Immagini della pagina
PDF
ePub

quentiae, sapientiaé parum; vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominātiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, 5 dum sibi rēgnum pararet, quicquam pēnsī habebat. Agitābātur magis magisque in dies animus ferox inopiā reī familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas suprā memoṛāvī. Incitabant praetereā corruptī cīvitātis mõrēs, quos pessuma ac dīvorsa inter sẽ io mala, luxuria atque avaritia, věxabant.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam de mōribus civitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta māiōrum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immūtāta ex 15 pulcherrumā atque optuma pessuma ac flagitiōsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Rōmam, sīcuti ego accēpī, condidēre atque habuere initiō Trōiānī, qui Aenēă duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque, iis Aborigines, genus homi

3, 29-4, 8.* Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenēbat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audēbat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certās rēs conficiendas certōs hominēs dēlēctōs ac descriptōs habebat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, confectum putabat; nihil erat, quod nōn ipse obīret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam parātum, tam 10 callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditīs rēbus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem, — dīcam id, quod sentiō, Quirītēs, — nōn facile hanc tantam mōlem mali a cervicibus vestrīs dēpulissem. — III. VII.

* See Note under CICERO, on page 65.

[ocr errors]

num agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solūtum. Hi postquam in una moenia convenere, disparī genere, dissimilī linguā, aliī aliō mōre viventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevi multitūdō dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. 5 Sed postquam rēs eōrum civibus, mōribus, agris aucta satis prōspera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur rēgēs populique finitumi bello temptare, paucì ex amīcīs auxilio esse; nam cēterī metu perculsi à periculis 10 aberant. +At Rōmānī domi militiaeque intenti festinare, f parare, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, liberta tem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portābant, magisque dandis quam accipiundīs beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēmum, nōmen imperī rēgium habebant. Dēlecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae cōnsultabant; ii vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō 20. conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque convortit, immu tātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modō minumē posse putabant per licentiam Insolescere animum humānum.

25

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habēre. Nam rēgibus boni quam mali suspectiōrēs sunt, semperque iis aliēna virtus formīdulōsa est. Sed civitas incredibile memorātū est, adeptă libertate, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupidō glōriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiēns erát, in castrīs per labōrem ūsum

mīlitiae discēbat magisque in decōrīs armis et mīlitāribus equis quam in scortis atque conviviis lubīdinem habebant. Igitur tālibus viris nōn labor insolitus, nōn locus ullus asper aut arduus erat, non armātus hostis 5 formīdulōsus; virtus omnia domuerat. Sed glōriae maxumum certamen inter ipsōs erat: sẽ quisque hostem ferire, mūrum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam fāmam magnamque nōbilitātem putabant. Laudis avidī, pecũ10 niae liberālēs erant; glōriam ingentem, dīvitias honestās volebant. Memorāre possem, quibus in locīs māxumās hostium copias populus Romānus parvā manū fūderit, quās urbis nātūrā mūnītās pūgnandō ceperit, nī ea rēs longius nos ab incepto traheret.

15

[ocr errors]

8. Sed profectō fortūna in omnī rē dominātur; ea rēs cunctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuere, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi 20 scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Athēniensium facta prō māxumis celebrantur. Ita eōrum, qui fēcēre, virtus tanta habētur, quantum eam verbis potuere extollere praeclāra ingenia. At populō Rōmānō numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 25 māxumē negōtiōsus erat; ingenium nēmō sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre bene mālēbat.

9. Igitur domī mīlitiaeque bonī mōrēs colēbantur ; 30 concordia māxuma, minuma avaritia erat; iūs bonumque apud eōs non legibus magis quam nātūrā valēbat. Türgia, discordias, simultātēs cum hostibus exercebant,

[ocr errors]

cīvēs cum civibus dē virtute certabant; in suppliciis deōrum magnificī, domī parcī, in amīcōs fidēlēs erant. Duabus his artibus, audacia in bellō, ubi pāx ēvēnerat, aequitate, séque remque publicam curabant. Quarum rērum ego māxuma documenta haec habeo: quod in 5 bellō saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut púlsi ? locō cedere ausī erant; in pace vērō, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, acceptā iniu- 10 ria, Ignoscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labore atque iustitia rēs publica crevit, rēgēs māgni bellō domiti, natiōnēs ferae et populi ingentēs vi subācti, Carthagō, aemula imperi Rōmānī, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevīre 15 fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis ōtium, divitiae, optanda aliās, onerī miseriaeque fuere. Igitur prīmō imperi, deinde pecuniae cupido crevit; ea quasi māteriēs omnium maloruin fuere. Namque avaritia 20 fidem, probitatem, cēterāsque artīs bonās subvortit; prō hīs. superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habere edocuit. Ambitio multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prōmptum habere, amīcitiās inimicitiasque non ex re sed ex 25 commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec prīmō paulatim crescere, interdum vindicarī; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, cīvitās iminūtāta, imperium ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed prīmō magis ambitio quam avaritia animōs hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem

30

erat. Nam glōriam, honōrem, imperium bonus et īgnāvos aeque sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artes désunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nēmō sapiens concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbūta corpus animumque virilem effeminat, semper infīnīta, īnsatiābilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis receptā rē pūblicā, bonis initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agrōs 10 cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habere, foeda crudeliaque in cīvīs facinora facere. Huc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptăria 15 facile in ōtiō ferōcīs mīlitum animos molliverant. Ibi primum insuēvit exercitus populi Rōmānī amāre, pōtāre, signa, tabulās pictās, vāsa caelāta mirarī, ea privātim et publicē rapere, dēlūbra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii militēs, postquam victoriam adept. 20 sunt, nihil reliqui victis fēcēre. Quippe secundae rēs sapientium animōs fatigant; 'nē illi corruptis mōribus victoriae temperarent.

12. Postquam divitiae honōrī esse coepere, et eas glōria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, 25 paupertas probrō habērī, innocentia pro malivolentia dūcī coepit. Igitur ex dīvitiīs iuventutem lūxuria atque avāritia cum superbia invāsēre: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem pudicitiam, dīvīna atque humāna promiscua, nihil pensi neque mode30 rātī habēre. Operae pretium est, cum domōs atque villās cōgnoveris in urbium modum exaedificātās, visere templa deōrum, quae nostri mãiōrēs, religiosissumī mortālēs,

[ocr errors]
« IndietroContinua »