Immagini della pagina
PDF
ePub

perpessōs. Nōs eam rẻm in medio relinquēmus., Dē superiōre coniūrātiōne satis dictum.

[ocr errors]

ctum.

Preated

[ocr errors]

20. Catilīna, ubi eōs, quōs paulo ante memorāvī, convēnisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, 5 tamen in rem fore crēdēns univorsōs appellare et cohortārī, in abditam partem aedium secedit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmōtīs, ōrātiōnem huiusce modī habuit: "Nī virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequi10 quam oportūna rēs cecidisset; spēs magna, dominātiō in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut vāna ingenia) incerta pro certis captarem. Sed quiamultis et magnis tempestatibus vos coghovi fortis fīdōsque mihi, animus ausus est maxumum atque pulcher15 rumum facinus incipere, simul quia võbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellexi. Nam idem velle atque idem holle, ea demum firma amicitia est.

1

[ocr errors]

∙also.

Sed ego quae mente agitāvī, omnes iam antea divorsī audīstis. Ceterum mihi in diēs magis animus accendi20 tur, cum considerō, quae condicio vitae futura sit, nisi nōsmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam rēs publica in paucorum potentium ius atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, nātiōnēs stīpendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, 25 boni, nōbilēs atque ignobilēs, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritāte, iis obnoxii, quibus, sī rēs publica valēret, formīdinī essēmus. Itaque omnis gratia, potentia, honōs, divitiae apud illos sunt aut ubi li volunt; nōbīs reliquêre pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quae 30 quo usque tandem patiēminī, fortissumī virī? Nōnne. ēmorī per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae ludibrio fueris, per

dedecus amittere?) Verum enim vērō, prō deūm atque hominum fidem, victoria in manu nōbīs est; viget aetās, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia. consenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cetera rēs expediet. Etenim quis mortalium, cui virile inge- 5 nium est, tolerare potest illīs divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandīs, nōbīs rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuare, nōbīs larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulās, sīgna, 10 toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summālubīdine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domī inopia, forīs aes aliēnum; mala rēs, spēs multō asperior; denique, quid reliqui habemus praeter miseram 15 animam ?

Quin igitur expergīscimini? En illa, illa, quam saepe optāstis, lībertās, praetereā dīvitiae, decus, glōria in oculīs sita sunt: fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. Rēs, tempus, pericula, egestas, bellī spolia magnifica ma- 20 gis quam ōrātiō mea vōs hortantur. Vel imperātōre vel mīlite mē ūtimini; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, võbīscum ūnā cōnsul agam, nisi forte me animus fallit et vōs servire magis quam imperāre parātī estis.”

25

21. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spēs bona ūlla, tametsi illīs quiēta movēre māgna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plerique, ut proponeret, quae condiciō belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut speï 30 haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novās, prōscriptionem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās,

[ocr errors]

alia omnia, quae bellum at lubīdo victōrum fert. Praeterea esse in Hispania citeriōre Pisōnem, in Mauretania cum exercitu' P. Sittium Nūcerīnum, cōnsilī suī participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi 5 collēgam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eō sẽ cōnsulem initium agundi facturum. Ad hoc male dictis increpābat omnis bonōs, suōrum unumquemque nōmināns laudāre; admonebat alium egestātis, alium cupiditatis 10 suae, complūrīs periculi aut ignominiae, multōs victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animōs alacris videt, hortātus ut petītiōnem suam cũrae haberent, conventum dīmīsit.

22. F ea tempestate, qui dicerent Catilinam, ora15 tiōne habita, cum ad iūsiūrandum populārīs sceleris suī adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnes dēgustāvissent, sicut in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuevit, aperuisse consilium suum idque eō dícitur fecisse quo 20 inter se fidi magis forent, alius aliī tantī facinoris cōnSciL Nōnnulli ficta et haec et multa praeterea exīstumābant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, lēnīri credebant atrocitate sceleris eōrum, qui poenas dederant. Nōbīs ea rēs prō māgnitudine parum com25 perta est.

އ

23. Sed in ea coniūrātiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus copertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. Huic honinī nōn minor vānitās inerat quam audacia; neque reticere 30 quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prōrsus neque dicere neque facere quicquam pēnsī habebat. Erat

eī cum Fulviā, muliere nōbilī, stupri vetus consuētūdō;

cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente)glōriāns maria montisque polliceri coepit et minārī interdum ferrō, nī sibi obnoxia foret, postrēmō ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Cūrī caușă cōgnitā, tāle perīculum rei publicae haud 5 occultum habuit, sed, sublātō auctōre, de Catilinae coniurātiōne quae quoquo modo audierat compluribus nārrāvit La res in prīmīs studia hominum accendit ad consulātum mandandum M. Tullio Cicerōni. Namque antea pleraque nōbilițās invidiā aestuābat et quasi pollui cōnsulātum 10 crēdēbant, sī eum quamvis ēgregius homō novos adeptus foret. Sed ubi perīculum advēnit, invidia atque superbia post fuere.

24. Igitur, comitiis habitīs, consulēs déclarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populāris 15 coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuēbātur, sed in dies plūra agitare, arma per Italiam locīs oportūnīs parāre, pecuniam suā aut amīcōrum fidē sumptam mutuam Faesulās ad Manlium quendam portare, qui posteă princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate 20 plūrumōs cuiusque generis homines adscivisse sibi dīcitur, mulierēs etiam aliquot, quae prīmō ingentis sūmptūs stupro corporis toleraverant, post, ubi aetās tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflāverant. Per eās sē Catilina crēdēbat posse 25 servitia urbāna sollicitare, urbem incendere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere.

25. Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virīlis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque fōrmă, praeterea virō atque liberis satis fortunata fuit; 30 litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instru

menta luxuriae sunt. Sed ei căriōra semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accēnsa, ut saepius peteret virōs quam peteretur. Sed ea saepe 5 antehac fidem prodiderat, crēditum abiūrāverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Vērum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermōne ūtī vel modesto vel molli vel procācī; prōrsus multae facetiae multusque 10 lepōs inerat.

26. His rebus comparātīs, Catilina nihilo minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsīgnatus foret, facile se ex voluntate Antōniō ūsūrum. Neque interea quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidias 15 parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque à principio consulātūs sui multa pollicendō per Fulviam effēcerat, ut Q. Cūrius, dē quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi prōderet. Ad ho collegam suum Antōnium pactiōne prō20 vinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amīcōrum atque clientiufr occultē

18, 19-20. Atque etiam virō forti, collegae meō, laus impertītur, quod eos, qui hūius coniūrātiōnis participes fuissent, ā suis et ā rei pūblicae cōnsiliīs remōvisset!— III. vi.

18, 21-19,3. His tum rēbus commōtus, et quod hominēs iam 5 tum coniūrātōs cum gladiis in campum dēdūcī ā Catilīnā sciēbam, descendī in campum cum firmissimō praesidio fortissimōrum virōrum et cum illā lātā insignique lōrīcā, nōu quae mē tegeret, etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem, sed caput et collum sōlēre petere, — vērum ut omnēs boni animad10 verterent, et, cum in metū et periculō cōnsulem viderent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent .. Mūrēnā, XXVI.

« IndietroContinua »