Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

litterās ad Catilinam dat, quārum exemplum infrā scrīptum est: “Qui sim, ex eo, quem ad tē mīsī, cognoscēs. Fac cogitēs, in quantā calamitāte sīs, et memineris tē

virum esse; consīderēs quid tuae ratiónēs postulent; 5 auxilium petās ab omnibus, etiam ab infimīs.” Ad hoc

mandāta verbīs dat: cum ab senātū hostis iüdicātus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parāta esse, quae iusserit; nē cunctētur ipse propius accēdere.

45. His rēbus ita actis, constitūtā nocte quă profici10 scerentur, Cicero per lēgātos cūncta ēdoctus, L. Valerio

Flacco et C. Pomptīno praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitātūs dēprehendant; rem omnem aperit, cūius grātiā mittēbantur; cētera, uti

facto opus sit, ita agant permittit. Illi, hominēs mili15 tārēs, sine tumultū praesidiis collocātīs, sīcuti praecep

tum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī

[ocr errors]

5

33, 20–34, 5. Erant autem sine nomine, sed ita : “Quis sim, sciēs ex eo, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cogitā, quem in locum sīs progressus. Vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam infimorum.' — III. v.

34, 9–35, 7. Itaque hesterno diē L. Flaccum et C. Pomptinum praetorēs, fortissimos atque amantissimos rei pūblicae virās, ad mē vocāvī; rem exposuī; quid fieri placéret, ostendi. Illi autem, qui omnia dē rē pūblicā praeclāra atque Egregia sentīrent, sine recūsātiāne ac sine ūllā morā negotium suscēpērunt, et, cum advesperāsceret, occultē ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximis villis ita bipartīto fuērunt, ut Tiberis inter eos et põns interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortēs viros ēdūxerant, et

ego ex praefectūrā Reātinā complūrēs dēlēctos adulēscentēs, 15 quorum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidio, cum gladiis

miseram. Interim, tertiã ferē vigiliā exāctā, cum iam pontem Mulvium māgno comitātū lēgātī Allobrogum ingredi inciperent ūnāque Volturcius, fit in eos impetus; ēdūcuntur et ab illis

lēgātī cum Volturcio vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cognito consilio, sine morā praetoribus sē trādunt. Volturcius, prīmo cohortātus cēterās, gladio sē ā multitūdine dēfendit; deinde ubi ā lēgātīs dēsertus est, multa prius dē salūte suā Pomptīnum obte- 5 stātus, quod ei nõtus erat, postrēmo timidus ac vītae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

46. Quibus rēbus confectīs, omnia properē per nuntios consulī dēclārantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre: nam laetābātur intellegēns, coniūrāti- 10 õne patefactā, cīvitātem periculīs ēreptam esse; porro autem anxius erat, dubitāns, in māxumo scelere tantīs cīvibus dēprehēnsīs, quid facto opus esset; poenam illorum sibi onerī, impūnitātem perdundae rei publicae fore crēdēbat. Igitur, confirmāto animo, vocārī ad sēsē iubet 15 Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, qui in Apūliam ad concitanda servitia proficīscī parābat. Cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulo ante domo egressus, cognito indicio, ex urbe profügerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, 20 ipse manū tenēns perdūcit, reliquos cum cūstodibus in

gladii etā nostrīs. Rēs praetoribus erat nõta sõlis, ignorābātur ã cēterīs.

Tum interventū Pomptīnī atque Flacci pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eo comitātā, integris signis praetoribus trāduntur; ipsi comprehēnsī ad mē, 5 cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur.

- III. II-III. 35, 15–18. Atque hõrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabinium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdo 10 quod in litteris dandis praeter consuētūdinem proximā nocte vigilārat. - III. III.

aedem Concordiae venīre iubet. Eõ senātum advocat māgnāque frequentiā ēius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetorem scrīnium cum litteris,

quās ā lēgātīs accēperat, eodem afferre iubet. 5 47. Volturcius interrogatus dē itinere, de litterīs, po

strēmo quid aut quã dē causā consili habuisset, primo fingere alia, dissimulāre de coniūrātione; post, ubi fide pūblică dīcere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit,

docetque sē, paucīs ante diēbus ā Gabīnio et Caepārio 10 socium adscītum, nihil amplius scire quam lēgātās; tan

tum modo audire solitum ex Gabīnio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Varguntēium, multos praetereà in eā coniūrātione esse. Eadem Gallī fatentur, ac Lentulum

dissimulantem coarguunt praeter litterās sermõnibus, 15 quos ille habēre solitus erat: ex libris Sibyllīnīs rēgnum

36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vīdistis, coēgi.

III. III.

36, 5–37, 5. Introdūsi Volturcium sine Gallis; fidem pūblicam iussū senātās dedi; hortātus sum, ut ea, quae sciret, sine 5 timore indicāret. Tum ille dixit, cum vix sē ex māgnő timore

recreāsset, ā P. Lentulo sē habēre ad Catilinam mandāta et litterās, ut servorum praesidio ūterētur, ut ad urbem quam primum cum exercitū accēderet; id autem eo consiliö, ut, cum

urbem ex omnibus partibus, quem ad modum dēscrīptum dis10 tribūtumque erat, incendissent caedemque infinitam civium

fēcissent, praesto esset ille, qui et fugientēs exciperet et sē cum hīs urbānīs ducibus coniungeret. Introducti autem Galli iūs iūrandum sibi et litterās ab Lentulo, Cethēgā, Statilio ad suam

gentem data esse dixērunt, atque ita sibi ab his et ā L. Cassio 15 esse praescrīptum, ut equitātum in Italiam quam primum mit

terent; pedestrēs sibi cõpiās nõn dēfutūrās; Lentulum autem sibi confirmāsse ex fātis Sibyllīnīs haruspicumque responsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenire esset necesse ; Cinnam ante sē et Romae tribus Cornēliīs portendi; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praetereā ab incēnso Capitolio illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspicēs respondissent bello cīvīlī cruentum fore. Igitur, perlēctīs litteris; cum prius 5 omnēs sīgna sua cognovissent, senātus dēcernit, utī, abdicāto magistrātū, Lentulus itemque cēteri in lībеrīs cūstodiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius — nam is paulo 10 ante ex fugā retráctus erat — Cn. Terentio senātörī trāduntur.

48. Intereā plēbs, coniūrātione patefactā, quae primo cupida rērum novārum nimis bello favēbat, mūtātā mente, Catilīnae consilia exsecrārī, Ciceronem ad caelum tollere; 15

Sullam fuisse ; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum hūius urbis atque imperī, qui esset annus decimus post virginum absolūtiónem, post Capitāli autem incēnsionem vīcēsimus. Hanc autem Cethēgo cum cēterīs controversiam fuisse dixērunt, quod Lentulo et aliīs Sāturnālibus caedem fieri 5 atque urbem incendi placēret, Cethēgõ nimium id longum vidērētur.- III. IV.

37, 5–12. Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē praetūrā abdicāsset, in cūstādiam trāderētur; itemque uti C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnēs praesentēs erant, in 10 cūstodiam trāderentur ; atque idem höc dēcrētum est in L. Cassium, qui sibi procūrātionem incendendae urbis dēpoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandās pāstūrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicātum; in P. Furium, qui est ex eis colonis, quos Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chilonem, qui 15 ūnā cum hoc Furió semper erat in hāc Allobrogum sollicitātione versātus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, ā quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constābat. — III.

VI.

veluti ex servitūte ērepta gaudium atque laetitiam agitābat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrimento fore, incendium vērā crūdēle, immoderātum ac sibi

māxumē calamitosum putābat, quippe cui omnēs copiae 5 in ūsū cotidiano et cultū corporis erant.

Post eum diem quīdam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilīnam proficīscentem ex itinere retrāctum āiēbant. Is cum sē dīceret indicātūrum dē

coniūrātione, si fidēs pūblica data esset, iussus à consule 10 quae sciret ēdicere, eadem ferē quae Volturcius, dē parā

tīs incendiīs, dē caede bonorum, dē itinere hostium, senātum docet; praetereā sē missum à M. Crasso, qui Catilīnae nūntiāret, nē eum Lentulus et Cethēgus aliique ex coniū

rātione dēprehensi terrērent, eoque magis properāret ad 15 urbem accēdere, quo et cēterorum animos reficeret et illī

facilius ē periculo ēriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nomināvit, hominem nobilem, māxumis dīvitiis, summā potentiā, aliī rem incrēdibilem ratī, pars, tametsī

vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vīs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,

plērīque Crasso ex negotiis prīvātīs obnoxii, conclāmant indicem falsum esse, dēque eā rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequēns senātus dēcernit,

Tarquini indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestātem faciundam, nisi dē

eo indicāret, cūius consilio tantam rem esset mentītus. Erant eo tempore qui exīstumārent indicium illud ā P. Autronio māchinātum, quo facilius, appellāto Crasso,

per societātem periculi reliquos illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium à Cicerone immissum āiebant, nē Cras

sus more suo, suscepto malorum patrocinio, rem pūblicam conturbāret. Ipsum Crassum ego posteā praedicantem

« IndietroContinua »