Immagini della pagina
PDF
ePub

violentissimum tribunorum, ingenti mercede defensores paravit, Sed quum obstinatius omnia agi videret, et designatos etiam consules e parte diversa, senatum literis deprecatus est, ne sibi be neficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores a exercitibus discederent: confisus, ut putant, facilius se, simulatque libuisset, veteranos convocaturum, quam Pompeium novos milites. Cum adversariis autem pepigit, ut, dimissis octo legioni bus Transalpinaque Gallia, duæ sibi legiones et Cisalpina provincia, vel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.

XXX. Verum neque senatu interveniente, et adversariis negantibus, ullam se de republica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam; conventibusque peractis Ravennæ substitit, bello vindicaturus, si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se gravius a senatu constitutum esset. Et prætextum quidem illi civilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Cn. Pompeius ita dictitabat: quod neque opera consummare, quæ instituerat, neque populi exspectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere voluisse. Alii timuisse dicunt, ne eorum, quæ primo consulatu adversus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur: quum M. Cato identidem, nec sine jurejurando, denunciaret, delaturum se nomen ejus, simul ac primum exercitum dimisisset; quumque vulgo fore prædicarent, ut, si privatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud judices diceret. Quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie cæsos proflgatosque adversarios prospicientem, hæc eum ad verbum dixisse referens: Hoc voluerunt: tantis rebus gestis C. Cæsar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem. Quidam putant, captum imperii consuetudine, pensitatisque suis et inimicorum viribus, usum occasione rapiendæ dominationis, quam ætate prima concupisset. Quod existimasse videbatur et Cicero, scribens de Officiis tertio libro, semper Cæsarem in ore habuisse Euripidis versus, quos sic ipse convertit:

Nam si violandum est jus, regnandi gratia
Violandum est aliis rebus pietatem colas.

XXXI. Quum ergo sublatam tribunorum intercessionem, ipsosque Urbe cessisse nunciatum est, præmissis confestim clam cobortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit, et formam, qua ludum gladiatorium erat ædificaturus, consideravit, et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Deinde post solis occasum, mulis e proximo pis

trino ad vehiculum junctis, occultissimum iter modico comitatu ingressus est et quum, luminibus exstinctis, decessisset via, diu errabundus, tandem ad lucem, duce reperto, per angustissimos tramites pedibus evasit; consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciæ ejus finis erat, paullum constitit; ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiam nunc, inquit, regredi possumus : quodsi ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.

XXXII. Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma, in proximo sedens repente apparuit, arundine canens ad quem audiendum quum præter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent, interque eos et æneatores, rapta ab uno tuba prosiluit ad flumen, et ingenti spiritu classicum exorsus, pertendit ad alteram ripam. Tunc Cæsar, Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Jacta alea esto.

XXXIII. Atque ita trajecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi supervenerant, pro concione âdem militum, flens ac veste a pectore discissa, invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis : quod accidit opinione falsa. Nam quum in alloquendo exhortandoque sæpius digitum lævæ manus ostentans affirmaret, se ad satisfaciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, annulum quoque æquo animo detracturum sibi: extrema concio, cui facilius erat videre concionantem, quam audire, pro dicto accepit, quod visu suspicabatur: promissumque jus annulorum cum millibus quadringenis fama distulit.

XXXIV. Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum, Umbriam, Etruriam occupavit: et L. Domitio, qui, per tumultum successor ejus nominatus, Corfinium præsidio tenebat, in deditionem redacto atque dimisso, secundum superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant, quamprimum transfretaturi. Hos frustra per omnes moras exitu prohibere conatus, Romam iter convertit: appellatisque de republica patribus, validissimas Pompeii copias, quæ sub tribus legatis, M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone, in Hispa

a erant, invasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Et quamquam obsidione Massiliæ, quæ sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariæ rei penuria retardante, brevi tamen omnia subegit

XXXV. Hinc Urbe repetita in Macedoniam transgressus, Pompeium, per quatuor pæne menses maximis obsessum operibus, ad extremum Pharsalico prœlio fudit : et fugientem Alexandriam per

secutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemæo rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit; neque loco neque tempore æquo, sed hieme anni et intra mœnia copiosissimi ac solertissimi hostis, inops ipse rerum omnium atque imparatus. Regnum Ægypti victor Cleopatræ fratrique ejus minori permisit, veritus provinciam facere, ne quandoque, violentiorem præsidem nacta, novarum rerum materia esset. Ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit, urgentibus de Pharnace nunciis quem, Mithridatis Magni filium, ac tunc occasione temporum bellantem, jamque multiplici successu præferocem, intra quintum quam affuerat diem, quatuor quibus in conspectum venit horis, una profligavit acie; crebro commemorans Pompeii felicitatem, cui præcipua militiæ laus de tam imbelli genere hostium contigisset. Dehinc Scipionem ac Jubam, reliquias partium in Africa refoventes, devicit; Pompeii liberos in Hispania.

XXXVI. Omnibus civilibus bellis nullam cladem, nisi per legatos suos, passus est: quorum C. Curio in Africa periit; C. Antonius in Illyrico in adversariorum devenit potestatem; P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Calvinus in Ponto exercitum amiserunt. Ipse prosperrime semper, ac ne ancipiti quidem unquam fortuna, præterquam bis, dimicavit : semel ad Dyrrhachium, ubi pulsus, non instante Pompeio, negavit eum vincere scire: iterum in Hispania ultimo prælio, quum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitavit.

XXXVII. Confectis bellis, quinquies triumphavit: post devictum Scipionem quater eodem mense, sed interjectis diebus; et rursus semel, post superatos Pompeii liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento, Gallicį triumphi die Velabrum prætervehens, pæne curru excussus [est], axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextra atque sinistra lychnuchos gestantibus. Pontico triumpho inter pompæ fercula trium verborum prætulit titulum, VENI. VIDI. VICI. non acta belli significantem, sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.

XXXVIII. Veteranis legionibus prædæ nomine in pedites singulos super bina sestertia, quæ initio civilis tumultus numeraverat, vicena quaterna millia nummûm dedit. Assignavit et agros, sed non continuos, ne quis possessorum expelleretur. Populo præter frumenti denos modios ac totidem olei libras, trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, viritim divisit; et hoc amplius centenos pro mora. Annuam etiam habitationem Romæ

usque ad bina millia nummûm, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit. Adjecit epulum ac viscerationem, et post Hispaniensem victoriam duo prandia. Nam quum prius parce neque pro liberalitate sua præbitum judicaret, quinto post die aliud largissimum præbuit.

XXXIX. Edidit spectacula varii generis: munus gladiatorium; ludos etiam regionatim Urbe tota, et quidem per omnium linguarum histriones; item Circenses, athletas, naumachiam, Munere in foro depugnavit Furius Leptinus, stirpe prætoria, et A. Calpenus, senator quondam actorque causarum. Pyrrhicham saltaverunt Asia Bithyniæque principum liberi. Ludis Decimus Laberius, eques Romanus, mimum suum egit, donatusque quingentis sestertiis et annulo aureo, sessum in quatuordecim e scenă per orchestram transiit. Circensibus, spatio Circi ab utraque parte producto, et in gyrum Euripo addito, quadrigas bigasque et equos desultorios agitaverunt nobilissimi juvenes. Trojam lusit turma duplex, majorum minorumque puerorum. Venationes editæ per dies quinque, ac novissime pugna divisa in duas acies; quingenis peditibus, elephantis vicenis, tricenis equitibus hinc et inde commissis. Nam quo laxius dimicaretur, sublatæ metæ, inque earum locum bina castra ex adverso constituta erant. Athletæ, stadio ad tempus exstructo in regione Martii campi, certaverunt per triduum. Et navali prœlio, in minore Codeta defosso lacu, biremes ac triremes quadriremesque Tyriæ et Ægyptiæ classis magno pugnatorum numero conflixerunt. Ad quæ omnia spectacula tantum undique confluxit hominum, ut plerique advenæ aut inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manerent, ac sæpe præ turba elisi exanimatique sint plurimi, et in his duo senatores. XL. Conversus hinc ad ordinandum reipublicæ statum, fastos correxit, jam pridem vitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriæ æstate, neque vindemiarum autumno competerent. Annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset, et, intercalario mense sublato, unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis Januariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interjecit duos alios; fuitque is annus, quo bæc constítuebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat,

XLI. Senatum supplevit : patricios allegit: prætorum, ædilium, quæstorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit : nudatos opere censorio, aut sententia judicum de ambitu condemnatos restituit, Comitia cum populo partitus est; ut, exceptis

consulatus competitoribus, de cetero numero candidatorum, pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciarentur; pro parte altera, quos ipse edidisset. Et edebat per libellos, circum tribus missos, scriptura brevi Cæsar dictator illi tribui. Commendo vobis illum et illum, ut vestro suffragio suam dignitatem teneant. Admisit ad honores et proscriptorum liberos. Judicia ad duo genera judicum redegit, equestris ordinis ac senatorii : tribunos ærarios, quod erat tertium, sustulit. Recensum populi nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit; atque ex viginti trecentisque millibus accipientium frumentum e publico, ad centum quinquaginta retraxit. Ac ne qui novi cœtus recepsionis causa moveri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensiti non essent, subsortitio a prætore fieret.

XLII. Octoginta autem civium millibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustæ quoque Urbi frequentia suppeteret, sanxit, ne quis civis major annis viginti minorve quadraginta, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset: neu quis senatoris filius, nisi contubernalis aut comes magistratus, peregre proficisceretur: neve hi, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent. Omnesque medicinam Romæ professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi Urbem incolerent, et ceteri appeterent, civitate donavit. De pecuniis mutuis, disjecta novarum tabularum exspectatione, quæ crebo movebatur, decrevit tandem, at debitores creditoribus satisfacerent per æstimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducto summæ æris alieni, si quid usuræ nomine numeratum aut perscriptum fuisset: qua conditione quarta pars fere crediti deperibat. Cuncta collegia, præter antiquitus constituta, distraxit. Pœnas facinorum auxit: et quum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exsulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multavit.

XLIII. Jus laboriosissime ac severisse dixit. Repetundarum convictos etiam ordine senatorio movit. Diremit nuptias prætorii viri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamvis sine probri suspicione. Peregrinarum mercium portoria instituit. Lecticarum usum, item conchyliatæ vestis et margaritarum, nisi certis personis et ætatibus, perque certos dies, ademit. Legem præcipue sumptuariam exercuit, dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra vetitum retinerent, deportarentque ad se, summissis nonnunquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, jam apposita e triclinio auferrent.

« IndietroContinua »