Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

litterās ad Catilīnam dat, quārum exemplum infrā scrīptum est: “Qui sim, ex eo, quem ad tē mīsī, cognoscēs. Fac cogitēs, in quantā calamitāte sīs, et memineris tē

virum esse; consīderēs quid tuae ratiónēs postulent; 5 auxilium petās ab omnibus, etiam ab infimīs.”? Ad hoc

mandāta verbīs dat: cum ab senātā hostis iūdicātus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe pårāta esse, quae iusserit; nē cunctētur ipse propius accēdere.

45. Hīs rēbus ita actīs, constitūtā nocte quā profici10 scerentur, Cicero per lēgātos cūncta ēdoctus, L. Valerio

Flacco et C. Pomptīno praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidiäs Allobrogum comitātūs dēprehendant; rem omnem aperit, cūius grātiā mittēbantur; cētera, uti

facto opus sit, ita agant permittit. Illi, hominēs mīli15 tūrēs, sine tumultū praesidiis collocātīs, sīcuti praecep

tum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī

6

[ocr errors]

5

33, 20-34, 5. Erant autem sine nomine, sed ita : “Quis sim, sciēs ex eo, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cogitā, quem in locum sīs progressus. Vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam infimõrum.'—III. v.

34, 9–35, 7. Itaque hesterno diē L. Flaccum et C. Pomptinum praetõrēs, fortissimos atque amantissimos rei pūblicae virās, ad mē vocāvī; rem exposuī; quid fieri placēret, ostendi. Illi autem, qui omnia dē rē pūblicā praeclāra atque Egregia sentīrent, sine recūsātione ac sine ūllā morā negotium suscēpērunt, et, cum advesperāsceret, occultē ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximis vīllis ita bipartito fuērunt, ut Tiberis inter eos et põns interesset. Eodem autem et ipsī sine cüiusquam suspicione multos fortēs viros ēdūxerant, et

ego ex praefectūrā Reātinā complūrēs dēlēctos adulēscentēs, 15 quorum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidio, cum gladiis

miseram. Interim, tertiā ferē vigiliā exāctā, cum iam pontem Mulvium māgno comitātū lēgātī Allobrogum ingredi inciperent ūnāque Volturcius, fit in eos impetus; ēdūcuntur et ab illis lēgātī cum Volturcio vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cognito consilio, sine morā praetoribus sē trādunt. Volturcius, primo cohortātus cēteros, gladio sē ā multitudine dēfendit; deinde ubi à lēgātīs dēsertus est, multa prius dē salūte suă Pomptīnum obte- 5 stātus, quod ei nõtus erat, postrēmo timidus ac vītae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

46. Quibus rēbus confectīs, omnia properē per nūntios consulī dēclārantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvëre: nam laetābātur intellegēns, coniūrāti- 10 õne patefacta, civitātem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat, dubitāns, in māxumo scelere tantis cīvibus dēprehēnsīs, quid facto opus esset; poenam illorum sibi onerī, impūnitātem perdundae rei pūblicae fore crēdēbat. Igitur, confirmāto animo, vocārī ad sēsē iubet 15 Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, qui in Āpūliam ad concitanda servitia proficīscī parābat. Cēterī sine morā veniunt; Caepārius, paulo ante domō ēgressus, cognito indició, ex urbe profügerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, 20 ipse manū tenēns perdūcit, reliquos cum cūstodibus in

gladii et ā nostrīs. Rēs praetoribus erat nõta sõlis, ignorābātur ā cēteris.

Tum interventū Pomptini atque Flacci pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eo comitātā, integris signis praetoribus trāduntur; ipsi comprehēnsī ad mē, 5 cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur. — III. II-III.

35, 15–18. Atque hõrum omnium scelerum improbissimum māchinātörem, Cimbrum Gabinium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdo 10 quod in litterīs dandis praeter consuētūdinem proximā nocte vigilarat. - III. III.

aedem Concordiae venire iubet. Eo senātum advocat māgnāque frequentiā ēius ordinis Volturcium cum lēgātīs introdūcit, Flaccum praetorem scrīnium cum litterīs,

quās a lēgātīs accēperat, eodem afferre iubet. 15 47. Volturcius interrogātus dē itinere, dē litterīs, po

strēmo quid aut quā dē causā consili habuisset, primo fingere alia, dissimulāre de coniūrātione; post, ubi fide pūblicã dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit,

docetque sē, paucīs ante diēbus ā Gabīnio et Caepārio 10 socium adscītum, nihil amplius scire quam lēgātos; tan

tum modo audire solitum ex Gabīnio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Varguntēium, multos praetereà in eā coniūrātione esse. Eadem Gallī fatentur, ac Lentulum

dissimulantem coarguunt praeter litterās sermonibus, 15 quos ille habēre solitus erat: ex libris Sibyllīnīs rēgnum

36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vidistis, coēgi. –

III. III.

36, 5–37, 5. Introdūsi Volturcium sine Gallis; fidem pūblicam iussū senātās dedi; hortātus sum, ut ea, quae sciret, sine 5 timore indicāret. Tum ille dixit, cum sē ex māgno timore

recreasset, ā P. Lentulo sē habēre ad Catilinam mandāta et litterās, ut servorum praesidio ūterētur, ut ad urbem quam primum cum exercitū accēderet; id autem eo consilið, ut, cum

urbem ex omnibus partibus, quem ad modum dēscrīptum dis10 tribūtumque erat, incendissent caedemque infinītam civium

fēcissent, praestā esset ille, qui et fugientēs exciperet et sē cum his urbānīs ducibus coniungeret. Introducti autem Galli iūs iūrandum sibi et litterās ab Lentulo, Cethēgā, Statilio ad suam

gentem data esse dixērunt, atque ita sibi ab his et ā L. Cassio 15 esse praescrīptum, ut equitātum in Italiam quam primum mit

terent; pedestrēs sibi cõpiās non dēfutūrās; Lentulum autem sibi confirmāsse ex fātis Sibyllīnīs haruspicumque responsīs, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante sē et Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praetereā ab incēnso Capitolio illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspicēs respondissent bello cīvili cruentum fore. Igitur, perlēctīs litteris; cum prius 5 omnēs sīgna sua cognovissent, senātus dēcernit, utī, abdicātő magistrātū, Lentulus itemque cēterī in lībеrīs cūstodiīs habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethēgus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabīnius M. Crasso, Caepārius — nam is paulo 10 ante ex fugā retrāctus erat — Cn. Terentio senātörī trāduntur.

48. Interea plebs, coniūrātione patefactā, quae primo cupida rērum novārum nimis bello favēbat, mūtātā mente, Catilīnae consilia exsecrārī, Ciceronem ad caelum tollere; 15

[ocr errors]

Sullam fuisse ; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum hūius urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolūtiónem, post Capitāli autem incēnsionem vicēsimus. Hanc autem Cethēgo cum cēterīs controversiam fuisse dixērunt, quod Lentulo et aliis Saturnālibus caedem fierī 5 atque urbem incendi placēret, Cethēgõ nimium id longum vidērētur.— III. IV.

37, 5–12. Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē praetūrā abdicāsset, in cūstādiam trāderētur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnēs praesentēs erant, in 10 cūstādiam trāderentur; atque idem hoc dēcrētum est in L. Cassium, qui sibi procūrātionem incendendae urbis dēpoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandās pāstūrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicātum; in P. Furium, qui est ex eis colonis, quos Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chilonem, qui 15 ūnā cum hoc Furio semper erat in hāc Allobrogum sollicitātione versātus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, á quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constābat. — III.

VI.

veluti ex servitūte ērepta gaudium atque laetitiam agitābat; namque alia bellī facinora praedae magis quam dētrīmento fore, incendium vēro crūdēle, immoderātum ac sibi

māxumē calamitosum putābat, quippe cui omnēs copiae 5 in ūsū cotīdiāno et cultū corporis erant.

Post eum diem quīdam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilīnam proficiscentem ex itinere retrāctum āiēbant. Is cum sē dīceret indicātūrum dē

coniūrātione, si fidēs pūblica data esset, iussus à consule 10 quae scīret ēdicere, eadem ferē quae Volturcius, dē parā

tīs incendiīs, dē caede bonorum, dē itinere hostium, senātum docet; praetereā sē missum ā M. Crasso, qui Catilinae nūntiāret, nē eum Lentulus et Cethēgus aliique ex coniū

rātione dēprehensi terrērent, eoque magis properāret ad 15 urbem accēdere, quo et cēterorum animos reficeret et illī

facilius ē perīculo ēriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nomināvit, hominem nobilem, māxumis divitiis, summā potentiā, aliī rem incrēdibilem ratī, pars, tametsī

vērum existumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vīs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,

plērique Crasso ex negotiis prīvātīs obnoxii, conclāmant indicem falsum esse, dēque eā rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequēns senātus dēcernit,

Tarquinī indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestātem faciundam, nisi dē

eo indicāret, cūius consilio tantam rem esset mentītus. Erant eo tempore qui exīstumārent indicium illud ā P. Autroniō māchinātum, quo facilius, appellato Crasso,

per societātem perīculī reliquos illīus potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium à Cicerone immissum āiēbant, nē Cras

sus more suo, suscepto malorum patrocinio, rem pūblicam conturbāret. Ipsum Crassum ego posteā praedicantem

« IndietroContinua »