Immagini della pagina
PDF
ePub

fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domos suas glōria decorābant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam ēripiēbant. At hi contrā, īgnāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortissumī virī victōrēs reliquerant: proinde quasi iniūriam 5 facere id demum esset imperio ūtī...

[ocr errors]

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, qui vīdēre, nēminī credibilia sunt, à prīvātīs compluribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? Quibus mihi videntur lūdibrio fuisse divitiae; quippe, quas honestē habēre 10 licēbat, abūti per turpitudinem properabant, Sed lubidō stuprī, gāneae, ceterique cultus non minor incesserat mulieres pudicitiam in prōpatulō habere; vescendi causă terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupidō esset; non famem aut sitím, neque frigus 15 neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxū antecapere. Haec iuventutem, ubi familiārēs opēs dēfecerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

20

14. In tanta tamque corruptā cīvitāte Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiōrum atque facinorum circum sẽ tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, gāñeō, āleō, bona patria laceraverat, quique aliēnum aes grande conflāverat, quō 25 flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnēs undique

9, 24-10, 17. Quis tōta Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentōrum subiector, quis circumscriptor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui sẽ cum Catilīnā nōn familiarissimē 5 vixisse fateatur? Quae caedes per hōsce annōs sine illō facta

parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentēs, ad hōc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine civili alebat, postrēmō omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae 5 proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam ā culpă vacuus in amicitiam eius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebris facile pār similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxumē adulescentium familiaritātēs appetebat: eōrum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficul10 ter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidōsque sibi faceret. Scio fuisse nōnnullōs qui ita exīstumārent, iuventutem, quae 15 domum Catilinae frequentabat, parum honestē pudīci tiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valēbat.

L

15. Iam primum adulescens Catilīna multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, 20 alia huiusce modi contra ius fasque. Postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil

[ocr errors]

est? quod nefarium stuprum nōn per illum? Iam vērō quae tanta umquam in ūllō homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illō? qui aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat, aliis fructum libidinum, aliis mortem paren5 tum nōn modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agris ingentem numerum perditōrum hominum collegerat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtius Italiae oppressus aere alienō fuit, quem non ad hoc incredibile 10 sceleris foedus asciverit. - II. IV.

10, 20-11, 3. Quid vērō? nuper, cum morte superiōris uxōris novis nuptiis domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incredibili

umquam bonus laudavit, quod ea nubere illī dubitabat timēns prīvīgnum adultum aetāte, prō certō creditur, necātō filiō, vacuam domum scelestīs nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in prīmīs vidētur causa - fuisse facinus mātūrandī. Namque animus impūrus, dis homi- 5 nibusque infestus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārṛ poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus prorsus in facié voltuque vecordia inerat.

16. Sed iuventutem, quam, ut suprā dīximus, illēxe- 10 rat, multis modīs mala facinora edocebat. Ex illis testis signātōresque falsos commodare; fidem, fortūnās, perīcula, vīlia habere, post, ubi eōrum famam atque pudōrem attrīverat, mãiōra alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus, suppetebat, nihilo minus insontis 15 sīcuti sontīs circumvenīre, iugulare; scilicet në per ōtium torpēscerent manus aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat. Iīs amīcīs sociisque cōnfisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terrās ingēns erat, et quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō 20 ūsī, rapīnārum et victoriae veteris memorēs civile bellum exoptabant, opprimundae reipublicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extrēmis, terris bellum gerebat; ipsi consulātum petenti māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tutae tranquillaeque 25 rēs omnes, sed ea prorsus oportuna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulō consulibus, prīmō singulos appellare, hortārī

scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hac cīvitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut non vindicata esse videatur.-I. VI.

aliōs, aliōs temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitūdō et plūrumum audaciae ine5 rat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autronius, L., Cassius Longinus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Cūrius; praeterea ex equestri ōrdine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. 10 Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiīs, domī nōbilēs. Erant praeterea complūrēs paulō occultius consilī hūiusce participēs nobilēs, quōs magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventus pleraque, sed māxumē nōbilium, Catilinae 15 inceptis favebat; quibus in ōtio vel magnificē vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pācem mālēbant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum nōn īgnārum ēius cōnsilī fuisse, quia Cn. Pompēius, invīsus ipsī, māgnum exer20 citum ductabat, cuiusvīs opēs voluisse contrā illius potentiam crescere, simul cōnfisum, si coniuratiō valuisset, facile apud illōs principem sẽ fore.

18. Sed antea item coniūrāvēre pauci contrā rem pūblicam, in quibus Catilina fuit; de qua, quam vērissumē 25 poterō, dicam. L. Tullō et M.' Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, dēsīgnātī cōnsulēs, lēgibus ambitūs interrogati poenas dederant. Post paulo Catilīna, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulătum petere, quod intrā lēgitumōs diēs profitērī nequīve30 rat. Erat eodem tempore Cn. Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audaciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mōrēs stimulabant.

.

Cum hoc Catilīna et Autronius circiter Nōnās Decembris consilio communicātō parābant in Capitōliō Kalendis Iānuāriīs L. Cottam et L. Torquātum cōnsulēs interficere, ipsī, fascibus correptis, Pisōnem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognitā, rūr- 5 sus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senātōribus perniciem māchinabantur. Quod nī Catilīna mātūrāsset prō curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. Quia non- 10 dum frequentēs armati convenerant, ea rēs cōnsilium dirēmit.

19. Postea Pīsō in citeriōrem Hispaniam quaestor pro praetōre missus est, adnitente Crasso, quod eum infēstum inimīcum Cn. Pompēiō cōgnōverat. Neque tamen senā- 15 tus provinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē publică procul esse volebat, simul quia boni complūrēs praesidium in eō putabant, et iam tum potentia Pompei formidulōsa erat. Sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens 20 occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia eius iniūsta, superba, crūdēlia barbaros nequivisse patī; alii autem equitēs illōs, Cn. Pompēī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte ēius Pīsōnem aggressōs; numquam Hispanōs praeterea tāle facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante 25

13, 1-5. Potestne tibi haec lux, Catilīna, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum sciās esse hōrum nēminem, qui nesciat tē prīdiē Kalendās Iānuāriās, Lepidō et Tullō consulibus, stetisse in comitio cum tēlō, manum cōnsulum et principum cīvitātis interficiendōrum causā parāvisse, sceleri ac furōrī tuō nōn 5 mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populi Rōmāni obstitisse?—I. VI.

« IndietroContinua »