Immagini della pagina
PDF
ePub

DE

CHRISTIANORUM

VENERATIONE

ERGA SANCTOS

POST DECLINATIONEM ROMANI IMPERII.

DISSERTATIO
QUINQUAGESIMAOCTAVA.

Tam. Y

DE CHRISTIANORUM

VENERATIONE

ERGA SANCTOS

POST DECLINATIONEM ROMANI IMPERII.

DISSERTATIO QUINQUAGESIMAOCTAVA.

On eft hujus lo- A Deo per merita Chrifti ejus Filii nobis impe

ci oftendere, quanta antiquitate, & quàm folidis rationibus, & auctoritate ac Traditione Sanctorum Patrumi, nitatur Chritianus cultus erga Beatorum animas • quas nempe fingularis virtus & morum fancti

tas fervata in terris, ad æternam felicitatem, beatamque Immortalitatem, in Cælis paratam, evexit. Ad Theologos hocce argumentum pertinet. Innumeri verò e Catholicis heic fefe jamdiu exercuerunt ; & apud nos exploratum eft, nihil repugnare fummo illi cultui & honori, quem fupremo Rerum Domino Deo quæcumque creatura ratione prædita debet, venerationem quoque impendere Sanctis; neque enim illos putamus Deos, neque ut Deos, fed ut Dei Servos colimus; neque ab iis veluti rerum in cælo arbitris beneficia pofcimus aut fperamus; fed quidem ad eos, fi lubet, confugimus, ut ab unico bonorum omnium largitore Tom. V.

B

trent, quod nos tam facile ex noftris precibus fperare nequaquam auderemus. Itaque hoc unum ego perfequar, videlicet edifferam, quei fe gererent Italici Populi in Sanctorum veneratione rudibus iis Sæculis, de quibus eft mihi fermo. Duo potiffimùm Populos Chriftianam Religionem profeffos incitabant ad amorem Sanctorum, & ad eos fibi demerendos: fcilicet primo beneficiorum tam fpiritualium quàm temporalium per eos fpes, tum mundanæ laudis, dicam etiam utilitatis cupiditas. Quod eft ad primum, ubi perfuafum Populo erat, Ecclefiâ quapiam probante atque teftante, aliquem five virum, five feminam, fanctitatis gloriâ in terris excelluiffe, receptumque in Cælis multa poffe apud Deum : continuo fidelium affectus & fiducia erga illum excitabantur, & præcipue fi multus Miraculorum & curationum rumor ejus Vitam illuftrabat, aut obitum confequebatur. Proinde apud Deum patrocinio atque interceffioni iftorum fenfim commendabant fefe homines viventes, prout fama virtutum ac prodigiorum increbrefcebat. Sed quum prodigia ifta, morborumque curationes plerumque non alibi fierent, quàm ad Sanctorum tumulos, aut ubi eorum facra Lipfana adfervata publico cultui exponebantur : hinc altera cupiditas emergebat habendi apud fe aut plura, aut unum faltem e Sanctorum Corporibus; & quoties A

id

[ocr errors]

B

id impetrari non poterat, eorum faltem Reli | A
quie incredibili ftudio procurabantur. Summæ
gloriæ fibi ducebat quælibet Civitas, quælibet
Bafilica, five religiofum Collegium, exuviis
tam pretiofis ac falutiferis potiri; eifque abun-
dare, maximum felicitatis augmentum videba-
tur. Præcipue verò fibi plaudebant, & de fe
fortunam benemeritam arbitrabantur, quibus
contingebat Sancti alicujus eximii ac percele-
bris Corpus & Sepulcrum apud fe habere, eo-
que magis fi Miraculorum gloriâ is excellebat.
Undique enim devoti animi caufsâ, aut spe
recuperandæ valetudinis, confluebant illuc Po-
puli, & ex ipfis longinquis regionibus turma-
tim peregrini advolabant. Hinc Urbi tam for-
tunate, aut Monafterio, aut Bafilicæ tantum
pignus adfervanti, gloria nominis augebatur
dona & oblationes uberrimè accedebant, alii
que non tam privati quàm publici proventus
multiplicabantur in dies. Contra fibi iratos
pæne Superos aut ingloriam, aut parum il-
Juftrem fuam fedem reputabat is Populus, qui
aut nullum protuliffet egregium ex fanctitate
hominem, & in patrio folo fepeliffet, aut aliun-
de facra illius offa in finum fuum non advexif-
fet. Ejufmodi erant majorum noftrorum opi.
niones, confilia, ac vota, a quibus noftra
quoque tempora parum abeffe deprehendimus,
nifi quod olim in permultas anomalias, variof-
que exceffus a folida pietate Chriftiana minime
probatos, & infra mihi innuendos, hic ardor C
deflectebat, quibus Ecclefiattice tamdem le-
ges, & prudentia pofteriorum Sæculorum fi-
nem fecere, aut certe frenum impofuere, non
fine laude Pontificum, ac univerfæ Catholicæ
Ecclefiæ.

Itaque vel ipfo Sæculo poft Chriftum natum Quarto Ecclefiaftica Hiftoria nos docet, quanta celebritate Natales dies Sanctorum agerentur a Chriftiano Populo iis in locis, ubi facra eorum Corpora condebantur. Ad piam illius diei renovationem interdum non tantùm univerfa Civitas commovebatur, fed & ipfa fuburbanarum & conterminarum gentium agmina illuc certatim properabant. Quo autem latius Cælitis alicujus fama fonabat, eo major fiebat Populorum concurfus. Notiffima funt, quæ Sanctus Paulinus in Natali Tertio, hoc eft Anno Chrifti CCCXCVI. cecinit de fefto San&ti Felicis Nolani, celeberrimi eo tempore Christi Confefforis & Martyris.

Stipatam multis unam juvat Urbibus Urbem
Cernere, totque uno compulfa examina voto.
Lucani coëunt Populi, coit Appula pubes,
Et Calabri &c.

Ipfaque cæleftum facris Procerum monumentis
Roma Petro Pauloque potens, rarefcere gaudet
Hujus honore die, portæque ex ore Capena
Millia profundens ad amica monia Nola,
Dimittit duodena decem per millia denfo
Agmine: confertis longe latet Appia turbis.

Tum alios enumerare Populos pergit Nolam
confluentes, & in hæc verba definit

Una dies cunctos vocat, una & Nola receptat,
Totaque plena fuis, fpatiofaque limina cunctis;

Credas innumeris ut mania dilatari

Hofpitibus: fic Nola affurgit imagine Roma.

Ingentem quoque pii Populi concurfum ad Santi Hippolyti Martyris feftum in agro Romano celebratum teitatus eft circiter ea tempora Prudentius in Hymno de Sancto Hippolyto.

?

D

Per totum verò annum, nedum Natali die,
indefeffa peregrinorum pietas ad vifitanda Ro
mæ facra pignora Apoftolorum fefe conferebat..
Ita & alibi per Italiam factum, ex quo Chri-
ftianæ Fidei nomen dedere Romanorum Impe-
ratores. Pium hunc ergo morem barbaris quo-
que fubfequutis Sæculis religiofiffime fervatum
quifque conjicere, vel me tacente poteft. Mul-
tis ego infiftere poffem exemplis ; fed juvat
unum e patria mea adferre, ut oftendam
quanto in honore olim foret Sancti Geminiani
Mutinenfis Epifcopi fepulcrum. Ejus Vitam
publici juris fecit Cl. V. Johannes Bollandus e
Soc. Jefu, in Actis Sanctor. ad diem XXXI.
Januarii. Ego verò Part. II. Tomi II. Rer. Ita-
licar. pag. 687. laciniam ejufdem Vitæ, non-
dum, ut putabam, editam producens, depre-
hendi illius Auctorem floruiffe circiter Annum
DCCCCXX Accipe nunc, quid ille habeat de
Sancto hoc viro Mutinenfium patrono. In loco
ergo, fcribit is, ubi Beatus Geminianus fepul-
tus eft, Corpus ejus quotidianis virtutibus, fa-
vente Chrifto veneratur & colitur, atque a fi
delibus affidue frequentatur. Siquidem ab ejus
mausoleo

Liquor exundat olei :
Sanantur ibi languidi
A quocumque difcrimine.

Vota præftantur congrua,
Reorum cadunt vincula,
Effugantur Dæmonia

Declarantur judicia.

Quibus poftremis verbis indicantur Judicia Dei ad dignofcendos divinâ virtute innocentes & reos, de quibus ego Differtationem XXXVIII. inftitui. Infra idem Auctor fcribit: Omni devotione ad ejus fepulcrum plebs urbana ở rufica quotidianis miraculis oblectata, ardentiffime confluebat. Interea revolvente anni orbitá die fancti ejus funeris anniversariá, Infinita Populorum ad Ecclefiam convenit caterva &c. Animadvertisti, e Sancti Geminiani tumulo maniffe Oleum, quo ægri delibuti valetudinem recipiebant. Idem contigiffe olim ad aliorum. complurium Sanctorum tum Orientis tum Occidentis narrant eorum Hiftoriæ apud Surium, Bollandianos, Ughellium &c. Manna quoque inde collectum, ac paris ad curandos ægros virtutis, eædem referunt Hiftoriæ. Sæpe mecum recogitavi, cur plerique ex hifce facris Tumulis temporibus noftris ab ejufmodi emanatione ceffarint; id autem factum, vel quia debilitata fit pia populorum perfuafio, quæ tot olim ex ipfis oleis, five liquoribus miracula impetravit; vel quia nonnulla, quæ prodigii loco rudibus Sæculis habebantur, naturales effectus aëris, ac marmoris fuerint, fi quis E contendat, quod lubet fentiat. Ego tempora noftra cautiora, nihilque præteritis pietate & fide concedere, immo & antecellere puto Rafponus in Lib. I. de Bafilica Lateranenfi animadvertit, ex marmoreo fepulcro Silvestri Secundi Papæ, quamquam humido in loco nequaquam fito, manaffe aquas guttatim vel ipfo fereno cælo, non fine complurium admiratione. Inter Magos, uti ftultum vulgus fenfit, aut mentitus elt Benno Cardinalis, Silveftrum ego non referam, qui antea Gerbertus; at certe ne inter Sanctos quidem computandum quifquam arbitrabitur. Exemplum domesticum par ett mihi in marmorea tabula, quam paries internus Ecclefiæ Pompofianæ, cui fervio, ad

fervat.

[ocr errors]

fervat. Attamen de Sepulcro Beata Beatricis A hoc, & Theologo cuique notum Ecclefiæ Ca

II. Eftenfis apud Ferrarienfes, unde liquor manat certis tantummodo anni diebus, ea narrantur, quæ fi vera funt, fupranaturalem virtutem indicare videntur. Verùm ad alia progrediamur.

[ocr errors]

tholicæ Dogma, cui nihil officit ignorantia interdum & inerudita vulgi credulitas, aut alicujus popularis Scriptoris male confuta oratio. Præterea quum fere unaquæque Ecclefia, & pleraque Monafteria unum quempiam e Sanctis in Patronum fibi præcipuum olim adfciverint, accidit, ut in Epifcopatus atque in Coenobia ipfa pertranfiret, ibique ftabilis deinde foret eadem appellatio. Ita fub nomine Epifcopii Santi Zenonis Ecclefia Veronenfis; Sancti Apollinaris Ravennas; Sancti Ambrofii Mediolanenfis Sancti Geminiani Mutinenfis &c. defi; gnabantur. Idem quoque erat, dona offerre Beato Petro, ac Bafilicæ Vaticana; Sancto Benedicto ac Monafterio Cafinenfi; Sancto Silveftro, ac Monafterio Nonantulano; Sancto Vincentio ac Cœnobio Vulturnenfi &c. Quo tempore invaluerit ejufmodi confuetudo, non facile decernas. Vel ipfo Sæculo vulgaris Epoche Sexto illius veftigia quidem fublucere videntur. Præfertim verò poft Annum Æræ Chriftianæ Millefimum, & poftquam in libertatem fe vendicarunt pleræque Civitatum Italicarum, unaquæque Patrono fuo tutelari quantos potuit honores enixiffime procuravit. Hiftorici Florentini memoriæ prodidere, quæ decreta fuerint a Republica Florentina, ut festa dies Sancti Johannis Baptifte, Patroni Urbis, magnificentius in pofterum celebraretur. RaCvennates verò mirum eft, quantâ magnificentiâ feftum diem Sancti Apollinaris Epifcopi & Martyris olim celebrarint. Præter alia Comprovinciales Epifcopi eâ die convenire Ravennam jubebantur, nifi infirmitate aut aliâ Canonicâ excufatione impedirentur. Atque ad id obfequii præftandum Archiepifcopo fefe obligabant, quo die ab ipfo Epifcopalem confecrationem recipiebant, uti Rubeus animadvertit ad Annum MCCLXIII. in Hiftor.Ravenn. Equorum curfus ad bravium non minùs Florentiæ, quàm Ravennæ, folemni illâ die peragebatur. Præterea ne Mutinenfes quidem fegniores fuere in ornando Festo Sancti Geminiani Epifcopi ac Patroni fui. In Statutis MStis Reipublicæ Mutinenfis Anno MCCCXXVII confectis, & in ejus Archivo adfervatis, habetur Lib. 6. Rubric. primâ decretum iftud: De qualibet familia omnium habitantium a Serra de Legorzano inferius veniat unus ad Feftum Sancti Geminiani in Vigilia, & apportet unum cereum in manibus, & ftet in Civitate Mutina in fequenti die ufque ad Tertiam. Et Poteftas Mutina in Vigilia beati Geminiani poft Nonam teneatur facere venire Communia Villarum &e Locorum diftri&tus Mutine a Serra de Legorzano inferius, fcilicet quodlibet Caftrum & quamlibet Villam per fe fub fuo Vexillo cum bominibus fuæ Ville vel Caftri, fecundùm quod placuerit Confilio Generali. Et omnes homines Civitatis Mutina & Burgorum teneantur in dicta Vigilia Sancti Geminiani ire ad Feftum cum reverentia & devotione cum cereis & dupleriis in propriis manibus cum vicinis poft Confanonum fuæ Societatis. Et debeant omnes intrare per Rezam majorem de Leonibus ( ideft per Regiam, quo nomine olim portæ majores Templorum donabantur. Adhuc autem apud Populum Mutinenfem ea appellatio perdurat) in dictam Ecclefiam. Et omnes Confanoni vicinantium dimittantur in dicta Ecclefia ufque ad Octavam Sancti Geminiani. Anno quoque MCCCVI. decretum fuerat, Quod in Fefto SanEti Geminiani quodlibet Caput domus Civitatis Mutina & Burgorum teneatur venire ad offe

Quod Mutinenfi Civitati olim accidiffe vidimus, infinitá Populorum catervá illuc confluente venerationis caufsâ erga Sanctum Geminianum, id unaquæque alia , ut fibi contingeret, optabat; atque ut hujufmodi facrorum Corporum poffeffionem fibi compararet, nihil intentatum relinquebat, illorum præcipue, ad quorum tumulos plura miracula Deus operaretur Quare cum Reges ac Principes, tum Epifcopi & Abbates foliciti ultra modum erant in exqui- B rendis & impetrandis Cælitum Reliquiis; eoque ardentius eorum integris Corporibus, rati fe incredibile decus confequuturos, & fuæ Patriæ aut Bafilicæ raram gloriam atque utilitatem collaturos, fi Sanctorum, præfertim celebriorum, pignora illuc inferrent. Celebratiffimum eft, & cunctis notum, quod Liutprandus Langobardorum Rex circiter Annum Chri. fti DCCXXII. egit. Nimirum quòd Sarraceni, depopulatá Sardinia, etiam loca illa, ubi offa Auguftini Epifcopi (celeberrimi Ecclefiæ Do&toris) propter vaftationem Barbarorum olim translata,& honorifice fuerant condita, fœdarent, mifit co &dato magno pretio accepit, tranftulit ea in Urbem Ticinenfem. Hæc Paulus Warnefridi in Hiftor. Langobardorum. Simili ratione Aiftulphus eorumdem Langobardorum Rex, quum Anno DCCLIII. conditurus effet infigne Monafterium Nonantulanum in agro Mutinenfi, impetravit a Stephano II. Romano Pontifice Corpus Sancti Silveftri Papa, ibique colendum repofuit. Vide Opufculum de Fundatione ejufdem Coenobii Part. II Tom.I. Rer. Italicar. pag. 189. Regem hunc imitatus Ludovicus II. Imperator, quum Cafaurienfe Monafterium in Aprutio a fe conditum illuftrare quantâ poffet fedulitate cuperet, ab Hadriano II. Romano Pontifice circiter Annum DCCCLXXII. & ipfe petiit Corpus Sancti Clementis Papæ, quod Romam Anno DCCCLXVI. e Taurica Cherfonefo advectum fuerat ; atque ab eo impetratum tranftulit ad idem Conobium. Confule Chronicon ejufdem Monafterii, Part. II. Tomi II. Rer. Italicar. pag. 765. Sic eodem Sæculo Everardus Fori Julii Dux Cifonienfe Monafterium ædificaturus a Romana Sede impetravit Corpus Sancti Callifti Pape, ut auctor eft Frodoardus Lib. IV. Cap. I. Hiftor. Remen. Reliqua bene multa paris ftudii exempla prætereo. Illud tantùm commemorare juvat, ufque ab ipfo Quarto Chriftianæ Æræ Sæculo, quo Chrifti fidelibus tutò denique licuit Bafilicas & publica Templa ædifica re, ibique nullo contradicente facris operari, cœpta funt Templa conftrui, ac nomen habere a Sanctis Apoftolis atque Martyribus, & reliquis deinde Sanctis. Qui mos perdurat, quum fere omnia Templa ab aliquo Sancto aut a pluribus titulum nunc fuum defumant Verùm fumma in veneratione apud Catholicos femper fuere, femperque recolenda funt, verba Sancti Auguftini Lib 8. Cap. 27. de Civitate Dei, fcribentis: Nec tamen nos eifdem Martyribus Templa, Sacerdotia, Sacra, & Sacrificia conftituimus: quoniam non ipfi, fed Deus eorum nobis eft Deus. Hoc ergo nobis ftatuendum, Catholicorum Templa uni femper Deo dicata fuiffe, atque dicari in memo riam & honorem Sanctorum. Certiffimum eft Tom. V.

D

E

[ocr errors]

A 2

ren

« IndietroContinua »