Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

DE

ORATORE

LIBER SECUNDUS.

I. 1. Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum fuisse; erantque multi, qui, quamquam s non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac pru10 dentissimi viri, studium videretur. 2. Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus, patre et C. Aculeone, propinquo nostro, et L. Cicerone, patruo, solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo (quocum erat nostra matertera), quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa 15 nobis de eius studio doctrinaque saepe narravit; cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab iis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus † eiusmodi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam 20 videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. 3. De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine, patruo nostro, acceperamus, quemadmodum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse ado25 lescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de quibus aliquid

5. se Lg. prope omnes: sese BRE. 6. discendi Codd. al., R: dicendi BE. 9. esset R. 15. sobrinis B. 12. quocum nupta R. 17. iis Codd. al.: his BRE. 18. eius domi Gulielmius, quod placet. Vv. cum essemus eiusmodi Lambino auctore seclusit Ellendt. Contra Bakio suspecta sunt vv. quod 20. proponere R. percunctando E. ipse omni sermone (om. in) R. ei nosse B. 24. dedidisset R. ipse] ille B. 28. rei om. B.

[ocr errors]

poteramus.

21. nihil

existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. 4. Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse nunquam putaretur; atque ita se s uterque graviorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur.

5. Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus. Illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina sed ne sine omni quidem 10 sapientia florere unquam et praestare potuisse. II. Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis saepta teneatur. Omnia, quaecunque in hominum disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse 15 profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum est. 6. Quare equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor: talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad tantam 20 prudentiam pertinerent tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. 7. Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a 25 summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo assequi complectique potuissem; vel mehercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem. 8. Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem 30 laborandum; sed cum alter non multum (quod quidem exstaret) et id ipsum adolescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiamnunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. 9. Quod hoc etiam spe aggredior maiore ad probandum, quia non de Ser. Galbae 35 aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius memoria iam refellente; sed edo haec iis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos summos viros iis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste com-40 mendemus. III. 10. Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestes putas, insequor, ut eru

2. tam om. B. Omnia enim R.

-

13. haberet R.

12. per se om. B. 14. saeptum Lambinus. 18. ingeniis magnos et laude dicendi mavolt Ellendt, insignes pro ingeniis Hanov. omnium rerum R. 20. fuit B aliique: fuerit RE. 21. fuit B ceterique, R: fuerit Ernestius contra libros. 23. quondam 30. ipsi a suis BR. laborandum putassem R. 33. cum] quoniam 37. iam me refellente

ad] in B. illi R.

B, quomodo R. (Utrumque ex scr. quom.) — 35. Sergii R.
BR. dedo R.

diam: quid enim tua potest oratione aut subtilius aut ornatius esse? sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soles, unum putasti satis esse non modo sin una familia rhetorem sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit illudi. 11. Nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima 10 doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur; quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum, usum autem per nos percipere voluisti. Sed, quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione, ad eorum, quos proposuimus, sermonem disputationemque 15 veniamus.

12. Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit. Quod ubi audivit, commotus Crassus 20 surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt. 13. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, amicissime consalutassent: Quid vos tandem, Crassus, numquidnam, inquit, novi? Nihil sane, inquit Catulus: etenim vides esse ludos; sed (vel tu nos ineptos licet, [inquit,] vel molestos putes) cum ad me in 25 Tusculanum, inquit, heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego toties omni ratione tentans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudi30 nem disputasse. 14. Ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed mehercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem. Etenim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique no35 strùm. Nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat. IV. 15. Tum Crassus: Equidem, quaecunque vos causa huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et amicissimos;

[ocr errors]

ornatius? R.

[ocr errors]

1. potest esse tua 2. sed B aliique: sed quoniam cum aliis R, sed quamquam Ernestius. soles libri (etiam B), R: soleo Pearcio auctore E. 5. non tamen] sed tamen non Bakius. mone om. B.

7. ieiunitate BR. possint B. 8. ser10. ac] aut B. 12. autem] vero R. 14. exhortatione B. 16. fere hora B. 17. et tum B. 22. salutassent B. - nos B. 24. inquit delevit Schützius et Ellendt. Nos seclusimus. 25. inquit seclusit Ernestius. 28. de eloquentia ponit post v. disseruisse R. 30. Ita me frater exoravit ne ipsum quidem - nimis e Codd. Schützius: Ita me frater exoravit me (sic) ipsum non quidem nimis B, Itaque frater exoravit me ipsum: non quidem nimis R, Itaque frater exoravit me, ipsum quidem - non nimis E. 31. verentem tamen Aldus et Edd. ante E. 32. Etenim Scaevolam Havn. 1. 2. aliique Codd.: Scaevolam enim BRET. 33. tu si Erf.: si tu BRE. 35. intervenissemus B. 36. vos causa huc permulti Codd. et R: causa vos huc BE. (hic B.) — 37. et amicissimos om. B.

[ocr errors]

5

sed tamen, vere dicam, quaevis mallem fuisset quam ista, quam dicis. Ego enim (ut, quemadmodum sentio, loquar) nunquam mihi minus quam hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum obsequor adolescentibus, me senem esse oblitus sum fecique id, quod ne adolescens quidem feceram, ut iis de rebus, s quae doctrina aliqua continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune, quod, transactis iam meis partibus, ad Antonium audiendum venistis. 16. Tum Caesar, Equidem, inquit, Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim quotidiano tuo sermone conten- 10 tus. Itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius, familiaris meus, aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias. Sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare, tu ne sis ineptus, me esse iudices. 17. Tum ille, Ego mehercule, inquit, 15 Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. Quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut, tempus quid postulet, non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel 20 dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus dicitur. 18. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio. Itaque quod vim huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt. Ut enim quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellent, non reperies. 25 Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud scio, an nulla sit maior, quam, ut illi solent, quocunque in loco, quoscunque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare, hoc nos ab istis adolescentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus. V. 19. Tum Catulus, Ne Graeci quidem, 30 inquit, Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt nec in otio sermones huiusmodi disputationesque fugiebant. 20. Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent 35 videri; num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecarum disputationum memoriam quodammodo

[ocr errors]

[ocr errors]

25.

1. qua eius causa mallem fuisse (sic) R. 2. sentiam Lg. omnes (praeter 81.) BR. 3. ulla om. B, aliqua culpa mea Leid. mea culpa B. 4. contigit seclusum volt Bakius. oblitus sum Codd. al., R: sum oblitus BE. 9. in illa longiore te B aliique, R: te in illa longiore E. 10. tuo om. BR. 11. experiare quidem BR. illud om. pr. Leid. prob. Bakio. 12. videantur B aliique, R: videatur E. 15. inquit Crassus Lg. quinque. (Est a correctore, qui Caesar vocativ. esse non perspiciebat.) 22. ineptus esse dicitur BR. quae mcdo B. 26. ulla Codd. al., R. (Ut nos, B.) 27. quam ut illi solent B aliique: quam illorum, qui solent RE. 31. magni et clari R. 33. nec in A (Codex Abrincensis Seculi X., qui ut ceteri mutili hinc incipit.) item B et meliores Ellendtii: nec tamen in RE. 37. ubi nunc ambulamus A et meliores Ellendtii: ubi inambulamus R, ubi ambulamus (B?) E. 38. Graecorum disputationum B, Graecorum et disputationum Cod. Oxon. d et Lamb. probb. Pearcio et Bakio.

Cicero T. I,

19. quod B.

[ocr errors]

15

[ocr errors]

commovent? aut importunum tempus in tanto otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est? aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes ii sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus? 21. Omnia ista, inquit Crassus, ego alio modo interpretor, 5 qui primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Graecos exercitationis et delectationis causa, non disputationis invenisse arbitror. Nam et seculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in iis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam 10 philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctionis causa relinquunt. Ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt. 22. Otium autem quod dicis esse, assentior; verum otii fructus est non contentio animi, sed relaxatio. VI. Saepe 15 ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et 20 ad omnem animi remissionem ludumque descendere. 23. Sic enim res sese habet, ut, quemadmodum volucres videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et constituere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere 25 defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura ac labore. 24. Itaque illud, ego quod in causa Curiana Scaevolae dixi, non dixi secus, sentiebam. "Nam si, inquam, Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur? inquam: quando 30 ages negotium publicum? quando amicorum? quando tuum? quando denique nihil ages?» Tum illud addidi: "Mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit. In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. 25. Nam, quod addidisti tertium, vos eos esse, qui vitam insuavem sine

[ocr errors]

ac

1. commonent R. aut num importunum AB, aut in opportunum Codd. al. R. Cfr. Lib. 3, 5, 18. 3. ii A aliique: hi (B) RE. 6. et delectationis om. Lag. quinque meliores; seclusit Ellendt, et delectationis causa om. AB. non disputationis cum Lg. omnibus om. etiam ABR. Seclusit Ellendt. At cum in Abrincensi et Erlangensi desit item necessarium v. causa, vereor, ne tantummodo propter terminationum similitudinem vv. ista omissa sint, a Codd. utique peioribus servata, ab Ellendtio ex meliorum auctoritate seclusa, quae tamen per se certe spectata ne minimam quidem offensionem neque ullam interpolationis speciem habent. Et, si sic legeris: palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Graecos exercitationis causa invenisse arbitror: nihil profecto tenuius atque ieiunius excogitari poterit. 8. iis A: his (B) RE. 14. contentio non AB. 16. repuerescere B, repuerassere R. 17. vinclis Codd. al. R: vinculis (B) E. 20. res sese Codd. al., R: se res (B) E. Ernestius. 22. effingere et constituere A, Lgg. omnes praeter 81., R: fingere et construere E. (De B non liquet.) - 24. negotiis forensibus A, Gu. 3. Voss. Leid. et alii: forensibus negotiis (B?) RE. 25. gestiant cupiant Codd. Reg. 7704. et 7753. gestiunt cupiunt ABRE. ac lab. Codd. al., R: atque lab. (B) E. 26. ego quod AB: quod ego RE. 27. unquam R. 34. esse eos A.

[ocr errors]

21. ut seclusit

« IndietroContinua »