Immagini della pagina
PDF
ePub

5

habēbat. Postquam diēs comitiorum vēnit et Catilīnae neque petītio neque insidiae, quas consulibus in campo fēcerat, prosperē cessēre, constituit bellum facere et extrēma omnia experiri, quoniam, quae occulte temptāverat, aspera foedaque ēvēnerant.

27. Igitur C. Mānlium Faesulās atque in eam partem Etrūriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Apūliam dīmīsit, praetereā alium alio, quem ubīque oportūnum sibi fore crēdēbat. Intereā Romae multa simul mõlīrī: consulibus insidiās tendere, 10 parāre incendia, oportūna loca armātīs hominibus obsīdere; ipse cum tēlò esse, item alios iubēre, hortārī uti semper intentī parātīque essent; diēs noctīsque festināre, vigilāre, neque insomniīs neque labore fatīgārī. Postrēmā, ubi multa agitantī nihil procēdit, rūrsus in- 15 tempestā nocte coniūrātionis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa de ignāviã eorum questus, docet sē Mānlium praemisisse ad eam multitūdinem,

joch quam ad capiunda arma parāverat, item alios in alia loca oportūna, qui initium belli facerent, sēque ad exercitum 20 proficisci cupere, sī prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliīs multum officere.

19, 6–9. Video, cui sit Āpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Picēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās insidiās caedis atque incendiorum dēpoposcerit. — II. III.

19, 15–17. Dico tē priöre nocte vēnisse inter falcãrios - non agam obscūrē — in M. Laecae domum; convēnisse eodem com- 5 plūrēs ēiusdem āmentiae scelerisque socios. — I. iv.

19, 17-20, 9. Fuisti igitur apud Laecam illā nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae ; statuistī, quo quemque proficisci placēret; dēlēgisti, quos Romae relinquerēs, quos tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partēs ad incendia; confirmāstī tē ipsum iam 10

aiturum; dizisti paulun til, ini nunc morae, quod

28. Igitur, perterritis ac dubitantibus cēteris, C. Cornēlius, eques Romānus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Varguntēius, senātor, constituēre eā nocte paulo post

cum armātīs hominibus sicuti salūtātum introire ad 5 Ciceronem ac de improvīso domui suae imparātum con

fodere. Cürius ubi intellegit, quantum periculum consulī impendeat, properē per Fulviam Ciceroni dolum, qui parābātur, ēnūntiat. Ita illī iānuā prohibiti tantum

facinus frūstrā suscēperant. 10 Intereā Mānlius in Etrūriā plēbem sollicitāre, egestāte

simul ac dolore iniūriae novārum rērum cupidam, quod Sullae dominātione agros bonaque omnia āmiserat, praetereā latrīnēs cūiusque generis, quorum in ea regione

māgna copia erat, nonnullos ex Sullänis coloniis, quibus 15 lubīdā atque lūxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliqui fēcerat.

29. Ea cum Ciceronī nūntiārentur, ancipiti malo permõtus, quod neque urbem ab insidiīs privāto consilio

longius tuõri poterat, neque exercitus Mānli quantus 20 aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad

senātum refert iam anteā volgi rūmoribus exagitātum. Itaque, quod plērumque in atrocī negotio solet, senātus

ego vīverem. Reperti sunt duo equitēs Romānī, qui tē istā cūrā liberārent et sēsē illā ipsā nocte paulo ante lūcem mē in meo lectulo interfectūros esse pollicērentur. Haec ego omnia, vix

dum etiam coetū vestro dimisso, comperi. Domum meam māiö5 ribus praesidiis mūnīvi atque firmāvī; exclūsi eos, quos tū ad

mē salūtātum māne miserās, cum illi ipsi vēnissent, quos ego iam multis ac summis viris ad mē id temporis ventūrās esse praedixeram. - I. iv.

20, 22-21, 7. Habēmus senātūs consultum in tē, Catilina, ve10 hemēns et grave; nõn deest rei pūblicae consilium neque auctori

tās hūius ordinis; nos, nos, dico apertē, consulēs dēsumus. — I. 1. res

[ocr errors]

dēcrēvit, darent operam consulēs, nē quid rēs pūblica trimentī caperet. Ea potestās per senātum mõre Romānā magistrātus māxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercēre omnibus modis socios atque cīvīs, domī militiaeque imperium atque iüdicium summum 5 habēre: aliter sine populi iūssū nūllīus eārum rērum consuli iūs est.)

. 30. Post paucos diēs L. Saenius, senātor, in senātā litterās recitāvit, quās Faesulis allātās sibi dīcēbat, in) quibus scriptum erat C. Mānlium arma cēpisse cum 10 māgnā multitūdine ante diem VI. Kalendās Novembrīs. Simul, id quod in tālī rē solet, alii portenta atque prodigia nūntiābant, aliī conventās fierī, arma portārī, Capuae atque in Āpūliā servīle bellum movērī. Igitur senātī dēcrēto Q. Mārcius Rēx Faesulās, Q. Metellus 15 Crēticus in Āpūliam circumque ea loca missi — ii utri

que ad urbem imperātūrēs erant, impedītī nē triumphårent calumniā paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vēndere mos erat sed praetõrēs Q. Pompēius Rūfus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- 20 num, iīsque permissum, uti pro tempore atque perīculo exercitum comparārent. Ad hoc, sī quis indicāvisset dē

20, 22–21, 7. Habēmus enim hūiusce modi senātūs consultum, vērum inclūsum in tabulis, tamquam in vāgīnā reconditum, quo ex senātūs consulto confestim tē interfectum esse, Catilīna, convēnit. — I. II.

21, 8-11. Meministine mē ante diem xii. Kalendās Novem- 5 bris dicere in senātū, fore in armis certo diē, qui diēs futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembris, C. Mānlium, audāciae satellitem atque administrum tuae ?-1. III.

21, 19–22. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciēns in agrum Gallicum Picēnumque praemisī, aut opprimet hominem aut 10 ēius omnēs mõtūs conātāsque prohibēbit. - II. XII.

coniūrātione, quae contrā rem pūblicam facta erat, praemium servő libertātem et sēstertia centuin, libero impūnịtātem ēius rei et sēstertia ducenta ; itemque dēcrēvēre,

uti gladiātoriae familiae Capuam et in cētera mūnicipia 5 distribuerentur pro euiusque opibus, Romae per totam

urbem vigiliae habērentur iīsque minārēs magistrātūs praeessen

31. Quibus rēbus permõta cīvitās atque immutāta urbis faciēs erat. Ex summā laetitiā atque lascīviā, quae diū10 turna quiēs pepererat, repente omnis tristitia invāsit;

festīnāre, trepiờāre, neque loco neque hominī cuiquam satis crēdere, neque bellum gerere neque pācem habēre, suo quisque metū pericula mētīrī. Ad hoc mulierēs,

quibus rei pūblicae māgnitūdine bellī timor insolitus 15 incesserat, afflīctāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum

tendere, miserārī parvos liberos, rogitāre, omnia pavēre, superbiā atque dēliciis omissīs sibi patriaeque diffīdere.

At Catilīnae crūdēlis animus eadem illa movēbat, 20 tametsī praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā inter

rogātus erat ab, L. Paulo. Postrēmo dissimulandī causā

22, 8–10. Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic mūnītissimus habendi senātās locus, nihil horum āra voltūsque mõvērunt?- I. 1.

22, 21-23, 2. Quid ? ut hesterno diē, Quirītēs, cum domī meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statoris convocāvī, rem omnem ad patrēs conscriptās dētuli. Quo cum Catilina vēnisset, quis eum senātor appellāvit? quis salūtāvit ?

quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut 10 importūnissimùm hostem? Quin etiam prīncipēs ēius ordinis

partem illam subselliörum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inānem reliquerunt. - II. vi.

aut sui expūrgandi, sī cūius iūrgio lacessītus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius consul, sīve praesentiam ēius timēns sīve īrā commõtus, õrātionem habuit lūculentam atque ūtilem reī pūblicae, quam posteā scrīptam ēdidit. Sed ubi ille adsēdit, Catilina, ut erat parātus ad 5 dissimulanda omnia, dēmissõ Voltă, voce supplici postulāre à patribus coepit, nē quid de sē temerē crēderent; eā familiā ortum ita sē ab adulēscentiā vītam instituisse, ut omnia bona in spē habēret; né exīstumārent sibi, patricio hominī, cũius ipsius atque mãiorum plūruma 10 beneficia in populum Rāmānum essent, perditā rē pūblica opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus civis urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnēs, hostem atque parricīdam vocare. Tum ille furibundus “ quoniam quidem circumventus” inquit 15 “ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam."

32. Deinde sē ex cūriā domum proripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque insidiae

consulī procēdē

23, 2–5. Hic ego vehemēns ille consul, qui verbā cīvīs in exsilium ēicio, quaesīvi ā Catilīnā, in nocturno conventū apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homo audācissimus, conscientiâ convictus primā reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum 5 esset ei ratio totius belli dēscripta, ēdocuī. Cum haesitāret, cum tenērētur, quaesīvī, quid dubitāret proficīscī eo, quo iam prīdem parāret, cum arma, cum secūrēs, cum fascēs, cum tubās, cum sīgna militāria, cum aquilam illam argentearn, cui ille etiam sacrārium domi suae fēcerat, scirem esse praemissam.- 10

II. vi.

23, 18. Omnia superioris noctis consilia ad mē perlāta esse sentiunt; pateféci in senātū hesternā diē; Catilina ipse pertimuit, profūgit. - !I. 111,

« IndietroContinua »