Immagini della pagina
PDF
ePub

habebat. Postquam dies comitiōrum vēnit et Catilīnae neque petītiō neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prosperē cessere, constituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam, quae occulte temptaāverat, aspera foedaque ēvenerant.

27. Igitur C. Manlium Faesulās atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Āpūliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique oportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul mōlīrī: consulibus insidias tendere, 10 parare incendia, oportuna loca armātīs hominibus obsīdere; ipse cum tēlō esse, item alios iubere, hortārī uti semper intenti parātīque essent; dies noctisque festināre, vigilare, neque insomniis neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitantī nihil procēdit, rūrsus in- 15 tempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa dē īgnāvia eōrum questus, docet sẽ Mānlium praemīsisse ad eam multitudinem, joh quam ad capiunda arma paraverat, item aliōs in alia loca oportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum 20 proficisci cupere, si prius Cicerōnem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

19, 6–9. Videō, cui sit Āpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās insidias caedis atque incendiōrum depoposcerit. — II. 111.

[ocr errors]

19, 15-17. Dicō tē priōre nocte venisse inter falcāviōs — nōn agam obscūrē —in M. Laecae domum; convenisse eōdem com- 5 plūrēs ēiusdem amentiae scelerisque socios. - I. IV.

19, 17-20, 9. Fuisti igitur apud Laecam illā nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae; statuisti, quo quemque proficisci placēret; dēlēgistī, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partes ad incendia; confirmãstī tē ipsum iam 10 &iturum; d'xistī paulum til an, nunc morae, quod

28. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornēlius, eques Rōmānus, operam suam pollicitus, et cum eō L. Vargunteius, senator, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sīcutī salūtātum introire ad 5 Ciceronem ac de imprōvīsō domui suae imparātum cōnfodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum cōnsuli impendeat, propere per Fulviam Cicerōni dolum, quī parābātur, enuntiat. Ita illī iānuā prohibiti tantum facinus frustra susceperant.

10

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestāte simul ac dolōre iniuriae novārum rērum cupidam, quod Sullae dominatiōne agrōs bonaque omnia āmīserat, praeterea latrōnēs cuiusque generis, quōrum in ea regiōne magna copia erat, nonnullōs ex Sullanis colōniīs, quibus 15 lubidō atque luxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliquī fecerat.

29. Ea cum Cicerōnī nuntiarentur, ancipiti malō permõtus, quod neque urbem ab insidiīs prīvātō cōnsiliō longius turi poterat, neque exercitus Manli quantus 20 aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea volgī rūmōribus exagitatum. Itaque, quod plerumque in atrōcī negōtiō solet, senātus

ego viverem. Reperti sunt duo equitēs Rōmānī, qui tē istā cūrā liberārent et sēsē illā ipsā nocte paulo ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestrō dimissō, comperi. Domum meam māiō5 ribus praesidiis mūnīvi atque firmāvī; exclūsi eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne miseras, cum illi ipsi vēnissent, quōs ego iam multis ac summis viris ad me id temporis ventūrōs esse praedixeram. — I. iv.

20, 22–21, 7. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, ve10 hemēns et grave; nōn deest rei publicae cōnsilium neque auctōritās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. — I. 1.

[ocr errors]

decrevit, darent operam consulēs, ne quid rēs publica dētrimenti caperet. Ea potestas per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercere omnibus modīs sociōs atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum 5 habere aliter sine populi iussū nūllīus eārum rērum cōnsuli ius est.

ar

.)

30. Post paucos dies L. Saenius, senator, in senātū litteras recitavit, quas Faesulīs allātās sibi dīcēbat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum 10 māgnā multitudine ante diem VI. Kalendās Novembris. Simul, id quod in tālī rē solet, alii portenta atque prōdigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portārī, Capuae atque in Āpūlia servile bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rēx Faesulās, Q. Metellus 15. Crēticus in Apūliam circumque ea loca missi - iī utrī- ' que ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumpharent calumnia paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mōs erat sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- 20 num, iisque permissum, utī prõ tempore atque periculō exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicāvisset dē

20, 22-21, 7. Habēmus enim huiusce modi senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulis, tamquam in vāgīnā reconditum, quo ex senātūs consultō confestim te interfectum esse, Catilina, convēnit. — I. II.

21, 8-11. Meministīne mē ante diem XII. Kalendās Novem- 5 bris dicere in senātū, fore in armis certō die, qui dies futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? — I. III.

21, 19-22. Q. Metellus, quem ego hōc prōspiciēns in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut 10 ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. — II. XII.

coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servō lībertatem et sestertia centum, liberō impūnitātem ēius reī et sestertia ducenta; itemque decrēvēre, utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera municipia 5 distribuerentur prō euiusque opibus, Romae per tōtam urbem vigiliae haberentur iisque minōrēs magistrātūs praeessen

eter.

31. Quibus rebus permōta civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summā laetitia atque lascivia, quae diu10 turna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit; festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metū pericula mētīrī. Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine bellī timor insolitus 15 incesserat, afflictāre sēsē, manūs supplices ad caelum tendere, miserārī parvōs liberōs, rogitāre, omnia pavēre, superbia atque dēliciīs omissīs sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movebat, 20 tametsi praesidia parābantur et ipse lege Plautiā interrogātus erat ab, L. Paulo. Postrēmō dissimulandi causă

22, 8-10. Nihilne te nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendi senātūs locus, nihil hōrum ōra voltusque mōvērunt?—I. I.

5 22, 21-23, 2. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statōris convocāvi, rem omnem ad patres conscriptōs dētuli. Quo cum Catilina vēnisset, quis eum senator appellavit? quis salūtāvit? quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut 10 importūnissimum hostem? Quin etiam principēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inanem reliquerunt. — II. VI.

[ocr errors]

aut sui expurgandi, si cuius iurgiō lacessītus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam ēius timēns sive īrā commōtus, ōrātiōnem habuit luculentam atque utilem reī pūblicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat parātus ad 5 dissimulanda omnia, demissõ voltú, voce supplici/postulāre à patribus coepit, ne quid de sẽ temere crederent; eā familiā ortum ita sẽ ab adulēscenţiā vītam īnstituisse, ut omnia bona in spē habēret; ne exīstumārent sibi, patriciō hominī, cuius ipsius atque māiōrum plūruma 10 beneficia in populum Rōmānum essent, perditā rē pūblicā opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilīnus civis urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricīdam vocare. Tum ille furibundus "quoniam quidem circumventus" inquit 15 "ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam."

32. Deinde sẽ ex cūriā domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque însidiae consulī prōcēdē

23, 2-5. Hic ego vehemēns ille cōnsul, qui verbō cīvīs in exsilium ēiciō, quaesīvī ā Catilīnā, in nocturnō conventu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audacissimus, cōnscientia convictus prīmō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte egisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum 5 esset eī ratiō tōtius bellī dēscripta, ēdocui. Cum haesitaret, cum tenērētur, quaesīvi, quid dubitaret proficiscī eō, quō iam prīdem pararet, cum arma, cum secūrēs, cum fasces, cum tubās, cum sīgna mīlitāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse praemissam.—

II. VI.

23, 18. Omnia superiōris noctis consilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefeci in senātū hesternō die; Catilina ipse pertimuit, profugit. — II. 111.

10

« IndietroContinua »