Immagini della pagina
PDF
ePub

nequiverim. Nunc vērō quō locō rēs nostrae sint, iuxta mēcum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, ūnus ab urbe, alter à Gallia obstant; diutius in his locis esse, sī māxumē animus ferat, frumenti atque aliārum rērum 5 egestas prohibet; quocumque ire placet, ferrō iter aperiundum est. Quapropter vōs moneō, uti forti atque parātō animō sītis, et, cum proelium inībitis, memineritis vōs divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostrīs portare. Si vincimus, omnia 10 nōbīs tūta erunt, commeatus abundē, municipia atque colōniae patēbunt: sin metū cesserimus, eadem illa advorsa fient; neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma nōn tēxerint. Praeterea, mīlitēs, nōn eadem nōbīs et illīs necessitūdō impendet: nōs prō patriā, prō 15 libertate, pro vītā certāmus; illis supervacaneum est pro potentia paucōrum pugnare.

"Quō audacius aggrediāminī, memores pristinae virtutis. Licuit vōbis cum summā turpitudine in exsiliō aetatem agere; potuistis nonnulli Romae, amissīs bonis, aliēnās 20 opes exspectare; quia illa foeda atque intoleranda virīs videbantur, haec sequi decrēvistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nēmō nisi victor pace bellum mūtāvit. Nam in fuga salūtem spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vērō 25 dementia est. Semper in proeliō iīs māxumum est perīculum, qui măxumē timent; audacia prō mūrō habētur.

"Cum vōs cōnsīderō, mīlitēs, et cum facta vostra aestumō, māgna mē spēs victoriae tenet. Animus, aetās, virtūs vostra mē hortantur, praeterea necessitūdō, quae 30 etiam timidōs fortis facit. Nam multitūdō hostium nē circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtūtī vostrae fortuna invīderit, cavēte inulti animam

amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucīdēminī, quam virōrum mōre pūgnantēs cruentam atque luctuōsam victoriam hostibus relinquātis."

59. Haec ubi dixit, paululum commoratus, sīgna canere iubet atque instructōs ōrdinēs in locum aequom 5 dēdūcit. Dein, remōtīs omnium equis, quō mīlitibus exaequātō perīculō animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti plānities erat inter sinistrōs montis et ab dexterā rūpe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquārum 10 sīgna in subsidio artius collocat; ab iis centuriōnēs omnis, lēctōs et ēvocātōs, praeterea ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subducit. C. Manlium in dextrā, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et călōnibus 15 propter aquilam adsistit, quam bello Cimbricō C. Marius in exercitu habuisse dīcēbātur.

At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequībat, M. Petrēiō lēgātō exercitum permittit. Ille cohortis veterānās, quas tumultus causā 20 conscripserat, in fronte, post eas cēterum exercitum in subsidiis locat; ipse equo circumiēns, unumquemque nōmināns, appellat, hortatur, rogat, ut meminerint sẽ contrā latrōnēs inermōs, prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focis suis certāre. Homō mīlitāris, quod amplius 25 annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glōriā in exercitu fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōverat; ea commemorandō militum animōs accendēbat.

60. Sed ubi, omnibus rebus explōrātīs, Petrēius tubā 30 signum dat, cohortis paulātim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde ā

ferentăriis proelium committi posset, māxumō clāmōre cum infēstīs signis concurrunt; pīla omittunt, gladiis rēs geritur. Veterānī, prīstinae virtutis memorēs, comminus acriter instāre, illi haud timidī resistunt; māxumā 5 vi certatur. Interea Catilina cum expeditīs in prīmā aciē vorsārī, laborantibus succurrere, integrōs prō sauciis arcessere, omnia prōvidēre, multum ipse pūgnāre, saepe hostem ferire; strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exsequebatur. Petrēius, ubi videt Catilinam, contra ac ratus 10 erat, magna vi tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs inducit, eosque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēterōs aggreditur. Manlius et Faesulānus in prīmīs pūgnantēs cadunt. Catilīna, postquam fūsās cōpiās sēque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissumōs hostis incurrit ibique pūgnāns confoditur.

61. Sed, confectō proelio, tum vērō cernerēs, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. 20 Nam fere quem quisque vivos pugnandō locum ceperat, eum, āmissā animā, corpore tegēbat. Pauci autem, quōs medios cohors praetōria disiēcerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsīs volneribus conciderant. Catilina vērō longē ā suis inter hostium cadavera repertus est, 25 paululum etiam spīrāns, ferociamque animi, quam habuerat vīvos, in voltu retinēns. Postrēmō ex omnī cōpiā neque in proeliō neque in fugā quisquam cīvis ingenuus captus est: ita cunctī suae hostiumque vītae iuxtā peper

30

cerant.

Neque tamen exercitus populī Rōmānī laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proeliō, aut graviter volnerātus

discesserat. Multi autem, qui ē castrīs visundī aut spoliandī grātia processerant, volventes hostilia cadăvera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiēbant; fuĕre item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque 5 gaudia agitabantur.

« IndietroContinua »