Immagini della pagina
PDF
ePub

audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Píso neque pretio neque grātiā Ciceronem impellere quīvēre, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falso 5 nominārētur. Nam uterque cum illo gravīs inimīcitiās exercēbant: Pīsā oppūgnātus in iūdicio pecūniārum repetundārum propter cūiusdam Transpadānī supplicium iniūstum ; Catulus ex petītione pontificātūs odio incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honoribus ūsus, ab adulē- 10 scentulo Caesare victus discesserat. Rēs autem oportūna vidēbātur, quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē

mīs mūneribus, grandem pecuniam dēbēbat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillătim circumeundo atque ēmentiundo, quae sē ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audīsse dicerent, mägnam illi invidiam conflāverant, usque eo, ut nonnulli equitēs Romānī, qui praesidī causā cum tēlīs erant circum aedem Concordiae, seu perīculī māgnitūdine seu animi mobilitāte impulsī, quo studium suum in rem pūblicam 20 clārius esset, ēgredienti ex senātū Caesarī gladio minitārentur.

50. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobāto eorum indició, praemia dēcernuntur, liberti et paucī ex clientibus Len- 25 tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum ēripiundum sollicitābant, partim exquīrēbant ducēs multitūdinum, qui pretio rem pūblicam vēxāre soliti erant; Cethēgus autem per nūntios familiam atque libertos suos, lēctos et exercitātos, õrābat ut grege facto 30 cum tēlīs ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cognovit, dispositīs praesidiis ut rēs atque tempus monē

[ocr errors]

bat, convocāto senātā, refert quid dē iīs fieri placeat, qui in cūstodiam trāditi erant. — Sed eos paulo ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem pūblicam fēcisse. — Tum

D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eo 5 tempore consul dēsīgnātus erat, dē iīs, qui in cūstādiīs

tenēbantur, et praetereā dē L. Cassio, P. Furio, P. Umbrēnā, Q. Annio, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum dēcrēverat; isque posteā, permõtus õrātione

C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Neronis itūrum 10 sē dixerat, qui de eā rē, praesidiis abductis, referundum

cēnsuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam à consule, hūiusce modi verba locītus est:

51. “Omnis hominēs, patrēs conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitiā, īrā atque misericordiā 15 vacuos esse decet. Haud facile animus vērum prövidet,

ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdini simul et ūsuī pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; sī lubīdo possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi

copia est memorandī, patrēs conscrīptī, qui rēgēs atque 20 populī, īrā aut misericordia impulsī, male consuluerint;

sed ea mālo dīcere, quae mājārēs nostri contrā lubīdinem animi sui rēctē atque ordine fēcēre. Bello Macedonico,

40, 2–11. Video duās adhūc esse sententiās; ūnam D. Sīlānī, qui cēnset eos, qui haec dēlēre cônāti sunt, morte esse multandõs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cētero

rum suppliciorum omnēs acerbitātēs amplectitur. Uterque et 5 pro suā dignitāte et pro rērum māgnitūdine in summā sevēri

tāte versātur. Alter eos, qui nos omnēs vītā privāre cònātī sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Romāni nõmen exstinguere, pūnctum temporis frui vītā et hoc commūnī spiritū non putat

oportēre atque hoc genus poenae saepe in improbās cīvēs in hāc 10 rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur. - IV.

IV.

10

[ocr errors]

quod cum rēge Persē gessimus, Rhodiorum cīvitās māgna atque māgnifica, quae populi Romānī opibus crēverat, infīda et advorsa nõbīs fuit; sed postquam, bello confecto, dē Rhodiīs consultum est, māiūrēs nostrī, nē quis divitiārum magis quam iniūriae causā bellum inceptum 5 diceret, impūnītos eos dīmīsēre. Item bellīs Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthāginiēnsēs et in pāce et per indūtiäs multa nefāria facinora fēcissent, numquam ipsi per occasionem tālia fēcēre: magis quid sē dīgnum foret, quam quid in illos iūre fierī posset, quaerēbant.

“ Hóc item võbīs providendum est, patrēs conscriptī, nē plūs apud võs valeat P. Lentuli et cēterārum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae consulātis. Nam si digna poena pro factīs eorum reperītur, novom consilium approbo; sin magnitūdo sceleris omnium 15 ingenia exsuperat, iīs ūtendum cēnseo, quae lēgibus com

, parāta sunt. Plērīque eorum, qui ante mē sententiās dixērunt, compositē atque māgnificē cāsum rei pūblicae miserāti sunt; quae bellī saevitia esset, quae victis acciderent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, pueros; divelli libe- 20 'ros ā parentum complexū; mātrēs familiārum pati quae victoribus collubuissent; fāna atque domos spoliärī; caedem, incendia fierī; postrēmo armīs, cadā veribus, cruore . atque luctū omnia complēri. Sed, per deös immortālīs, quo illa õrātio pertinuit? An uti võs infēstos coniūrā- 25 tiānī faceret? scilicet quem rēs tanta et tam atrox non permõvit, eum õrātio accendet? Non ita est, neque cuiquam mortālium iniūriae suae parvae videntur; multi eās gravius aequo habuēre. Sed alia aliis licentia est, patrés conscripti. Qui dēmissi in obscūro vītam habent, 30 sī quid īrācundiā dēlīquēre, paucī sciunt, fāma atque fortūna eõrum parēs sunt; qui māgno imperio praeditī in

excelsõ aetātem agunt, eorum facta cūncti mortālēs novēre. Ita in māxumā fortūnā minuma licentia est; neque studēre neque odisse, sed minumē īrāsci decet; quae apud

alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque cru5 dēlitās appellătur. Equidem ego sīc exīstumā, patrēs

conscriptī, omnīs cruciātūs minārēs quam facinora illőrum esse; sed plērique mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiīs, sceleris eorum oblītī, dē poenā dis

serunt, sī ea paulo sevērior fuit. 10 “D. Sīlānum, virum fortem atque strēnuum, certo scio,

quae dixerit, studio rei pūblicae dixisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimicitiās exercēre: eos mõrēs eamque modestiam viri cognovī. Vērum sententia zius mihi

non crūdēlis — quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī 15 potest? — sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. Nam

profecto aut metus aut iniūria të subēgit, Sīlāne, consulem dēsīgnātum, genus poenae novom dēcernere. Dē timore supervacāneum est disserere, cum praesertim

diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint 20 in armīs. Dē poenā possum equidem dicere -- id quod

rēs habet — in lūctū atque miseriīs mortem aerumnārum

42, 17–20. Quae cum ita sint, Quirītēs, vos, quem ad modum iam anteā dixī, vestra tēcta vigiliīs cūstādiisque dēfendite ; mihi, ut urbi sine vestro mõtū ac sine ūllō tumultū satis esset

praesidi, consultum atque provīsum est. Colānī omnēs mūni5 cipēsque vestrī, certiòrēs ā mē facti dē hāc nocturnā excursione

Catilīnae, facile urbēs suās fīnēsque dēfendent. Gladiātorēs, quam sibi ille manum certissimam fore putāvit, — quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, — potestāte tamen

nostrā continēbuntur. — II. XII. 10 42, 20-43, 2. Alter intellegit mortem ab dis immortālibus

non esse supplici causā constitūtam, sed aut necessitātem nātūrae aut laborum ac miseriārum quiētem esse.

- IV. IV.

requiem, nõn cruciātum esse ; eam cūncta mortālium mala dissolvere; ultrā neque cūrae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortālīs, quam ob rem in sententiam non addidistī, uti prius verberibus in eos animadvorterētur ? An quia lēx Porcia vetat? At aliae lēgēs item 5 condemnātīs cīvibus non animam ēripī, sed exsilium permitti iubent. An quia gravius est verberārī quam necāri? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tanti facinoris convictos ? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio lēgem timēre, cum eam in māiore neglē- 10 geris?

“At enim quis reprehendet, quod in parricīdās rei públicae dēcrētum erit? Tempus, diēs, fortūna, cüius lubido gentibus moderātur. Illīs merito accidet, quicquid ēvēnerit; cēterum vos, patrēs conscriptī, quid in alios sta- 15 tuātis consīderāte. Omnia mala exempla ex bonīs orta sunt; sed ubi imperium ad īgnārās ēius aut minus bonos pervēnit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indīgnos et non idoneos trānsfertur. Lacedaemonii devictis Athēniēnsibus trigintā viros imposuēre, qui rem 20 pūblicam eorum trāctārent. Ii primo coepēre pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre; ea populus laetārī et merito dicere fierī. Post, ubi paulātim licentia crēvit, iũxtā bonos et malos lubīdinosē interficere, cēterõs metū terrēre: ita cīvitās, servitūte oppressa, 25 stultae laetitiae gravīs poenās dedit. Nostrā memoriā victor Sulla cum Damasippum et alios žius modi, qui malo rei publicae crēverant, iugulārī iussit, quis non factum zius laudābat? hominēs scelestos et factiosos, qui sēditionibus rem pūblicam exagitāverant, merito ne- 30 cātās āiēbant. Sed ea rēs māgnae initium clādis fuit. Nam utī quisque domum aut villam, postrēmā vās aut

« IndietroContinua »