Immagini della pagina
PDF
ePub

13 nōvēre.

fierī, postrēmō armis, cadaveribus, cruōre atque luctu 10 omnia complērī. Sed, per deōs immortalis, quo illa ōrātiō pertinuit? An uti võs infestōs coniūrātiōnī faceret? scilicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn per11 mōvit, eum ōratio accendet. Nōn ita est, neque cuiquam mortālium iniuriae suae parvae videntur: multi 12 eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres cōnscripti. Qui demissi in obscurō vītam habent, si quid iracundia dēlīquêre, pauci sciunt; fama atque fortuna eōrum parēs sunt: quī māgnō imperio praeditī in excelsō aetatem agunt, eōrum facta cuncti mortālēs Ita in măxumā fortūnā minuma licentia est; neque studere neque ōdisse, sed minumē īrāscī decet: 14 quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperiō super15 bia atque crūdēlitās appellatur. Equidem ego sīc exīstumō, patres conscripti, omnis cruciatūs minōrēs quam facinora illōrum esse: sed plērīque mortālēs postrēma meminēre et in hominibus impiis sceleris eōrum obliti de poenă disserunt, si ea paulō severior fuit. 16 D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certō scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimicitias exercēre: eōs 17 mōrēs eamque modestiam virī cōgnōvī. Vērum sententia eius mihi nōn crūdēlis — quid enim in tālīs homines crudele fieri potest?-sed aliēna ā rē pū18 blicā nostrā vidētur. Nam profecto aut metus aut iniuria tē subēgit, Sīlāne, cōnsulem dēsīgnātum genus 19 poenae novom decernere. Dē timōre supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clārissumī virī 20 cōnsulis tanta praesidia sint in armīs. Dē poenā possum equidem dicere, id quod rēs habet, in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum requiem, nōn cruciātum

esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultrā neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deōs 21 immortalis, quam ob rem in sententiam non addidistī, uti prius verberibus in eōs animadvorterētur ? An 22 quia lex Porcia vetat? At aliae lēgēs item conden:nātīs civibus nōn animam ēripī, sed exsilium permitti iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī ? 23 Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tanti facinoris convictōs? Sin quia levius est, qui 24 convenit in minōre negōtiō lēgem timere, cum eam in mãiōre neglēgeris?

At enim quis reprehendet, quod in parricīdās reī 25 publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cuius lubīdō gentibus moderatur. Illis merito accidet, quic- 26 quid ēvēnerit: ceterum vōs, patrēs cōnscripti, quid in alios statuātis considerate. Omnia mala exempla ex 27 bonis orta sunt; sed ubi imperium ad īgnārōs ēius aut minus bonōs pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idōneīs ad indīgnōs et nōn idōneōs transfertur. Lace- 28 daemonii devictīs Atheniensibus trīgintā virōs imposuēre, qui rem publicam eōrum tractarent. Ei prīmō 29 coepere pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre: ea populus laetārī et meritō dicere fieri. Post, ubi paulatim licentia crēvit, iuxtā bonōs 30 et malōs lubidinōsē interficere, cēterōs metū terrēre : ita cīvitās servitute oppressa stultae laetitiae gravis 31 poenās dedit. Nostra memoria victor Sulla cum Dama- 32 sippum et aliōs ēius modī, qui malō reī publicae crēverant, iugulārī iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestōs et factiōsōs, quī sēditiōnibus rem publicam exagitaverant, meritō necātōs aiebant. Sed ea rēs māgnae initium clādis fuit. Nam uti quisque 33

domum aut villam, postrēmō vās aut vestimentum alicuius concupīverat, dabat operam, ut is in prōscriptō34 rum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius fīnis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suōs dīvitiīs 35 explēvit. Atque ego haec non in M. Tulliō neque his temporibus vereor: sed in magnā cīvitāte multa et 36 varia ingenia sunt. Potest alio tempore, aliō consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid prō vērō crēdī: ubi hōc exemplo per senātūs dēcrētum cōnsul gladium ēduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?

37

Mãiōrēs nostrī, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere, neque illīs superbia obstābat, quo minus aliēna institūta, si modo proba erant, imită38 rentur. Arma atque tēla militāria ab Samnitibus, insīgnia magistrātuum ab Tūscīs plēraque sumpsērunt; postremo quod ubique apud socios aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summo studio domi exsequebantur: 39 imitārī quam invidere bonīs mālēbant. Sed eodem illō

tempore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium 40 sūmēbant. Postquam res publica adolēvit et multitudine civium factiōnēs valuere, circumvenīrī innocentēs alia huiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, quibus legibus exsilium damnātīs 41 permissum est. Hanc ego causam, patrēs cōnscripti, quo minus novom cōnsilium capiāmus, in prīmīs mā42 gnam putō. Profecto virtus atque sapientia maior illīs fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs, qui ea bene parta vix retinēmus.

43

Placet igitur eōs dimitti et augērī exercitum Cati

linae ? Minumē. Sed ita censeo: públicandas eōrum pecūniās, ipsōs in vinculis habendōs per municipia, quae māxumē opibus valent: neu quis dē eīs posteā ad senātum referat, nēve cum populo agat: qui aliter fecerit, senātum exīstumāre eum contrā rem publicam et salūtem omnium facturum."

Cato's speech: The question before us is not a question of punishment, but of necessity, which knows no law (2–7).

I have warned you in the past, but times were not then critical. Now the question is, Will you preserve your own, or shall the public enemy seize it? (7-11). Mercy is out of place when, to save a few scoundrels, you will destroy all good citizens (11-13).

Caesar has made an eloquent speech. He proposes to imprison the conspirators in the towns of Italy. But they will be more danger- · ous there than in Rome. If Caesar fears these men, his plan is useless; if he does not, so much the worse for us. In deciding the fate of the defendants, you decide the fate of Catiline and his army (13-18).

Not by war, but by their virtues, have our forefathers achieved Rome's greatness. We have lost their virtues because of our selfishness (18-24).

These men have plotted to destroy their native country, and made a league with Rome's bitterest enemies; do you hesitate? do you speak of pity? (24-27). Beware lest your mercy ruin you (27). Affairs are critical, but you are undismayed. Nay, you are cowards, and trust to the gods. But the gods help not the poltroon, but the wise, the watchful, and the brave (28-30). Manlius put to death his son for excessive bravery; you hesitate to punish traitors (30–32). Do the past lives of the defendants speak for them? They are hardened fools and criminals (32–35). Lastly, you have no choice; you must either crush Catiline or perish yourselves (35). Therefore, I move that they be put to death, according to the laws of our forefathers (36).

LII. Postquam Caesar dicundī finem fecit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiebantur. At M. Porcius Catō, rogātus sententiam, huiusce modī ōrātiōnem habuit:

2 "Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum rēs atque pericula nostra considerō, et cum sententias 3 nōnnōllōrum ipse mecum reputō. Illi mihi disseruisse videntur de poenā eōrum, qui patriae, parentibus, ārīs atque focis suis bellum parāvēre: rēs autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus 4 consultare. Nam cetera maleficia tum persequāre, ubi facta sunt; hoc nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frustra iudicia implōrēs: capta urbe nihil fit reliqui 5 victīs. Sed, per deōs immortalis, võs ego appellō, qui semper domōs, vīllās, sīgna, tabulās vostrās plūris quam rem publicam fecistis: sī ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexāminī, retinēre, sī voluptatibus vostrīs ōtium praebēre voltis, expergīsciminī aliquandō 6 et capessite rem publicam. Nōn agitur de vectigalibus neque de sociōrum iniūriīs: libertas et anima nostra in dubio est.

7

Saepenumerō, patrēs cōnscripti, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuria atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs ea causă ad8 vorsōs habeō: qui mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlicti gratiam fecissem, haud facile alterius 9 lubīdinī male facta condōnābam. Sed ea tametsi võs parvī pendēbātis, tamen rēs publica firma erat: opu10 lentia neglegentiam tolerābat. Nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam magnificum imperium populī Rōmānī sit, sed haec cuiuscumque modī videntur, nostra an nōbiscum

« IndietroContinua »