consiliō, sine mora praetoribus sẽ tradunt. Volturcius 4 prīmō cohortatus cēterōs gladiō sē ā multitudine dēfendit, deinde ubi ā lēgātīs desertus est, multa prius dē salute sua Pomptīnum obtēstātus, quod ei nõtus erat, postrēmō timidus ac vitae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

Cicero's dilemma; he arrests the leading conspirators and brings them before the Senate.

XLVI. Quibus rebus confectis omnia properē per nuntios consuli declarantur. At illum ingēns cūra 2

atque laetitia simul occupāvēre: nam laetābātur intellegēns coniuratione patefacta civitatem periculis ēreptam esse, porro autem anxius erat dubitāns, in māxumō scelere tantis civibus deprehensis quid factō opus esset poenam illōrum sibi oneri, impunitātem 3 perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmatō animo vocări ad sēsē iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque Caeparium Tarracīnēnsem, quī in Āpūliam ad concitanda servitia proficisci parā4 bat. Cēterī sine mora veniunt, Caeparius, paulō ante domō ēgressus, cōgnitō indicio, ex urbe profūgerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns perducit, reliquōs cum custōdibus in aedem Concordiae 5 venire iubet. Eō senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas ā lēgātīs acceperat, eodem adferre iubet.

Their examination before the Senate. Testimony of Volturcius and the Allobrogian envoys. The conspirators committed to custody. XLVII. Volturcius interrogatus de itinere, de litterīs, postrēmō quid aut qua de causă cōnsili habuisset, prīmō fingere alia, dissimulare de coniuratiōne: post, ubi fidē pūblicā dīcere iūssus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque se paucis ante diebus à Gabīniō et Caepāriō socium adscītum nihil amplius scīre quam lēgātōs; tantum modo audire solitum ex Gabīniō P. Autrōnium, Ser. Sullam, L. Varguntēium, multōs prae2 terea in ea coniuratiōne esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litterās sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis rēgnum Rōmae tribus Corneliis portendi;

[ocr errors]
« IndietroContinua »