Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue.

Credite mihi, adolescentes pilopadeis, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare.

CASAUBONUS.

VIRO ILLUSTRI

GODOFREDO HERMANNO

DE

ANTIQUITATIS STUDIIS

EGREGIE MERITO

QUEM

SIBI PRAECEPTOREM FUISSE
A MANTISSIM U M

UT MAXIMOPERE LAETATUR

ITA GRATISSIMO ANIMO PROFITETUR

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Critica nostra in Thucydidem studia quemadmodum abhinc annos decem a TE, HERMANNE, profecta sunt, nunc confecto cursu ad eundem TE redeunt. TU enim sicut tunc et gravissimus et benignissimus illorum moderator fueras, ita etiam postea nos non solum e libris, quos in lucem emisisti, ad linguam Graecam penitius cognoscendam et scriptores recte tractandos plurimum didicimus, sed per literas quoque sententias et consilia TUA aliquoties sciscitati sumus. Cuinam igitur studia nostra magis probari velimus, quam TIBI, quem criticorum huius aevi principem omnes; quos invidia verum fateri non prohibet, verecunde salutant, nos praeceptorem ca rissimum pie colimus. Neque vero diffidimus TE in via, quam in Thucydidis manu indaganda in gressi sumus, discipulum TUUM agniturum esse. Nam quanquam ea plurimum differt a ratione, qua TU tragicos recensuisti, haec diversitas iam ex ipsa scriptorum conditione necessario prodire videtur. Tragicorum enim fabulae in libris manu

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

scriptis passim adeo corruptae ad nos pervenerunt, ut maximă sagacitate et ingenii acumine solum nec sine aliqua audacia pristinae formae restitui possint. Secus apud Thucydidem res se habet, ubi tanta est praestantissimorum librorum copia, ut TU ipse maximam in coniectando cautionem semper mihi commendaveris, et vel singulas literas invitis omnibus codicibus mutare religio sit. Quocirca etiamsi illa perspicacitate, quam in TE adeo admiror, ita praeditus essem, ut nunc ea careo, tamen timidior quam audacior videri mallem, nec putarem TE id improbaturum esse. Quod si vel ita hoc in genere aliquid desideres, tamen diligentia omnem levitatem áspernans me TUAE disciplinae severitate haud alieñum, spero, demonstrabit.

1

C

Ipsam autem rationem, quam in verbis emendandis secuti sumus, in disputatione praemissa explicatam vides. In qua ad ea praecipue velim' attendas, deque iis quid sentias aut publice aut privatim mecum communices, quae de libri Va

« IndietroContinua »