Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

vestimentum alicūius concupīverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsī trahēbantur;

neque prius fīnis iugulandi fuit quam Sulla omnīs suos 5 dīvitiis explēvit. Atque ego haec non in M. Tullio neque

hīs temporibus vereor; sed in māgnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alió consule, cui item exercitus in manū sit, falsum aliquid pro vērā

crēdī; ubi hoc exemplo per senātūs dēcrētum consul 10 gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderābitur ?

“Māiörēs nostrī, patrēs conscriptī, neque consilī neque audāciae umquam eguēre, neque illīs superbia obstābat,

quo minus aliēna institūta, sī modo proba erant, imitā15 rentur. Arma atque tēla militāria ab Samnītibus, in

sīgnia magistrātuum ab Tūscīs plēraque sūmpsērunt; postrēmo quod ubique apud socios aut hostis idoneum vidēbātur, cum summo studio domi exsequêbantur: imi

tārī quam invidēre bonīs mālēbant. Sed eodem illo tem20 pore Graeciae morem imitātī verberibus animadvortēbant

in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sümēbant. Postquam rēs pūblica adolēvit et multitūdine cīvium factiānès valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia huiusce modi

fieri coepēre, tum lēx Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, 25 quibus lēgibus exsilium damnātīs permissum est.

ego causam, patrēs conscrīptī, quo minus novom consilium capiāmus, in prīmīs māgnam puto. Profecto virtūs atque sapientia māior illīs fuit, qui ex parvīs opibus tan

tum imperium fēcēre, quam in nobīs, qui ea bene parta 30 vix retinēmus.

“Placet igitur eos dimitti et augēri exercitum Catilīnae ? Minumē. Sed ita cēnseo: pūblicandās eorum pecūniās,

ipsos in vinculīs habendos per mūnicipia, quae māxumē opibus valent; neu quis dē iīs posteā ad senātum referat, nēve cum populo agat; qui aliter fēcerit, senātum exīstumāre eum contrā rem pūblicam et salūtem omnium factūrum."

52. Postquam Caesar dīcundi fīnem fēcit, cēterī verbo alius aliī variē adsentiēbantur. At M. Porcius Cato, rogātus sententiam, hūiusce modi õrātionem habuit:

5

44, 31–45, 5. Mūnicipiīs dispertīrī iubet. Habēre vidétur ista rēs iniquitātem, sī imperāre velis, difficultātem, si rogāre.

IV. iv.

44, 31–45, 5. Adiungit gravem poenam mūnicipiis, si quis eorum vincula rūperit; horribilēs cūstādiās circumdat et dignās 5 scelere hominum perditorum; sancit, nē quis eorum poenam, quos condemnat, aut per senātum aut per populum levāre possit; ēripit etiam spem, quae sõla hominēs in miseriis consõlārī solet. Bona praetereā pūblicārī iubet; vītam sõlam relinquit nefāriīs hominibus; quam sī ēripuisset, multos ūnā dolārēs 10 animi atque corporis et omnēs scelerum poenās adēmisset. Itaque ut aliqua in vītā formido improbīs esset posita, apud inferās ēius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constitūta esse voluērunt, quod vidēlicet intellegēbant hīs remõtīs non esse mortem ipsam pertimēscendam. — IV. iv.

15 44, 31-45, 5. Nunc, patrēs conscripti, ego meā video quid intersit. Si eritis secūtī sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in rē pūblicā viam, quae populāris habētur, secātus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore hūiusce sententiae mihi populārēs impetūs pertimēscendi; sīn illam alteram, nēscio 20 an amplius mihi negāti contrahātur. Sed tamen meõrum periculorum ratiònēs ūtilitās rei pūblicae vincat. Habēmus enim ā Caesare, sīcut ipsīus dignitās et mājörum ēius amplitūdō postulābat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem pūblicam voluntātis. Intellēctum est, quid interesset inter levitātem con- 25 tionātòrum et animum vērē populārem, salūtī populi consulentem - IV. v.

“Longē mihi alia mēns est, patrēs conscrīptī, cum rēs atque pericula nostra considero, et cum sententiās nonnūllōrum ipse mēcum reputo. Illi mihi disseruisse viden

tur de poenā eorum, qui patriae, parentibus, ārīs atque 5 focīs suis bellum parāvēre; rēs autem monet cavēre ab

illīs magis quam, quid in illos statuāmus, consultāre. Nam cētera maleficia tum persequāre, ubi facta sunt; hoc, nisi provīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frustrā iüdicia implorēs:

captā urbe, nihil fit reliqui victīs. Sed, per deos immortā10 līs, võs ego appello, qui semper domās, villās, sīgna, tabu

lās vostrās plūris quam rem pūblicam fēcistis: sī ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinēre, si voluptātibus vostrīs ātium praebēre voltis, expergīsci

mini aliquando et capessite rem pūblicam. Nõn agitur 15 dē vectīgālibus neque de sociorum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubio est.

"Saepenumero, patrēs conscriptī, multa verba in hoc ordine fēcī, saepe de luxuriâ atque avāritiā nostrorum

cīvium questus sum, multosque mortālīs eā causā advor20 sos habeo; qui mihi atque animo meo nūllīus umquam

delictī grātiam fecissem, haud facile alterius lubīdinī male facta condonābam. Sed ea tametsi võs parvi pendēbātis, tamen rēs pūblica firma erat: opulentia negle

gentiam tolerābat. Nunc vēro non id agitur, bonisne an 25 malis moribus vīvāmus, neque quantum aut quam māgni

ficum imperium populi Romānī sit, sed haec, cũiuscumque modī videntur, nostra an nõbīscum ūnā hostium futūra sint. Hic mihi quisquam mānsuētūdinem et misericor

diam nominat! Iam prīdem equidem nos vēra vocābula 30 rērum āmīsimus: quia bona aliēna largiri liberālitās,

malārum rērum audācia fortitūdo vocātur, eo rēs pūblica in extrēmo sita est. Sint sānē, quoniam ita sē mõrēs habent, līberālēs ex sociorum fortūnīs, sint misericordēs in füribus aerārī; nē illi sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucīs scelerātīs parcunt, bonos omnis perditum eant.

“Bene et compositē C. Caesar paulo ante in hoc ordine 5 dē vītā et morte disseruit, crēdő falsa exīstumāns ea, quae dē inferīs memorantur, dīvorso itinere malos ā bonīs loca taetra, inculta, foeda atque formīdulosa habēre. Itaque cēnsuit pecūniās eorum publicandās, ipsos per mūnicipia in custodiis habendos, videlicet timēns, 10 nē, sī Romae sint, aut ā populāribus coniūrātionis aut ā multitūdine conductā per vim ēripiantur. Quasi vērā mali atque scelestī tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plūs possit audācia, ubi ad dēfendundum opēs minorēs sunt. Quā rē vānum 15 equidem höc consilium est, sī perīculum ex illīs metuit; sī in tanto omnium metū sõlus non timet, eo magis refert mē mihi atque võbīs timēre. Quā rē cum dē P. Lentulo cēterisque statuētis, pro certo habētöte, vos simul dē exercitū Catilinae et do omnibus coniūrātīs dēcernere. 20 Quanto vos attentius ea agētis, tanto illīs animus infīrmior erit; si paulum modo võs languēre vīderint, iam omnēs ferocēs aderunt.

“Nõlīte exīstumāre māiūrēs nostros armīs rem pūblicam ex parvā māgnam fēcisse. Si ita rēs esset, multo pul- 25 cherrumam eam nos habērēmus; quippe sociorum atque cīvium, praetereā armorum atque equorum māior copia nõbīs quam illīs est. Sed alia fuêre, quae illős māgnos fēcēre, quae nobīs nūlla sunt: domī industria, forīs iūstum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque 30 lubidini obnoxius. Pro his nos habēmus lūxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, privātim opulentiam; lau

damus divitias, sequimur inertiam ; inter bonos et malos discrimen nūllum, omnia virtūtis praemia ambitio possidet. Neque mirum : ubi võs sēparātim sibi quisque con

silium capitis, ubi domi voluptātibus, hic pecuniae aut 5 grātiae servītis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem pūblicam.

“Sed ego haec omitto. Coniūrāvēre nobilissumi cīvēs patriam incendere, Gallorum gentem înfēstissumam no

mini Romāno ad bellum arcessunt, dux hostium cum 10 exercitū suprā caput est; võs cunctāmini etiam nunc et

dubitātis, quid intrā moenia dēprehēnsīs hostibus faciātis? Misereāmini cēnseo- dēlīquēre hominēs adulēscentuli per ambitionem - atque etiam armātās dīmittātis.

Nē ista võbīs mānsuētūdo et misericordia, sī illī arma 15 cēperint, in miseriam convortat.

Scilicet rēs ipsa aspera est, sed võs nõn timētis eam. Immā vērā māxumē; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantēs cunctāminī, vidēlicet dīs immortālibus confīsī, qui hanc rem

pūblicam saepe in māxumis periculīs servāvēre. Non 20 võtīs neque suppliciis muliebribus auxilia deorum paran

tur; vigilando, agundo, bene consulundo prospera omnia cēdunt; ubi sõcordiae tē atque īgnāviae trādideris, nēquiquam deos implārēs; īrātī infēstīque sunt. Apud mājo

rēs nostros A. Mānlius Torquātus bello Gallico filium 25 suum, quod is contrā imperium in hostem pūgnāverat,

necārī iussit, atque ille égregius adulēscēns immoderātae fortitūdinis morte poenās dedit; võs dē crūdēlissumīs parricīdīs quid statuātis cunctāmini? Vidēlicet cētera

vīta eorum huic scelerī obstat. Vērum parcite dīgnitāti 30 Lentulī, sī ipse pudicitiae, si fāmae suae, sī dīs aut homi

nibus umquam ūllīs pepercit; īgnoscite Cethēgi adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fēcit. Nam quid ego

« IndietroContinua »