Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quentiae, sapientiaé parum; vāstus animus immoderāta, incrēdibilia, nimis alta semper cupiēbat. Hunc post dominātionem L. Sullae lubīdā māxuma invāserat rei

pūblicae capiundae, neque id quibus modis adsequerētur, 5 dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. Agitābātur magis magisque in diēs animus ferox inopiā rei familiäris et conscientiä scelerum, quae utraque iīs artibus auxerat, quās suprā memorāvi. Incitabant praetereājs

corrupti cīvitātis mõrēs, quos pessuma ac dīvorsa inter sē 10 mala, lúxuria atque avāritia, vēxabant. 7

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mēribus cīvitātis tempus admonuit, suprā repetere ac paucīs institūta māiörum domī militiaeque, quo modo rem pūblicam habue

rint, quantamque reliquerint, 'ut paulātim immütāta ex 15 pulcherrumā atque optumā pessuma ac flāgitiõsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sīcutī ego accēpī, condidēre atque habuēre initio Trõiānī, quī Aenēā duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque iīs Aboriginēs, genus homi

3, 29-4, 8.* Ille erat ūnus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nõrat, omnium aditūs tenēbat; appellare, temptāre, sollicitāre poterat, audēbat.

Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certās rēs conficiendās certos ho

minēs dēlēctos ac dēscrīptos habēbat. Neque vērā, cum aliquid mandārat, confectum putābat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilāret, labārāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat.

Hunc ego hominem tam ācrem, tam audācem, tam parātum, tam 10 callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditīs rēbus dili

gentem nisi ex domesticīs insidiis in castrēnse latrocinium compulissem, — dicam id, quod sentio, Quirītēs, — non facile hanc tantam mõlem mali ā cervicibus vestrīs dēpulissem. — III. VII.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

f

num agreste, sine lēgibus, sine imperio, līberum atque solūtum. Hi postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimili lingua, alii alio more viventës, incrēdibile memorātū.est quam facile coalụęrint; ita brevī multitūdo dispersa atque vaga concordiã cīvitās facta erat.: 5 Sed postquam rēs eorum cīvibus, moribus, agris auota satis prospera satisque pollēns vidēbātur, sīcuti plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentiā orta est. . Igitur rēgēs populīque finitumi bello temptāre, pauci ex amīcīs auxilio esse; nam cēterī metū perculsī ā periculīs 10 aberant. +At Rõmānī domi militiaeque intenti festīdāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, libertā tem, patriam, parentīsque arınīs tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundīs beneficiīs 15 amīcitias parābant. Imperium lēgamum, nõmen imperi rēgium habēbant. Dēlēctī, quibus corpus annīs īnfīrmum, ingemium sapientiā validum erat, rei pablicae consultābant; ii vel aetāte vel cūrae similitudine patrēs appellābantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initio 20. conservandae libertātis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominātionemque se convortit, immā tāto mõre annua imperia bīnāsque imperātūrēs sibi fēcēre; eo modo minumē posse putābant per licentiam insolēscere animum hūmānum.

25 7. Sed eā tempestāte coepēre sē quisque magis extollere magisque ingenium in promptū habēre. Nam rēgibus boni quam mali suspectiorēs sunt, semperque iīs aliēna virtūs formīdulösa est. Sed cīvitās incrēdibile memorātū est, adeptā lībertāte, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupido gloriae incesserat. Iam prīmum iuventus, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per laborem ūsum

[ocr errors]
[ocr errors]

15

mīlitiae discēbat inagisque in decorīs armīs et militāribus equīs quam in scortis atque convīviīs lubīdinem habēbant. Igitur tālibus virīs nõn labor insolitus, non

locus ūllus asper aut arduus erat, nõn armātus hostis 5 formīdulosus; virtūs omnia domuerat. Sed gloriae māx

umum certāmen inter ipsos erat: sē quisque hostem ferire, mūrum adscendere, conspicī, dum tāle facinus faceret, properābat; eās dīvitiās, eam bonam fāmam

māgnamque nobilitātem putābant. Laudis avidī, pecū10 niae līberālēs erant; gloriam ingentem, dīvitiās honestās

volēbant. Memorāre possem, quibus in locīs māxumās hostium cõpiās populus Romānus parvā manā fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnando cēperit, ni ea rēs longius nos ab incepto traheret.

8. Sed profecto fortūna in omni rē dominātur; ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērā celebrat obscūratque. Athēniēnsium rēs gestae, sīcuti ego aestumo, satis amplae māgnificaeque fuāre, vērum aliquanto mino

rēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prāvēnēre ibi 20 scrīptorum māgna ingenia, per terrārum orbem Athē

niensium facta pro māxumis celebrantur. Ita eorum, qui fēcēre, virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praedlāra ingenia. At populo Romānā

numquam ea copia fuit, quia prūdentissumus quisque 25 māxumē negotiosus erat; ingenium nēmo sine corpore

exercēbat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudārī quam ipse aliorum nārrāre mālēbat.

9. Igitur domī militiaeque bonī mūsēs colēbantur; 30 concordia māxuma, minuma avāritia erat; ius bonum

que apud eos non lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Tūrgia, discordiās, simultātēs cum hostibus exercēbant,

[ocr errors]
[ocr errors]

beng

cīvēs cum civibus de virtāte certābant; in suppliciīs deõrum māgnificī, domī parcī, in amicos fidēlēs erant. Duābus hīs artibus, audāciā in bello, ubi pāx ēvēnerat, aequitāte, sēque remque publicam cūrābant. Quārum rērum ego māxuma documenta haec habeo: quod in 5 bellő saepius vindicātum est in eos, qui contrā imperium in hostem pūgnāverant quique tardius revocâtī proelio excesserant, quam qui sīgna relinquere aut púlsī? loco cēdere ausī erant; in pāce vērā, quod beneficiīs magis quam metū imperium agitābant, et, acceptā iniū- 10 riā, īgnoscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labore atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs māgni bello domitī, nātiānēs ferae et populi gentēs vī subācti, Carthāgo, aemula imperi Romānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre 15 fortūna ac miscēre omnia coepit. Qui laborēs, pericula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, iis otium, dīvitiae, optanda aliās, oneri miseriaeque fuēre. Igitur prīmö impert, deinde pecüniae cupīdõ crēvit; ea quasi māteriês omnium malorum fuêre. Namque avāritia 20 fidem, probitātem, cēterāsque artīs bonās subvortit; pro hīs, superbiam, crūdēlitātem, deos neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit.) Ambitiö müstös mortālīs falsõs fieri subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prõmptum habēre, amicitiās inimicitiāsque non ex rē sed ex 25 commodo aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habēre. Haec primo paulātim crēscere, interdum vindicārī; post; ubi contāgió quasi pestilentia invāsit, cīvitās immūtāta, imperium ex iūstissumo atque optumo crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed primo magis ambitio quam avāritia animos hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtutem

30

erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et īgnāvos aequē sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallāciis contendit. A vā

ritia pecūniae studium habet, quam nēmo sapiēns concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malis imbūta corpus animumque

virilem effēminat, semper infīnīta, insatiābilis est, neque copiā neque inopiā minuitur. Sed postquam L. Sulla, armīs receptā rē pūblica, bonis initiis malos ēventūs

habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agros 10 cupere, neque modum neque modestiam victorēs habere,

foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Hūc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quo sibi fīdum faceret, contrā mõrem māiõrum lūxuriösē

nimisque līberāliter habuerat. Loca amoena, voluptāria 15 facile in otio ferocis militum animos mollīverant.Ibi

primum insuēvit exercitus populi Romānī amāre, potāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātimet pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia

polluere. Igitur_is militēs, postquam victoriam adept? 20 sunt, nihil reliqui victis fēcēre. Quippe secundae rēs

sapientium animos fatīgant; 'nē illi corruptīs' moribus victoriae temperārent.

12. Postquam divitiae honārī esse coepēre, et eās gloria, imperium, potentia sequêbātur, hebēscere virtūs, 25 paupertās probro habērī, innocentia pro malivolentiā dūcī

coepit. Igitur ex dīvitiis iuventūtem lūxuria atque avāritia cum superbiā invāsēre : rapere, consūmere ; sua parvī pendere, aliēna cupere; pudorem pudīcitiam, di

vīna atque hūmāna promiscua, nihil pēnsī neque mode30 rātī habēre. Operae pretium est, cum domās atque villās

cognoveris in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deorum, quae nostrī māiörēs, religiosissumī mortālēs,

[ocr errors]

1

« IndietroContinua »