Immagini della pagina
PDF
ePub

otium ingrāto labörī praetulerat. Eos atque alios omnis malum pūblicum alēbat; quo minus mīrandum est hominēs egentīs, malīs moribus, māxumā spē, reī pūblicae iūstā ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentēs proscrīptī, bona ērepta, iūs lībertātis imminūtum 5 erat, haud sānē alio animo bellī ēventum exspectābant. Ad hoc quicumque aliārum atque senātūs partium erant, conturbārī rem pūblịcam quam, minus valere ipsī mālēbant. Id adeo malum multos post annos in cīvitātem revorterat.

38. Nam postquam, Cn. Pompēio et M. Crassõ cônsulibus, tribūnīcia potestās restitūta est, hominēs adulēscentēs summam potestātem nactī, quibus aetās animusque ferox erat, coepēre senātum criminando plēbem exagitāre, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita 15 ipsī clārī potentēsque fieri. Contrā eos summā ope nītēbātur plēraque nobilitās, senātūs speciē, pro suā māgni

10

gunt, qui partim inertiā, partim male gerendo negotio, partim etiam sūmptibus in vetere aere aliēnā vacillant; qui vadimõniīs, iūdiciīs, proscrīptione bonorum dēfatigātī, permulti et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra conferre dicuntur. Hösce ego non tam mīlitēs ācrēs quam infitiātūrēs lentos esse arbitror. — II. x. 5

29, 4–10. Quintum genus est parricīdārum, sīcāriorum, dēnique omnium facinorūsõrum. Quos ego ā Catilinā nõn revoco; nam neque ab eo divelli possunt, et pereant sānē in latrocinio, quoniam sunt ita multī, ut eos carcer capere non possit. Postrēmum autem genus est non solum numero, vērum etiam 10 genere ipso atque vītā, quod proprium Catilinae est, dē ēius dīlēctü, immā vēro de complexū ēius ac sinū; quos pexo capillo, nitidõs, aut imberbēs aut bene barbātās vidētis, manicātis et tālāribus tunicīs, vēlis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelūcānīs cēnīs exprāmitur. — 15

II. x.

tūdine. Namque, ut paucīs vērum absolvam, post illa tempora quicumque rem pūblicam agitāvēre, honestīs nominibus, aliī sīcụtī populī iūra dēfenderent, pars, quo

senātūs auctoritas māxuma foret, bonum pūblicum simu5 lantēs, pro suā quisque potentiā certābant. Neque illīs

modestia neque modus contentionis erat; utrique victoriam crūdēliter exercēbant.

39. Sed postquam Cn. Pompēius ad bellum maritumum atque Mithridāticum missus est, plēbis opēs imminūtae, 10 paucorum potentia crēvit. Is magistrātūs, provinciās

aliaque omnia tenēre; ipsi innoxii, florentēs, sine metū aetātem agere, cēterās, qui plēbem in magistrātū placidius tractārent, iüdiciīs terrēre. Sed ubi primum dubiīs

rēbus novandi spēs oblāta est, vetus certāmen animos 15 eòrum arrēxit. Quod si prīmo proelio Catilīna superior

aut aequā manā discessisset, profecto māgna clādēs atque calamitās rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adeptī forent, diūtius eā ūtī licuisset, quin dēfessīs

et exsanguibus, qui plūs posset, imperium atque libertātem 20-extorquēret.

Fuēre tamen extrā coniūrātionem complūrēs, qui ad Catilīnam initio profecti sunt. In iīs erat Fulvius, senātoris fīlius, quem retrāctum ex itinere parēns necārī iussit.

Tisdem temporibus Romae Lentulus, sīcuti Catilīna prae25 ceperat, quoscumque mõribus aut fortūnā novīs rēbus ido

neos crēdēbat, aut per sē aut per alios sollicitābat, neque sõlum cīvīs, sed cuiusque modī genus hominum, quod modo

} DETTO Usui foret.

40. Igitur P. Umbrēnā cuidam negotium dat, uti lēgā30 tos Allobrogum requīrat, eosque, sī possit, impellat ad

societātem belli, exīstumāns pūblicē prīvātimque aere aliēno oppressos, praetereà quod nātūrā gēns Gallica

[ocr errors]

bellicosa esset, facile eos ad tāle consilium adduci posse. Umbrēnus, quod in Galliā negotiātus erat, plērisque principibus cīvitātium nótus erat atque eos noverat. Itaque sine morā, ubi primum lēgātos in foro conspexit, percontātus pauca dę statū çīvitātis et quasi dolēns ēius cāsum, 5 requirere coepit quem exitum tantīs malis spērārent. Postquam illos videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eo auxilī nihil esset, miseriīs suis remedium mortem exspectāre, “at ego" inquit “ võbīs, sī modo viri esse voltis, rationem ostendam, quâ 10 tanta ista mala effugiātis.") Haec ubi dixit, Allobrogēs in māxumam spem adducti Umbrēnum ārāre, ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēno līberāret. Ille eos in domum D. Brūtī 15 perducit, quod foro propinqua erat neque aliēna consili propter Semproniam ; nam tum Brūtus ab Rāmā aberat. Praeterea Gabīnium arcessit, quo māior auctoritās sermõni inesset. Eõ praesente, coniūrātionem aperit, nominat socios, praetereā multos cūiusque generis innoxios, 20 quo lēgātis animus amplior esset. Deinde eos "pollicitos operam suam domum dimittit.

41. Sed Allobrogēs diū in incerto habuēre, quidnam consilī caperent: in altera parte erat aes alienum, studium bellī, māgna mercēs in spē victoriae, at in alterā māiórēs 25 opēs, tūta consilia, pro incertā spē certa praemia. Haec illīs volventibus tandem vīcit fortūna reī pūblicae. Itaque

31, 22-27. Quid vēro? ut hominēs Galli ex civitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populo Romānā facere et posse et non nõlle videātur, spem imperī ac rērum māximārum ultro sibi ā patriciis hominibus oblātam neglegerent vestramque salūtem suis opibus anteponerent, id non divinitus 5

Q. Fabio Sangae, cūius patrocinio cīvitās plūrumum ūtē bātur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, lēgātīs praecēpit, ut studium

coniūrātionis vehementer simulent, cēteros adeant, bene 5 polliceantur, dentque operam uti eos quam māxumē manufēstös habeant.

42. Iisdem fere temporibus in Galliā citeriore atque ulteriores item in agro Pīcēno, Bruttio, Āpūliā mõtus erat.

Namque illī, quos ante Catilina dīmīserat, inconsultē ac 10 veluti per dēmentiam cūncta simul agēbant; nocturnīs

consiliīs, armörum atque tēlõrum portātionibus, festinando, agitando omnia, plūs timoris quam periculi effēcerant. Ex eo numero complūrīs Q. Metellus Celer

praetor ex senātūs consulto, causā cognitā, in vincula 15 coniēcerat, item in citeriāre Gallia C. Murēna, qui ei provinciae lēgātus praeerat.

43. At Romae Lentulus cum cēterīs, qui principēs coniūrātionis erant, parātīs ut vidēbātur māgnīs copiīs,

constituerant, uti, cum Catilīna ex agro Faesulāno cum 20 exercitū vēnisset, L. Bēstia, tribūnus plēbis, contione

habitā, quererētur de actionibus Ciceronis bellīque gravissumi invidiam optumo consulī imponeret; eò sīgno proxumā nocte cētera multitūdo coniūrātionis suum quis

que negotium exsequerētur. Sed ea dīvīsa hoc modo 25 dīcēbantur: Statilius et Gabīnius uti cum māgnā manā

duodecim simul oportūna loca urbis incenderent, quo tumultü facilior aditus ad consulem cēterosque, quibus insidiae parābantur, fieret; Cethēgus Ciceronis iānuam obsidēret eumque vi aggrederētur, alius autem alium,

esse factum putātis, praesertim quī nos non pūgnando, sed tacendo superāre potuerint? — III. IX.

et

10

sed filii familiārum, quorum ex nobilitāte māxuma pars
erat, parentīs interficerent; simul, caede et incendio per-
culsīs omnibus, ad Catilinam ērumperent. Inter haec
parāta atque dēcrēta Cethēgus semper querēbātur de
īgnāviā sociorum: illos dubitando et diēs prālātando 5
māgnās oportūnitātēs corrumpere; facto, non consultā
in tālī perīculo opus esse, sēque, sī paucī adiuvārent,
languentibus aliis, impetum in cūriam factūrum. Nātūrā
ferox, vehemēns, manü promptus erat; mäxumum bonum
in celeritāte putābat.

44. Sed Allobrogēs ex praecepto Ciceronis per Gabinium cēteros conveniunt; ab Lentulo, Cethēgo, Statilio, item Cassió postulant iūs iūrandum, quod sīgnātum ad cīvis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Cēteri nihil suspicantēs dant, Cas- 15 sius sēmet eo brevī ventūrum pollicētur ac paulo ante lēgātos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniēnsem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīnā, datā atque acceptā fidē, societātem confirmārent. Ipse Volturció 20

III. VII.

33, 3–10. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hoc providēbam animo, Quirītēs, remoto Catilinā, non mihi esse P. Lentuli somnum, nec L. Cassi adipēs, nec C. Cethēgi furiosam temeritātem pertimēscendam.

33, 11-20. Itaque, ut comperi lēgātos Allobrogum, belli 5 Trānsalpīni et tumultūs Gallici excitandi causā, ā P. Lentulo esse sollicitātos, eosque in Galliam ad suās cīvīs eodemque itinere cum litteris mandātisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiūnctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilinam esse datās litterās, facultātem mihi oblātam putāvī, 10 ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optābam ab dis immortālibus, ut tota rēs non sõlum ā mē, sed etiam ā senātā et ā võbīs manifēstā dēprehenderētur. — III. II.

[ocr errors]
« IndietroContinua »