Immagini della pagina
PDF
ePub

dē Gabīniō, Statilio, Caepāriō loquar? quibus sĩ quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblicā habuissent. Postrēmō, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vōs ipsã rẽ corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi 5 sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intră moenia atque in sinu urbis sunt hostēs, neque parārī neque consuli quicquam potest occultè: quo magis properandum est.

66

"Quã rẽ ego ita censeō: cum nefariō cōnsilio scelera- 10 tōrum civium res publica in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturci et lēgātōrum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque se foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē confessis, sicuti de manufēstīs rerum capitālium, mōre 15 māiōrum supplicium sumundum."

53. Postquam Catō adsēdit, cōnsulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam ēius laudant, virtūtem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantēs timidōs vocant, Catō clārus atque magnus habetur; senātī dēcrē- 20 tum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Rōmānus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negotia sustinuisset. Sciebam saepenumero parvā 25 manu cum magnīs legiōnibus hostium contendisse; cōgnōveram parvis copiis bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse; facundiā Graecos, glōria belli Gallōs ante Rōmānōs fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium ēgregiam 30 virtutem cuncta patrāvisse, eoque factum utī dīvitiās paupertās, multitudinem paucitas superaret. Sed post

quam luxu atque desidiā cīvitās corrupta est, rursus rēs publica magnitudine sua imperatorum atque magistrātuum vitia sustentābat; ac, sicuti effētā parente, multis tempestatibus haud sānē quisquam Romae virtute māg5 nus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, dīvorsīs mōribus fuēre virī duo, M. Cato et C. Caesar. Quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit cōnsilium, quin utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingenio possem, aperirem.

10 54. Igitur iīs genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habēbātur, integritāte vitae Catō. Ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic severitās dīgnitātem addiderat. Caesar 15 dandō, sublevandō, īgnōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miseris perfugium erat, in alterō malis pernicies; illius facilitas, huius constantia laudābātur. Postrēmō Caesar in animum induxerat labōrāre, vigilare; negotiis amicōrum intentus sua neglegere, 20 nihil denegare quod dōnō dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtūs ēnitescere posset. At Catōni studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite, neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtüte, 25 cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certăbat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quo minus petebat gloriam, eō magis illum sequēbātur.

55. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae in30 stabat antecapere, ne quid eō spatiō novārētur, trēsvirōs, quae supplicium postulabat, parare iubet; ipse, praesidiīs dispositis, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēte

rīs per praetōrēs. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideīs fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odore, foeda atque terribilis eius 5 facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat,

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

laqueō gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissumā Cornēliōrum, qui consulāre imperium Romae habuerat, dīgnum mōribus factisque suis exitium vitae invenit. 10 De Cethegō, Statilio, Gabinio, Caepāriō, eodem modo supplicium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilīna ex omni cōpiā, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiōnēs instituit, cohortis prō numero militum complet. 15

Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra vēnerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni cōpia circiter 5 pars quarta erat militāribus armis instructa; cēterī, ut quemque casus armāverat, sparōs aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portābant. Sed postquam Antonius cum

exercitu adventābat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movēre, 10 hostibus occasiōnem pūgnandī nōn dare: spērābat prope diem māgnās cōpiās sēsē habiturum, sī Rōmae sociī incepta patrāvissent. Interea servitia repudiabat, cuius initiō ad eum magnae cōpiae concurrebant, opibus coniūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs rationibus existu15 māns, vidērī causam cīvium cum servis fugitīvīs commūnicāvisse.

52, 4-7. Itaque ego illum exercitum prae Gallicānīs legiōnibus et hoc dilectū, quem in agrō Pīcēnō et Gallicō Q. Metellus habuit, et his copiis, quae à nobis cotidie comparantur, māgnō opere conteinnō, collectum ex senibus dēspērātīs, ex agresti 5 lūxuriā, ex rūsticīs dēcoctōribus, ex eis, quī vadimōnia dēserere quam illum exercitum māluērunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetōris ostenderō, concident. — II. III.

52, 4-7. Instruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās 10 Catilinae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitus. Et primum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs imperātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contra illam naufragōrum ēiectam ac dēbilitātam manum, flōrem tōtius Italiae ac robur ēdūcite. Iam vērō urbēs colōniārum ac municipiōrum respondebunt Catilinae 15 tumulis silvestribus. Neque ego cēterās cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illius latrōnis inopiā atque egestāte cōnferre debeō. — II. XI.

57. Sed postquam in castra nuntius pervenit Rōmae coniurationem patefactam, dē Lentulō et Cethēgō cēterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illēxerat, dīlābuntur; reliquōs Catilīna per montis 5 asperōs māgnis itineribus in agrum Pistōriēnsem abducit eō consilio, uti per tramitēs occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidebat, ex difficultāte rērum eadem illa existumāns, quae supra diximus, Catilīnam 10 agitare. Igitur, ubi iter ēius ex perfugīs cōgnovit, castra properē mōvit ac sub ipsis rādīcibus montium cōnsedit, qua illī descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magnō exercitū locis aequiōribus expedītus tardātōs in fugā sequeretur. 15 Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sẽsẽ clausum, in urbe res advorsās, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tālī rē fortunam belli temptare, statuit cum Antōniō quam primum confligere. Itaque, contiōne advocata, huiusce 20 modī ōrātiōnem habuit:

58. "Compertum ego habeō, mīlitēs, verba virtutem nōn addere, neque ex īgnāvō strēnuum neque fortem ex timidō exercitum ōrātiōne imperātōris fieri. Quanta cuiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta 25 in bellō patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vōs, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei cōnsilī aperirem.

"Scītis equidem, milites, sōcordia atque ignavia Lentuli 30 quantam ipsi nōbisque clādem attulerit, quoque modō, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficiscī

« IndietroContinua »