Immagini della pagina
PDF
ePub

ūnā hostium futura sint. Hic mihi quisquam mānsuē- 11 tudinem et misericordiam nōminat? Iam pridem equidem nōs vēra vocabula rērum āmīsimus: quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rerum audacia fortitūdō vocatur, eō rēs publica in extrēmō sita est. Sint 12 sānē, quoniam ita sẽ mōrēs habent, liberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordēs in furibus aerārī: nē illī sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis scelerātīs parcunt, bonōs omnis perditum eant.

Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ōrdine 13 dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa exīstumāns ea, quae de inferis memórantur, divorsō itinere malōs à bonis loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa habere. Itaque censuit pecunias eōrum publicandās, 14 ipsōs per municipia in custōdiīs habendōs, vidēlicet timēns, nē, sī Rōmae sint, aut ā populāribus coniūrātiōnis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vērō mali atque scelesti tantum modo in urbe et 15 nōn per tōtam Italiam sint, aut non ibi plūs possit audacia, ubi ad defendundum opēs minōrēs sunt. Qua 16 rē vānum equidem hoc consilium est, si periculum ex illīs metuit: si in tantō omnium metu sōlus nōn timet,. eō magis rēfert mē mihi atque vōbīs timēre. Quā rē 17 cum de P. Lentulō ceterisque statuētis, prō certō habētōte vōs simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniūrātīs decernere. Quanto vos attentius ea agētis, tantō 18 illīs animus infirmior erit: sĩ paulum modo vōs languere viderint, iam omnes ferōcēs aderunt.

Nōlīte existumāre mãiōrēs nostros armis rem publicam ex parvā māgnam fēcisse. Si ita rēs esset, multō 19 pulcherrumam eam nōs habērēmus: quippe sociōrum 20 atque civium, praeterea armōrum atque equōrum māior

22

21 cōpia nōbīs quam illis est. Sed alia fuere, quae illōs māgnōs fēcēre, quae nobis nulla sunt: domī industria, foris iustum imperium, animus in consulundō liber, neque dēlictō neque lubīdini obnoxius. Prō his nōs habēmus luxuriam atque avaritiam, publicē egestātem, prīvātim opulentiam: laudāmus divitias, sequimur inertiam inter bonōs et malōs discrimen nullum, omnia 23 virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vōs sēparātim sibi quisque consilium capitis, ubi domī voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servītis, eō fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

24

Sed ego haec omittō. Coniūrāvēre nobilissumī cīvēs patriam incendere; Gallōrum gentem infēstissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum 25 exercitu supră caput est: vōs cunctāminī etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprehensis hostibus 26 faciatis? Misereāminī, censeō- dēlīquere hominēs adulescentuli per ambitiōnem atque etiam armātōs 27 dīmittātis. Nē ista võbīs mānsuētūdō et misericordia, 28 sī illī arma ceperint, in miseriam convortat. Scilicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immō vērō māxumē: sed inertia et mollitia animī alius alium exspectantes cunctāminī, videlicet dīs immortalibus confïsï, qui hanc rem publicam saepe in maxumīs periculis 29 servāvēre. Nōn võtis neque suppliciis muliebribus auxilia deōrum parantur: vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prōspera omnia cedunt: ubi sōcordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deōs implōrēs: īrātī 30 infestique sunt. Apud māiōrēs nostrōs A. Manlius Torquatus bellō Gallicō filium suum, quod is contrā imperium in hostem pūgnāverat, necārī iūssit, atque ille ēgregius adulēscēns immoderātae fortitudinis morte

[ocr errors]

poenās dedit: vōs de crūdēlissumīs parricīdīs quid sta- 31 tuātis cunctāminī? Vidēlicet cētera vīta eōrum huic 32 sceleri obstat. Verum parcite dignitāti Lentuli, si sī ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adulescen- 33 tiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego 34 dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? quibus sĩ quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pública habuissent. Postrēmō, patres conscripti, si 35 mehercule peccato locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis: sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, aliī intră moenia atque in sinū urbis sunt hostēs, neque parārī neque cōnsuli quicquam potest occultē: quo magis properandum est.

Qua re ego ita censeo: cum nefario consilio scelera- 36 tōrum civium rēs publica in māxuma perīcula vēnerit, eique indiciō T. Volturci et lēgātōrum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque sẽ foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē cōnfessīs, sīcutī dē manufēstīs rērum capitālium, mōre maiōrum supplicium sumundum."

Cato's speech approved. Rome's greatness is due to a few men of distinguished merits. In my time M. Cato and C. Caesar

were such men.

LIII. Postquam Cato adsēdit, consulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt: alii aliōs increpantēs timidōs vocant, Catō clārus atque māgnus habē tur: senātī dēcrētum fit, sīcuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae popù- 2

lus Rōmānus domi militiaeque, mari atque terrā praeclāra facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res 3 māxumē tanta negotia sustinuisset. Sciebam saepenumerō parvā manū cum māgnīs legiōnibus hostium contendisse, cōgnōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus, ad hoc saepe fortunae violentiam tolerāvisse, facundia Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante 4 Rōmānōs fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat paucōrum civium egregiam virtutem cuncta patrāvisse, eōque factum utī dīvitiās paupertās, multitudinem pau5 citās superāret. Sed postquam lūxū atque desidia civitas corrupta est, rursus rēs publica magnitudine sua imperātōrum atque magistratuum vitia sustentăbat, ac sicuti effētā parente multis tempestatibus haud 6 sānē quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsīs mōribus fuere virī duo, M. Catō et C. Caesar. Quos quoniam rēs obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mõrēs, quantum ingenio possem, aperi

rem.

The characters of Caesar and Cato compared.

LIV. Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed 2 alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habēbātur, integritāte vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitās dīgnitātem 3 addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miserīs perfugium erat, in alterō malis perniciēs: illius facili4 tās, huius constantia laudābātur. Postremo Caesar in animum induxerat labōrāre, vigilare; negotiis amīcō

[ocr errors]

rum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dōnō dignum esset: sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē 5 severitatis erat: nōn dīvitiis cum dīvite factiōne neque cum factiōsō, sed cum strēnuō virtute, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certābat; esse quam vidērī, bonus mālēbat: ita, quo minus petebat glōriam, eō magis illum sequēbātur.

Cicero orders the immediate execution of the conspirators. LV. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eō spatio novārētur, tresvirōs, quae supplicium postulabat, parare iubet; ipse, praesidiis dispositīs, Lentulum in carcerem dē- 2 ducit; idem fit ceteris per praetōrēs. Est in carcere 3 locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humī dēpressus. Eum muniunt undique parietēs atque insuper 4 camera lapideīs fornicibus iuncta, sed incultu, tenebrīs, odōre foeda atque terribilis ēius faciēs est. In 5 eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitālium quibus praeceptum erat, laqueō gulam frēgere. Ita ille patricius ex gente clarissumā Cornē- 6 liōrum, qui cōnsulāre imperium Romae habuerat, dignum mōribus factisque suis exitium vītae invenit. Dē Cethegō, Statilio, Gabīniō, Caepāriō eodem modo supplicium sumptum est.

LVI.-LXI. THE WAR IN THE FIELD.

Catiline, having organized his forces, marches and countermarches, awaiting developments in Rome.

« IndietroContinua »