Catilina

Copertina anteriore
L. Hachette et cie, 1858

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 158 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 21 - ... more annua imperia binosque imperatores sibi fecere : eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum. 7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est.
Pagina 32 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare," potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata- mirari, ea privatim et publice rapere, delubra- spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Pagina 60 - Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse : inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, [atque eo dictitare fecisse,] quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii.
Pagina 8 - Igitur initio reges — nam in terris nomen imperi id primum fuit — divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua 20 cuique satis placebant.
Pagina 24 - Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratquc. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus...
Pagina 32 - Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Pagina 28 - Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo...
Pagina 74 - Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur , exercitum parare. bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis. domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere ; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.

Informazioni bibliografiche