Immagini della pagina
PDF
ePub

litteras ad Catilīnam dat, quarum exemplum înfră scriptum est: "Qui sim, ex eo, quem ad tē mīsī, cōgnōscēs. Fac cōgitēs, in quantă calamitāte sīs, et memineris tē virum esse; cōnsiderēs quid tuae rationes postulent; 5 auxilium petās ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hōc mandāta verbis dat: cum ab senātū hostis iudicatus sit, quō consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae iusserit; nē cunctētur ipse propius accedere.

45. His rebus ita actīs, constitūtā nocte qua profici10 scerentur, Cicerō per lēgātōs cuncta ēdoctus, L. Valeriō Flacco et C. Pomptinō praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitātūs deprehendant; rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur; cētera, utī factō opus sit, ita agant permittit. Illi, hominēs mīli15 tārēs, sine tumultu praesidiis collocãtīs, sīcuti praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī

5

33, 20-34, 5. Erant autem sine nōmine, sed ita: Quis sim, scies ex eo, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cōgitā, quem in locum sīs prōgressus. Vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam īnfimōrum.' — III. v.

34, 9–35, 7. Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptinum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs rei publicae virōs, ad mē vocāvī; rem exposui; quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia dē rē pūblicā praeclāra atque egregia sentirent, sine recusatiōne ac sine ūllā morā negōtium suscēpērunt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximis villis ita bipartītō fuerunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsī sine cuiusquam suspiciōne multōs fortēs virōs ēdūxerant, et ego ex praefectūrā Reātinā complūrēs dēlēctōs adulescentēs, 15 quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidiō, cum gladiīs miseram. Interim, tertia ferē vigilia exactă, cum iam pontem Mulvium magnō comitātū lēgātī Allobrogum ingredi inciperent ūnāque Volturcius, fit in eōs impetus; educuntur et ab illis

lēgātī cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clamor exortus est, Gallī, cito cōgnitō cōnsiliō, sine moră praetōribus sẽ trādunt. Volturcius, prīmō cohortātus cēterōs, gladiō sẽ à multitudine defendit; deinde ubi ā lēgātīs desertus est, multa prius dē salute suā Pomptīnum obte- 5 stātus, quod ei nõtus erat, postrēmō timidus ac vitae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

46. Quibus rebus cōnfectīs, omnia properē per nuntiōs cōnsulī dēclarantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupavēre: nam laetäbätur intellegēns, coniurati- 10 ōne patefacta, cīvitātem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat, dubitans, in maxumō scelere tantis civibus deprehēnsīs, quid factō opus esset; poenam illōrum sibi oneri, impunitātem perdundae rei publicae fore crēdēbat. Igitur, cōnfīrmātō animō, vocārī ad sēsē iubet 15 Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarracinensem, qui in Apūliam ad concitanda servitia proficiscī parābat. Cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cōgnitō indiciō, ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, 20 ipse manu tenens perducit, reliquos cum custōdibus in

gladii et à nostrīs. Rēs praetoribus erat nōta sōlīs, īgnōrābātur

ā cēteris.

Tum interventū Pomptīnī atque Flacci pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integris signis praetōribus trāduntur; ipsi comprehēnsi ad mē, 5 cum iam dilūcēsceret, dēdūcuntur. - III. 11–111.

35, 15-18. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabinium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissimē autem Lentulus venit, crēdō 10 quod in litteris dandis praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat. III. ш.

aedem Concordiae venire iubet. Eō senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetōrem scrīnium cum litterīs, quas ā lēgātīs acceperat, eodem afferre iubet.

47. Volturcius interrogātus de itinere, de litteris, postrēmō quid aut qua de causā cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulare de coniuratione; post, ubi fidē publică dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque se, paucis ante diebus à Gabīniō et Caepāriō 10 socium adscītum, nihil amplius scire quam lēgātōs; tantum modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, 15 quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis rēgnum

36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vidistis, coēgī.III. III.

36, 5-37, 5. Intrōdūxi Volturcium sine Gallīs; fidem publicam iussu senātūs dedi; hortatus sum, ut ea, quae sciret, sine 5 timōre indicaret. Tum ille dixit, cum vix sẽ ex magnō timōre recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandāta et litteras, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo cōnsiliō, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum descriptum dis10 tributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praestō esset ille, qui et fugientēs exciperet et sẽ cum hīs urbānīs ducibus coniungeret. Introducti autem Gallī iūs iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethegō, Statiliō ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassiō 15 esse praescriptum, ut equitātum in Italiam quam prīmum mitterent; pedestrēs sibi cōpiās nōn dēfutūrās; Lentulum autem sibi confirmāsse ex fātīs Sibyllīnīs haruspicumque respōnsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante sẽ et

Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, sẽ tertium esse, cui fatum foret urbis potīrī; praeterea ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bellō civili cruentum fore. Igitur, perlectis litterīs; cum prius 5 omnēs signa sua cognovissent, senātus decernit, utī, abdicātō magistrātū, Lentulus itemque cēterī in liberīs cūstōdiīs habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulō Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethēgus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius nam is paulo 10 ante ex fugă retractus erat - Cn. Terentiō senātōrī trāduntur.

48. Interea plēbs, coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilinae consilia exsecrārī, Ciceronem ad caelum tollere; 15

Sullam fuisse; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōlī autem incēnsiōnem vicēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēteris controversiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnālibus caedem fierī 5 atque urbem incendi placeret, Cethēgō nimium id longum vidērētur. III. IV.

37, 5-12. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum sẽ praetūrā abdicāsset, in cūstōdiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in 10 cūstōdiam traderentur; atque idem hōc dēcrētum est in L. Cassium, qui sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis depoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicatum; in P. Furium, qui est ex eis colōnis, quōs Faesulās L. Sulla deduxit; in Q. Annium Chilōnem, qui 15 ūnā cum hōc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatiōne versatus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, ā quō primum Gallōs ad Gabinium perductos esse constābat. — III.

VI.

veluti ex servitute ērepta gaudium atque laetitiam agitābat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrīmento fore, incendium vērō crūdēle, immoderātum ac sibi māxumē calamitōsum putabat, quippe cui omnēs cōpiae 5 in ūsu cotidiano et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiēbant. Is cum se diceret indicātūrum dē

coniuratiōne, si fidēs publica data esset, iussus à consule 10 quae sciret ēdīcere, eadem ferè quae Volturcius, dē parātīs incendiis, de caede bonōrum, dē itinere hostium, senātum docet; praeterea sẽ missum à M. Crassō, qui Catilinae nuntiaret, nē eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniurātiōne dēprehēnsī terrērent, eōque magis properāret ad 15 urbem accedere, quō et ceterōrum animōs reficeret et illī facilius ē periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumīs dīvitiīs, summā potentiā, aliī rem incredibilem ratī, pars, tametsī vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vis hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,

plerique Crassō ex negōtiīs privātīs obnoxiī, conclamant indicem falsum esse, dēque eã rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senātus decernit, Tarquinī indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi dē eō indicaret, cuius cōnsiliō tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumārent indicium illud ā P. Autroniō māchinātum, quo facilius, appellātō Crassō, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium à Cicerōne immissum aiebant, nē Crassus mōre suō, susceptō malōrum patrociniō, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem

« IndietroContinua »