Immagini della pagina
PDF
ePub

fēcēre. Vērum illi dēlūbra deorum pietāte, domās suās gloriā decorāþant, neque victīs quicquam praeter iniūriae licentiam eripiēbant. At hi contrā, īgnāvissumi hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortissumšī virī victõrēs reliquerant: proinde quasi iniūriam 5 facere id dēmum esset imperio ūtī..

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, qui vīdēre, nēmini credibilia sunt, ä privātīs compluribus subvorsos montīs, maria constrāta esse ? Quibus mihi videntur lūdibrio fuisse divitiae; quippe, quās honestē habēre 10 licebat, abūtī per turpitūdinem properābant, Sed lubidā stuprī, gāneae, cēterīque cultūs non minor incesserat mulierēs pudicitiam in propatulo habēre; vescendi causā terra marique omnia exquīrere; dormire prius quam somni cupīdő esset; nõn famem aut sitíñ, neque frīgus 15 neque lassitādinem opperīrī, sed ea omnia lūxū antecapere. Haec iuventūtem, ubi familiarēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malis artibus haud facile lubidinibus carēbat: eo profūsius omnibus modis quaestus atque sümptuī dēditus erat.

14. In tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiorum atque facinorum circum se tamquam stīpātorum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, gādeo, āleo, bona patria lacerāverat, quique aliēnum aes grande conflāverat, quo 25 flāgitium aut facinus redimeret, praetereà omnēs undique

20

9, 24-10, 17. Quis tota Italiā venēficus, quis gladiātor, quis

tõtā latro, quis sīcārius, quis patricida, quis testāmentorum subiector, quis circumscriptor, quis gāneo, quis nepās, quis adulter, quae mulier infāmis, quis corruptor iuventūtis, quis corruptus, quis perditus invenīri potest, qui sē cum Catilīnā nõn familiārissimē 5 vixisse fateātur? Quae caedēs per hösce annos sine illo facta

parricīdae, sacrilegī, convicti iūdiciīs aut pro factīs iūdicium timentēs, ad hoc quos manus atque lingua periūrio aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmo omnēs, quos flāgi

tium, egestās, conscius animus exagitābat, is Catilinae 5 proxumi familiārēsque erant. Quod si quis etiam ā

culpā vacuus in amicitiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebrīs facile pār similisque cēteris efficiēbātur. Sed māxumě adulēscentium familiāritātēs appetebat:

eorum animi mollēs etiam et fluxī dolīs haud difficul10 ter capiēbantur. Nam ut cūiusque studium ex aetāte

flagrābat, aliīs scorta praebēre, alíís canēs atque equos mercārī, postrēmō neque sūmptuī neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fīdāsque sibi faceret. Scio

fuisse nõnnūllos qui ita exīstumārent, iuventūtem, quae 15 domum Catilīnae frequentābat, parum honestē pudīci

tiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valēbat.

15. Iam primum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fēcerat, cum virgine nõbili, cum sacerdote Vestae, 20 alia hūiusce modi contrā iūs fāsque. Postrēmo captus

amore Aurēliae Orestillae, cūius praeter formam nihil

est? quod nefārium stuprum non per illum ? Iam vēro quae tanta umquam in ūllō homine iuventūtis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amābat turpissimē, aliorum amõrī flāgitiö

sissimē serviēbat, aliis frūctum libīdinum, aliis mortem paren5 tum non modo impellendő, vērum etiam adiuvando pollicēbātur.

Nunc vērõ quam subito non sõlum ex urbe, vērum etiam ex agrīs ingentem numerum perditorum ho num collēgerat! Nēmö non modo Romae, sed nē ūllō quidem in angulo totius

Italiae oppressus aere aliēnā fuit, quem non ad hoc incrēdibile 10 sceleris foedus asciverit. — II. iv.

10, 20–11, 3. Quid vērā? nūper, cum morte superioris uxoris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nõnne etiam alio incrēdibili

[ocr errors]

umquam bonus laudāvit, quod ea nūbere illi dubitābat timēns prīvīgnum adultum aetāte, pro certo crēditur, necāto filio, vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. Quae quidem rēs mihi in primis videtur causa. fuisse facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dīs homi- 5 nibusque'infēstus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdırı poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colos ei exsanguis, foedī oculī, citus modo, modo tardus incessus : prorsus in faciē voltūque vēcordia ineråt.

16. Sed iuventūtem, quam, ut supra diximus, illēxe- 10 rat, multis modīs mala facinora ēdocēbat. Ex illis testīs sīgnātörēsque falsos coilmodāre; fidem, fortūnās, pericula, vīlia habēre, post, ubi eorum famam atque pudorem attrīverat, māiora alia imperābat; si causa peccandi in praesēns minus. suppetēbat, nihilo minus insontīs 15 sīcuti sontis circumvenire, iugulāre; scilicet nē per õtium torpēscerent manus aut animus, grātuīto potius malus atque crūdēlis erat. Iis amicis sociisque confisus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnīs terrās ingēns erat, et quod plērīque Sullānī mīlitēs, largius suo 20 ūsī, rapinārum et victoriae veteris memorēs cīvīle bellum exoptābant, opprimundae rei pūblicae consilium cēpit. In Italiā nūllus exercitus, Cn. Pompēius in extrēmīs terrīs bellum gerēbat; ipsī consulātum petentī māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tūtae tranquillaeque 25 rēs omnēs, sed ea prorsus oportūna Catilīnae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulās appellāre, hortārī

scelere hoc scelus cumulāstī? quod ego praetermitto et facile patior silērī, në in hāc civitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut nön vindicāta esse videatur.-I. VI.

alios, alios temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, māgna praemia coniūrātionis docēre. Ubi satis explorāta sunt quae voluit, in ūnum omnis convocat, quißus māxuina necessitūdā et plūrumum audāciae ine5 rat. Eõ convēnēre senātorii ordinis P. Lentulus Sūra, P.

Autronius, L.Cassius Longinus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Varguntēius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cūrius; praetereā ex equestrī ordine

M. Fulvius Nõbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capito, C. 10 Cornēlius; ad hoc multī ex colòniīs et mūnicipiīs, domī

nobilēs. Erant praeterea complūrēs paulo occultius consilī hūiusce participēs nobilēs, quos magis dominātionis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdo. Cēte

rum iuventās plēraque, sed māxumē nobilium, Catilīnae 15 inceptīs favēbat; quibus in otio vel māgnificē vel mol

liter vīvere copia erat, incerta pro certīs, bellum quam pācem mālēbant. Fuēre item eā tempestāte qui crēderent M. Licinium Crassum non ignārum ĉius consilī

fuisse, quia Cn. Pompēius, invīsus ipsī, māgnum exer20 citum ductābat, cuiusvīs opēs voluisse contrā illīus po

tentiam crēscere, simul confīsum, si coniūrātiö valuisset, facile apud illos principem sē fore.

18. Sed anteā item coniūrāvēre pauci contrā rem pūblicam, in quibus Catilīna fuit; dē quā, quam vērissumē 25 potero, dicam. L. Tullo et M.' Lepido consulibus, P.

Autronius et P. Sulla, dēsīgnāti consulēs, lēgibus ambitūs interrogātī poenās dederant. Post paulo Catilīna, pecūniārum repetundārum reus, prohibitus erat consulā

tum petere, quod intrā lēgitumos diēs profitērī nequive30 rat. Erat eodem tempore Cn. Pīso, adulēscēns nobilis,

summae audāciae, egēns, factiosus, quem ad perturbandam rem pūblicam inopia atque malī mūrēs stimulābant. Cum hoc Catilīna et Autronius circiter Nõnās Decembrīs consilio communicāto parābant in Capitolio Kalendīs Iānuāriīs L. Cottam et L. Torquātum consulēs interficere, ipsī, fascibus correptīs, Pīsõnem cum exercitū ad obtinendās duās Hispāniās mittere. Eā rē cognitā, rūr- 5 sus in Nõnās Februāriās consilium caedis trānstulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plērīsque senātoribus perniciem māchinābantur. Quod ni Catilina mātūrāsset pro cūriā sīgnum sociīs dare, eo diē post conditam urbem Romam pessumum facinus patrātum foret. Quia non- 10 dum frequentēs armāti convēnerant, ea rēs consilium dirēmit.

19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnītente Crasso, quod eum infēstum inimīcum Cn. Pompēio cognoverat. Neque tamen senā- 15 tus provinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblică procul esse volebat, simul quia boni complūrēs praesidium in eo putābant, et iam tum potentia Pompēí formīdulosa erat. Sed is Pīso in provincia ab equitibus Hispādīs, quos in exercitā ductābat, iter faciēns 20 occīsus est. Sunt qui ita dicant, imperia zius iniūsta, superba, crūdēlia barbaros nequīvisse patī; aliī autem equitēs illos, Cn. Pompēī veterēs fīdósque clientīs, voluntāte zius Pīsõnein aggressos; numquam Hispānās praetereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa ante 25

13, 1-5. Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caelī spiritus esse iūcundus, cum sciās esse hõrum nēminem, qui nēsciat tē prīdiē Kalendās lānuāriās, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum tēlā, manum consulum et principum cīvitātis interficiendorum causā parāvisse, sceleri ac furõrī tuo non 5 mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortūnam populi Romāni obstitisse ?-I. VI.

[ocr errors]
« IndietroContinua »