Immagini della pagina
PDF
ePub

vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in prōscriptōrum numerō esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsī trahēbantur; neque prius finis iugulandi fuit quam Sulla omnis suōs 5 divitiis explēvit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, aliō consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vērō crēdī; ubi hōc exemplo per senātūs dēcrētum consul 10 gladium ēdūxerit, quis illī fīnem statuet aut quis moderābitur?

15 rentur.

"Māiōrēs nostrī, patrēs cōnscripti, neque consili neque audaciae umquam eguēre, neque illīs superbia obstābat, quo minus aliēna īnstitūta, sī modo proba erant, imitāArma atque tēla mīlitāria ab Samnitibus, insignia magistrātuum ab Tuscīs pleraque sumpserunt; postremo quod ubique apud socios aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summō studiō domī exsequebantur: imitārī quam invidere bonīs mālēbant. Sed eodem illo tem20 pore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sūmēbant. Postquam rēs publica adolēvit et multitudine civium factiōnēs valuere, circumvenīrī innocentēs, alia huiusce modī fierī coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, 25 quibus legibus exsilium damnātīs permissum est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom cōnsilium capiamus, in prīmīs māgnam putō. Profecto virtus atque sapientia maior illīs fuit, qui ex parvīs opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs, qui ea bene parta 30 vix retinemus.

"Placet igitur eōs dimitti et augērī exercitum Catilinae? Minumē. Sed ita censeō: publicandās eōrum pecunias,

ipsōs in vinculis habendōs per municipia, quae māxumē opibus valent; neu quis de iīs postea ad senātum referat, nēve cum populo agat; qui aliter fecerit, senātum existumāre eum contra rem publicam et salutem omnium factūrum."

52. Postquam Caesar dicundī finem fecit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiēbantur. At M. Porcius Catō, rogātus sententiam, hūiusce modī ōrātiōnem habuit:

Habēre vidētur

44, 31-45, 5. Municipiis dispertīrī iubet. ista rēs iniquitatem, sī imperāre velīs, difficultatem, sī rogāre. — IV. IV.

44, 31-45, 5. Adiungit gravem poenam mūnicipiis, si quis eōrum vincula rūperit; horribilēs cūstōdiās circumdat et dignās 5 scelere hominum perditōrum; sancit, nē quis eōrum poenam, quos condemnat, aut per senātum aut per populum levare possit; eripit etiam spem, quae sōla hominēs in miseriis cōnsōlāri solet. Bona praetereā pūblicārī iubet; vītam sōlam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multōs ūnā dolōrēs 10 animi atque corporis et omnes scelerum poenas adēmisset. Itaque ut aliqua in vītā formīdō improbis esset posita, apud inferōs ēius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constitūta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remōtis nōn esse mortem ipsam pertimēscendam. — IV. IV.

15

44, 31-45, 5. Nunc, patrēs cōnscripti, ego mea videō quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in rē pūblicā viam, quae populāris habētur, secutus est, fortasse minus erunt hōc auctōre et cōgnitōre huiusce sententiae mihi populārēs impetus pertimēscendi; sin illam alteram, nesciō 20 an amplius mihi negōtī contrahatur. Sed tamen meōrum periculōrum ratiōnēs ūtilitās rei pūblicae vincat. Habēmus enim ā Caesare, sicut ipsius dignitas et māiōrum ēius amplitūdō postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. Intellectum est, quid interesset inter levitatem con- 25 tiōnātōrum et animum vērē populārem, salūtī populi cōnsulentem - IV. v.

"Longe mihi alia mēns est, patrēs cōnscrīptī, cum rēs atque pericula nostra considerō, et cum sententias nonnullōrum ipse mecum reputō. Illi mihi disseruisse videntur de poenā eōrum, qui patriae, parentibus, ārīs atque 5 focis suis bellum parāvēre; rēs autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illōs statuamus, consultare. Nam cētera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frūstrā iudicia implōrēs: captă urbe, nihil fit reliqui victīs. Sed, per deōs immorta10 līs, vōs ego appello, qui semper domōs, villās, signa, tabulās vostrās plūris quam rem publicam fēcistis: sī ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexāminī, retinēre, sī voluptatibus vostrīs ōtium praebere voltis, expergīscimini aliquando et capessite rem publicam. Nōn agitur 15 dē vectīgālibus neque de sociōrum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubio est.

"Saepenumerō, patres conscripti, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuria atque avāritiā nostrōrum civium questus sum, multōsque mortālīs ea causā advor20 sōs habeō; qui mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubīdinī male facta condōnābam. Sed ea tametsī vōs parvī pendēbātis, tamen rēs pūblica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vērō nōn id agitur, bonisne an 25 malīs mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam māgnificum imperium populi Romānī sit, sed haec, cuiuscumque modī videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futūra sint. Hic mihi quisquam mānsuētudinem et misericordiam nōminat! Iam pridem equidem nos vēra vocabula 30 rērum āmīsimus: quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audacia fortitūdō vocatur, eō rēs publica in extrēmō sita est. Sint sānē, quoniam ita sẽ mōrēs

habent, liberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordēs in furibus aerări; nē illī sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis scelerātīs parcunt, bonos omnis perditum eant.

"Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ōrdine 5 dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa existumāns ea, quae de inferis memorantur, dīvorsō itinere malōs ā bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulōsa habēre. Itaque censuit pecūniās eōrum pūblicandās, ipsōs per municipia in custōdiīs habendōs, vidēlicet timēns, 10 nē, sĩ Rōmae sint, aut à populāribus coniūrātiōnis aut ă multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vērō mali atque scelesti tantum modo in urbe et nōn per tōtam Italiam sint, aut nōn ibi plūs possit audacia, ubi ad defendundum opēs minōrēs sunt. Quả rẽ vānum 15 equidem hoc consilium est, sī periculum ex illīs metuit; sī in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis refert mē mihi atque vōbīs timēre. Quã rẽ cum dē P. Lentulō cēterisque statuētis, prō certo habētōte, vōs simul dē exercitu Catilinae et de omnibus coniūrātīs dēcernere. 20 Quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus infirmior erit; si paulum modo vōs languēre vīderint, iam omnes ferōcēs aderunt.

"Nōlīte existumāre māiōrēs nostrōs armis rem publicam ex parvā māgnam fecisse. Si ita rēs esset, multo pul- 25 cherrumam eam nos habērēmus; quippe sociōrum atque cīvium, praeterea armōrum atque equorum maior cōpia nōbis quam illis est. Sed alia fuere, quae illōs māgnōs fēcēre, quae nōbīs nūlla sunt: domī industria, forīs iūstum imperium, animus in consulundō liber, neque dēlictō neque 30 lubīdini obnoxius. Prō his nōs habēmus luxuriam atque avaritiam, publicē egestatem, privātim opulentiam; lau

dāmus divitias, sequimur inertiam; inter bonōs et malōs discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitiō possidet. Neque mīrum: ubi vōs sēparātim sibi quisque cōnsilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut 5 gratiae servītis, eō fit, ut impetus fïat in vacuam rem publicam.

[ocr errors]

"Sed ego haec omitto. Coniūrāvēre nobilissumī cīvēs patriam incendere, Gallōrum gentem infestissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum 10 exercitu supra caput est; vōs cunctāminī etiam nunc et dubitatis, quid intră moenia deprehensis hostibus faciatis? Misereāminī cēnseō — dēlīquēre hominēs adulēscentuli per ambitiōnem - atque etiam armātōs dimittatis. Nē ista vōbīs mānsuētūdō et misericordia, sī illī arma 15 ceperint, in miseriam convortat. Scilicet rēs ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immō vērō māxumē; sed inertia et mollitia animī alius alium exspectantēs cunctāmini, vidělicet dis immortalibus cönfisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis perīculīs servāvēre. Nōn 20 vōtis neque suppliciis muliebribus auxilia deōrum parantur; vigilandō, agundō, bene consulundō prospera omnia cedunt; ubi sōcordiae te atque ignaviae tradideris, nēquiquam deōs implōrēs; īrātī infēstīque sunt. Apud mãiōrēs nostrōs A. Manlius Torquatus bellō Gallicō filium 25 suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necārī iussit, atque ille egregius adulēscēns immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vōs de crūdēlissumīs parricīdis quid statuatis cunctāminī ? Videlicet cetera vīta eōrum huic sceleri obstat. Vērum parcite dignitāti 30 Lentulī, si ipse pudicitiae, sī fāmae suae, sī dīs aut hominibus umquam ullīs pepercit; īgnoscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego

« IndietroContinua »