Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

ALBERT O

POTENTISSIMI

POLONIAE REGIS,

E T

ELECTORIS SAXONICI FILIO QUARTO GENITO.

Thil me impediet puerilis Tua aetas, Sereniffime Princeps, quominus Tomum Quintum Italicarum Antiquitatum, Tuo illuftri Nomine ornatum, Celfitudini Tuae venerabundus offeram & facrem. Quamvis enim literarum Latinarum expers affequi nondum poffis, quae ad Tuam laudem fpectant; ceteri tamen, quibus eadem Lingua perfpecta eft, atque hic Liber in manus veniet, probe intelligent, Te non incrementum annorum expectaffe, ut laude dignus appareres. Certe indolem fortitus egregiam, animum praefers difciplinae patientem, & ad omnium Virtutum experimenta jam pronum, in primis vero in Sanctiffimae Religionis officiis hilarem atque follicitum. Rem notiffimam memoro: Regis ac Reginae Parentum Tuorum Pietas ita in numerofam feliciffimamque Prolem pervafit, ut vel tenerioris aetatis Filii omnis probitatis Magiftri evaferint, & admirationi jam fit tanta in Divinis rebus Saxonicae Aulae Devotio. Hujufce benedictionis quàm particeps fit tua quoque Celfitudo, cunctis, exploratum eft. Ingeftâ autem in Tom. V.

animos

animos Principum, immo & ceterorum hominum, tam sanctâ affectione, quid inde proditurum fit, facile quifque conjicit. Nimirum e Religionis fonte Virtutes reliquae effluere confueverunt, quae Deo & Hominibus nos caros efficiunt. Grande hoc ornamentum, Coronam hanc Regalibus Diadematîs pretiofiorem, Tibi, Sereniffime Princeps, prae omnibus a Deo datis gratulor, atque hanc ipfam a Te potiffimum eximii Parentes Tui expofcebant. Quod fupereft, fingulare meum erga Te obfequium hujus Libri oblatione teftari cupiens, ferventibus votis Deum deprecor, ut omnia Tibi faufta fuccedant. Utinam Tu quoque aliquando memineris, me inter Tuae fplendidiffimae Nobilitatis admiratores, & excelfi Nominis amatores, poftremum non tenuiffe locum.

CELSITUDINIS TUAE SERENISSIMAE

Mutinae XV. Kal. Jun, MDCCXLI.

Humillimus, Addictifs. & Obfequentifs. famulus
Ludovicus Antonius Muratorius.

[blocks in formation]

DISSERTATIO LXV.
De Monafteriorum erectione, & Monachorum institutione,

DISSERTATIO LXVI.

Pag. 361.

De Monafteriis Monialium.

Pag. 493.

DISSERTATIO LXVII.

1

De modis, quibus olim Ecclefiæ, Epifcopi, Canonici, Monafteria, atque aliæ hujufmodi Univerfitates facra terrenis opibus, & commodis auctæ funt. Pag. 587. Excerpta è Catalogo MSto Tabularii Monafterii Nonantulani.

Pag. 667.

Catalogus nonnullarum Chartarum Regesti MSti Monafterii Farfenfis. Pag. 687.
DISSERTATIO LXVIII.

De Redemtione peccatorum, unde olim locis Deo dicatis multa oblata fuere: &
Indulgentiarum origine.

Pag. 709.

Excerpta ex Archivo Monasterii Sublacenfis.

Pag. 759.

Catalogus, & Summarium nonnullarum Chartarum exiftentium in Archivo Monafterii Cavenfis.

DISSERTATIO LXIX.

Pag. 775.

De Cenfibus, ac Reditibus olim ad Ecclefiam Romanam fpectantibus. Pag. 795.
Liber Cenfuum Romanæ Eccletix, a Centio Camerario compofitus &c. Pag. 851.
DISSERTATIO LXX.

De Cleri, Ecclefiarum immunitatibus, privilegiis, ac oneribus poft invectas in
Italiam Barbaras Gentes.
Pag. 911.
ALIPRANDINA, five CHRONICON MANTUANUM. Poëma Bonamentis
Aliprandi Civis Mantuani, Italica rudi lingua compofitum, ab origine urbis
ufque ad Ann. Christi MCCCCXIV. nunc primùm prodit ex MSto Codice
Torelliano.

Pag. 1061.

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »