Immagini della pagina
PDF
ePub

õtium ingrāto laborī praetulerat. Eos atque alios omnīs malum publicum alēbat; quo minus mīrandum est hominēs egentīs, malīs moribus, māxumā spē, rei pūblicae iūxtā ac sibi consuluisse. Praetereā quorum victoriā Sullae parentēs proscrīptī, bona ērepta, iūs lībertatis imminūtum 5 erat, haud sānē alio animo bellī ēventum exspectābant. Ad hoc quicumque aliarum atque senātās partium erant, conturbārī rem pūblịcam quam minus valēre ipsī mālēbant. Id adeo malum multos post annos in cīvitātem revorterat.

38. Nam postquam, Cn. Pompēio et M. Crasso consulibus, tribūnīcia potestās restitūta est, hominēs adulēscentēs summam potestātem nacti, quibus aetās animusque ferox erat, coepēre senātum crīminando plēbem exagitāre, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita 15 ipsī clārī potentēsque fierī. Contrā eos summā ope nītēbātur plēraque nobilitās, senātūs speciē, pro suā māgni

10

gunt, qui partim inertiā, partim male gerendo negotio, partim etiam sūmptibus in vetere aere aliēnā vacillant; qui vadimoniīs, iūdiciis, proscrīptione bonorum dēfatīgātī, permulti et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra conferre dicuntur. Hõsce ego non tam militēs ācrēs quam infitiātörēs lentos esse arbitror. — II. X. 5

29, 4–10. Quintum genus est parricīdārum, sīcāriorum, dēnique omnium facinorūsõrum. Quos ego ā Catilīnā nõn revoco; nam neque ab eo divelli possunt, et pereant sānē in latrocinio, quoniam sunt ita multī, ut eos carcer capere non possit. Postrēmum autem genus est non solum numero, vērum etiam 10 genere ipso atque vītā, quod proprium Catilinae est, dē ēius dīlēctū, imno vērā dē complexū ēius ac sinū; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbēs aut bene barbātās vidētis, manicātis et tālāribus tunicis, vēlis amictos, non togīs; quorum omnis industria vītae et vigilandi labor in antelūcānīs cēnīs exprāmitur. — 15

II. X.

tūdine. Namque, ut paucīs vērum absolvam, post na tempora quīcumque rem pūblicam agitāvēre, honestīs nominibus, aliī sīcutī populī iūra dēfenderent, pars, quo

senātūs auctoritas māxuma foret, bonum pūblicum simu5 lantēs, pro suã quisque potentiā certābant. Neque illīs

modestia neque modus contentionis erat; utrīque victoriam crūdēliter exercēbant.

39. Sed postquam Cn. Pompēius ad bellum maritumum atque Mithridāticum missus est, plēbis opēs imminūtae, 10 paucorum potentia crēvit. li magistrātūs, provinciās

aliaque omnia tenēre; ipsī innoxii, florentēs, sine metū aetātem agere, cēteros, qui plēbem in magistrātū placidius tractārent, iūdiciīs terrēre. Sed ubi primum dubiīs

rēbus novandi spēs oblāta est, vetus certāmen animos 15 eorum arrēxit. Quod si prīmo proelio Catilīna superior

aut aequā manā discessisset, profecto māgna clādēs atque calamitās rem publicam oppressisset; neque illīs, qui victoriam adeptī forent, diūtius eā ūtī licuisset, quin dēfessīs

et exsanguibus, qui plūs posset, imperium atque libertātem 20-extorquēret.

Fuēre tamen extrā coniūrātionem complūrēs, qui ad Catilīnam initio profecti sunt. In iīs erat Fulvius, senātoris fīlius, quem retrāctum ex itinere parēns necārī iussit.

Tisdem temporibus Romae Lentulus, sīcuti Catilina prae25 ceperat, quoscumque moribus aut fortūnā novīs rēbus ido

neos crēdēbat, aut per sē aut per alios sollicitābat, neque sõlum cīvīs, sed cūiusque modi genus hominum, quod modo bello ūsui foret.

1 40. Igitur P. Umbrēno cuidam negotium det, uti lēgā. 30 tos Allobrogum requirat, eosque, sī possit, impellat ad

societātem bellī, exīstumāns pūblicē prīvātimque aere aliēno oppressos, praetereà quod nātūrā gēns Gallica

[ocr errors]

bellicosa esset, facile eos ad tāle consilium addūci posse. Umbrēnus, quod in Galliā negotiātus erat, plērisque principibus cīvitātium notus erat atque eos noverat. Itaque sine morā, ubi prīmum lēgātās in foro conspexit, percontātus pauca de statā cīvitātis et quasi dolēns eius cāsum, 5 requīrere coepit quem exitum tantīs malis. spērārent. Postquam illos videt querī dě avāritià magistrātuum, accūsāre senātum quod in eo auxilī nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectāre, "at ego" inquit “ võbīs, sī modo viri esse voltis, rationem ostendam, quá 10 tanta ista mala effugiātis." Haec ubi dixit, Allobrogēs in māxumam spem adducti Umbrēnum ārāre, ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēno līberaret. Ille eos in domum D. Brūtī 15 perdūcit, quod foro propinqua erat neque aliēna consilīts propter Semproniam ; nam tum Brūtus ab Römā aberat. Praetereā Gabīnium arcessit, quo māior auctoritās sermõnī inesset. Eõ praesente, coniūrātionem aperit, nõminat socios, praetereà multos cūiusque generis innoxios, 20 quo lēgātīs animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dīmittit.

41. Sed Allobrogēs diū in incerto habuēre, quidnam consilī caperent: in alterā parte erat aes aliēnum, studium bellī, māgna mercês in spē victoriae, at in alterā māiórēs 25 opēs, tūta consilia, pro incertā spē certa praemia. Haec illīs volventibus tandem vīcit fortūna rei pūblicae. Itaque

[ocr errors]

31, 22–27. Quid vēro? ut hominēs Galli ex civitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populo Romāno facere et posse et non nõlle videātur, spem imperī ac rērum māximārum ultro sibi ā patriciis hominibus oblātam neglegerent vestramque salūtem suis opibus anteponerent, id non divinitus 5

Q. Fabio Sangae, cūius patrocinio cīvitās plūrumum ūtē bātur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, lēgätīs praecēpit, ut studium

coniūrātionis vehementer simulent, cēteros adeant, bene 5 polliceantur, dentque operam uti eos quam māxumē manufēstos habeant. 42. Iisdem

ferē temporibus in Galliā citeriore atque ulterioresítem in agro Pīcēno, Bruttio, Āpūliā mõtus erat.

Namque illī, quos ante Catilīna dīmīserat, inconsultē ac 10 veluti per dēmentiam cuncta simul agēbant; nocturnīs

consiliīs, armörum atque tēlörum portātionibus, festinando, agitando omnia, plūs timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complūrīs Q. Metellus Celer

praetor ex senātūs consulto, causā cognitā, in vincula 15 coniēcerat, item in citeriore Gallia C. Murēna, qui ei provinciae lēgātus praeerat.

43. At Romae Lentulus cum cēteris, qui principes coniūrātionis erant, parātīs ut vidēbātur māgnis copiīs,

constituerant, utī, cum Catilīna ex agro Faesulāno cum 20 exercitū vēnisset, L. Bēstia, tribūnus plēbis, contione

habitā, quererētur dē āctionibus Ciceronis bellīque gravissumi invidiam optumo consuli imponeret; eo sīgno proxumā nocte cētera multitūdo coniūrātionis suum quis

que negotium exsequerētur. Sed ea dīvīsa hoc modo 25 dīcēbantur: Statilius et Gabīnius uti cum māgnā manā

duodecim simul oportūna loca urbis incenderent, quo tumultü facilior aditus ad consulem cēterosque, quibus īnsidiae parābantur, fieret; Cethēgus Ciceronis iānuam obsidēret eumque vi aggrederētur, alius autem alium,

esse factum putātis, praesertim qui nõs non pūgnando, sed tacendo superāre potuerint? — III. IX.

[ocr errors]

10

sed fīliī familiārum, quorum ex nobilitāte māxuma pars
erat, parentīs interficerent; simul, caede et incendio per-
culsīs omnibus, ad Catilinam ērum perent. Inter haec
parāta atque dēcrēta Cethēgus' semper querēbātur dē
īgnāviā sociorum: illos dubitando et diēs prālātando 5
māgnās oportunitātēs corrumpere; facto, non consulto
in tāli periculo opus esse, sēque, si paucī adiuvārent,
languentibus aliīs, impetum in cūriam factūrum. Nātūrā
ferox, vehemēns, manū promptus erat; māxumum bonum
in celeritāte putabat.

44. Sed Allobrogēs ex praecepto Ciceronis per Gabinium cēteros conveniunt; ab Lentulo, Ceth@go, Statilio, item Cassió postulant iûs iūrandum, quod signātum ad cīvīs perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Cēterī nihil suspicantēs dant, Cas- 15 sius sēmet eo brevi ventūrum pollicētur ac paulo ante lēgātos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotāniēnsem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cum Catilīnā, datā atque acceptā fidē, societātem confirmārent. Ipse Volturció 20

33, 3–10. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hoc providēbam animo, Quirītēs, remoto Catilinā, non mihi esse P. Lentuli somnum, nec L. Cassī adipēs, nec C. Cethēgi furiosam temeritātem pertimēscendam. — III. VII.

33, 11–20. Itaque, ut comperī lēgātās Allobrogum, belli 5 Trānsalpīni et tumultūs Gallicī excitandi causā, ā P. Lentulo esse sollicitātos, eosque in Galliam ad suos cīvīs eodemque itinere cum litteris mandātisque ad Catilinam esse missās, comitemque eīs adiūnctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilinam esse datās litterās, facultātem mihi oblātam putāvī, 10 ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optābam ab dis immortālibus, ut tota rēs non solum ā mē, sed etiam ā senātā et à vobis manifēstā dēprehenderētur. — III. II.

« IndietroContinua »