Immagini della pagina
PDF
ePub

nequiverim. Nunc vēro quo loco rēs nostrae sint, iûxtā mēcum omnēs intellegitis. Exercitūs hostium duo, ūnus ab urbe, alter à Galliā obstant; diūtius in his locis esse,

sī māxumē animus ferat, frūmenti atque aliārum rērum. 5 egestās prohibet; quocumque īre placet, ferro iter ape

riundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parāto animo sītis, et, cum proelium inībitis, memineritis vās dīvitiās, decus, gloriam, praetereā lībertātem atque

patriam in dextris vostris portāre. Si vincimus, omnia 10 nõbīs tūta erunt, commeātus abundē, mūnicipia atque

coloniae patēbunt: sīn metū cesserimus, eadem illa advorsa fient; neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma nõn tēxerint.

Praetereā, mīlitēs, non eadem nobis et illīs necessitūdo impendet: nos pro patriā, pro 15 libertāte, pro vītā certāmus; illis supervacāneum est pro potentiā paucorum pūgnāre.

“Qubaudācius aggrediāminī, memorēs prīstinae virtūtis. Licuit võbīs cum summā turpitūdine in exsilio aetātem

agere; potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, aliēnās 20 opēs exspectāre; quia illa foeda atque intoleranda virīs

vidēbantur, haec sequi dēcrēvistis. Si haec relinquere voltis, audāciā opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. Nam in fugā salūtem spērāre, cum arma,

quibus corpus tegitur, ab hostibus āvorteris, ea vērā 25 dēmentia est. Semper in proelio iīs māxumum est periculum, qui māxumē timent; audācia pro mūro habētur.

“ Cum vos consīderē, mīlitēs, et cum facta vostra aestumā, māgna mē spēs victoriae tenet. Animus, aetās,

virtûs vostra më hortantur, praetereā necessitūdē, quae 30 etiam timidos fortīs facit. Nam multitūdo hostium nē

circumvenīre queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inulti animam

[ocr errors]

āmittātis, neu capti potius sīcuti pecora trucīdēminī, quam virorum more pūgnantēs cruentam atque lūctuósam victoriam hostibus relinquätis."

59. Haec ubi dixit, paululum commorātus, sīgna canere iubet atque instrūctos ordinēs in locum aequom 5 dēdūcit. Dein, remõtīs omnium equis, quo mīlitibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti plānitiēs erat inter sinistros montīs et ab dexterā rūpe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquārum 10 sīgna in subsidió artius collocat; ab iis centurionēs omnīs, lēctos et ēvocātos, praetereā ex gregāriīs militibus optumum quemque armātum in primam aciem subdūcit. C. Mänlium in dextrā, Faesulānum quendam in sinistrā parte cūrāre iubet; ipse cum lībertīs et cālīnibus 15 propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitū habuisse dīcēbātur.

At ex alterā parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequībat, M. Petrēio lēgāto exercitum permittit. Ille cohortis veterānās, quās tumultūs causā 20 conscrīpserat, in fronte, post eās cēterum exercitum in subsidiis locat; ipse equo circumiēns, unumquemque nomināns, appellat, hortātur, rogat, ut meminerint sē contrā latronēs inermos, pro patriā, pro lībеrīs, pro ārīs atque focīs suīs certāre. Homó militāris, quod amplius 25 annos trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glòriā in exercitū fuerat, plērosque ipsos factaque eorum fortia nõverat; ea commemorando militum animos accendēbat.

60. Sed ubi, omnibus rēbus explorātīs, Petrēius tubā 30 sīgnum dat, cohortīs paulātim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a

ferentāriīs proelium committi posset, māxumo clāmore cum infēstīs sīgnīs concurrunt; pīla omittunt, gladiis rēs geritur. Veterānī, pristinae virtūtis memorēs, com

minus ācriter instāre, illi haud timidi resistunt; māxumā 5 vī certātur. Intereā Catilina cum expedītīs in prīmā aciz

vorsārī, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia prövidēre, multum ipse pūgnāre, saepe hostem ferīre; strēnui militis et bonī imperātoris officia simul ex

sequēbātur. Petrēius, ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus 10 erat, māgnā vi tendere, cohortem praetoriam in medios

hostīs inducit, eosque perturbātos atque alios alibī resistentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēteros aggreditur. Manlius et Faesulānus in primis pūgnantēs cadunt. Catilina, postquam fūsās copias sēque cum paucīs relictum videt, memor generis atque prīstinae suae dignitātis, in confertissumos hostīs incurrit ibīque pūgnāns confoditur.

61. Sed, confecto proelio, tum vērā cernerēs, quanta audācia quantaque animī vīs fuisset in exercitū Catilīnae. 20 Nam ferē quem quisque vīvos pūgnando locum cēperat,

eum, āmissă animā, corpore, tegebat. Paucī autem, quos medios cohors praetoria disiēcerat, paulo dīvorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. Catilīna

vēro longē ā suīs inter hostium cadāvera repertus est, 25 paululum etiam spīrāns, ferociamque animī, quam habu

erat vīvos, in voltū retinēns. Postrēmo ex omni cõpiā neque in proelio neque in fugā quisquam cīvis ingenuus captus est: ita cūnctī suae hostiumque vītae iūstā pepercerant.

Neque tamen exercitus populi Romānī laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proelio, aut graviter volnerātus

30

discesserat. Multī autem, qui ē castrīs vīsundi aut spoliandi grātiā processerant, volventës hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut côgnātum reperiebant; fuēre item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, lūctus atque 5 gaudia agitābantur.

« IndietroContinua »