sed irrumpentibns adversariis, et ardente templo, apud ædituum clam pernoctavit; ac mane Isiaci celatus habitu, interque sacrificulos vanæ superstitionis, quum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus, qui vestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit. Post victoriam demum progressus, et Cæsar consalutatus, honorem prætura urbanæ cum consulari potestate suscepit titulo tenus; quam jurisdictionem ad collegam proximum transtulit. Ceterum omnem vim dominationis tam licenter exercuit, ut jam tum, qualis futu rus esset, ostenderet. Ne exsequar singula, contrectatis multorum uxoribus, Domitiam Longinam, Elio Lamiæ nuptam, etiam in matrimonium abduxit; atque uno die super viginti urbana officia atque peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret. II. Expeditionem quoque in Galliam Germaniasque, neque necessariam, et dissuadentibus paternis amicis, inchoavit, tantum ut fratri se et operibus et dignatione adæquaret. Ob hæc correptus, quo magis et ætatis et conditionis admoneretur, habitabat cum patre una, sellamque ejus ac fratris, quoties prodirent, lectica sequebatur; ac triumphum utriusque Judaicum equo albo comitatus est. In sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit, eumque cedente et suffragante fratre. Simulavit et ipse mire modestiam; in primisque poeticæ studium, tam insuetum antea sibi, quam postea spretum et abjectum : recitavitque etiam publice. Nec tamen eo secius, quum Vologesus, Parthorum rex, auxilia adversus Alanos, ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit, ut ipse potissimum mitteretur. Et quia discussa res est, alios Orientis reges, ut idem postularent, donis ac pollicitationibus sollicitare tentavit. Patre defuncto, diu cunctatus, an duplum donativum militi offerret, nunquam jactare dubitavit, « relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam. » Neque cessavit ex eo insidias struere fratri clam palamque; quoad correptum gravi valetudine, prius quam plene efflaret animam, pro mortuo deseri jussit : defunctumque nullo præterquam consecrationis honore dignatus, sæpe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis. III. Inter initia principatus, quotidie secretum sibi horarium sumere solebat: nec quicquam amplius, quam muscas captare, ac stilo præacuto configere: ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Cæsare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, No musca quidem. Deinde uxorem suam Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat, alteroque anno consalutaverat ut Augustam, eandem, Paridis histrionis amore deperditam, repu diavit; intraque breve tempus impatiens dissidii, quasi efflagitante populo, reduxit. Circa administrationem imperii aliquamdiu se varium præstitit, mixturaque æquabili vitiorum atque virtutum, donec virtutes quoque in vitia deflexit; quantum conjectare licet, super ingenii naturam, inopia rapax, metu sævus. IV. Spectacula magnifica assidue et sumptuosa edidit, non in amphitheatro modo, verum et in Circo: ubi præter solemnes bigarum quadrigarumque cursus, prælium duplex etiam, equestre ac pedestre, commisit; ac in amphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos ; nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Præterea quæstoriis muneribus, quæ olim omissa revocaverat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret, bina paria e suo ludo postulandi, eaque novissima aulico apparatu induceret. Ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ejus stabat puerulus coccinatus, portentuoso parvoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnunquam serio. Auditus est certe, dum ex eo quærit, «ecquid sciret, cur sibi visum esset, ordinatione proxima Ægypto præficere Mæcium Rufum. » Edidit navales pugnas pæne justarum classium, effosso et circumstructo juxta Tiberim lacu; atque inter maximos imbres perspectavit. Fecit et ludos sæculares, computata ratione temporum ab anno, non quo Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat. In his, Circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos a septenis spatiis ad quina corripuit. Instituit et quinquennale certamen Capitolino Jovi triplex, musicum, equestre, gymnicum, et aliquanto plurium, quam nunc est, coronarum. Certabant enim et prosa oratione Græce Latineque; ac præter citharœdos chorocitharistæ quoque et psilocitharistæ; in stadio vero cursu etiam virgines. Certamini præsedit crepidatus, purpureaque amictus toga Græcanica, capite gestans coronam auream cum effigie Jovis ac Junonis Minervæque, assidentibus Diali sacerdote et collegio Flavialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat et ipsius imago. Celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Minervæ, cui collegium instituerat: ex quo sorte ducti magisterio fungerentur, redderentque eximias venationes et seenicos ludos, superque oratorum ac poetarum certamina. Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit, atque inter spectacula muneris largissimum epulum. Septimontiali sacro, primo die senatui equitique panariis, plebei sportellis obsonio distributis, initium vescendi primus fecit: dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit; et quia pars major intra popularia decide rat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac sena torii ordinis pronunciavit. V. Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, VI. Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario: VII.. Multa etiam in communi rerum usu novavit. Sportulas VIII. Jus diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro sordidum repetundarum accusandi, judicesque in eum a senatu petendi. Magistratibus quoque urbicis, provinciarumque præsidibus coercendis, tantum curæ adhibuit, ut neque modestiores unquam neque justiores exstiterint : e quibus plerosque post illum reos omnium criminum vidimus. Suscepta morum correctione, licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit. Scripta famosa vulgoque edita, quibus primores viri ac feminæ notabantur, abolevit, non sine auctorum ignominia. Quæstorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit senatu. Probrosis feminis lecticæ usum ademit, jusque capiendi legata hereditatesque. Equitem Romanum ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissæ adulterii crimen intenderat, erasit judicum albo. Quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnavit. Incesta Vestaiium virginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, varie ac severe coercuit; priora capitali supplicio, posteriora more veteri. Nam quum Ocellatis sororibus, item Varonillæ, liberum mortis permisisset arbitrium, corruptoresque earum relegasset mox Corneliam, virginem maximam, absolutam olim, dehinc longo intervallo repetitam atque convictam, defodi imperavit; stupratoresque virgis in comitio ad necem cædi, excepto prætorio viro, cui, dubia etiam tum causa, et incertis quæstionibus atque tormentis de semet professo, exsilium indulsit. Ac ne qua religio deûm impune contaminaretur, monumentum, quod libertus ejus e lapidibus, templo Capitolini Jovis destinatis, filio exstruxerat, diruit per milites, ossaque et reliquias, quæ inerant, mari mersit. IX. Inter initia usque adeo ab omni cæde abhorrebat, ut absente adhuc patre, recordatus Virgilii versum, Impia quam cæsis gens est epulata juvencis, edicere destinaverit, ne boves immolarentur. Cupiditatis quoque atque avaritiæ vix suspicionem ullam, aut privatus unquam, aut princeps aliquamdiu dedit; imo e diverso magna sæpe non abstinentiæ modo, sed etiam liberalitatis experimenta. Omnes circa se largissime prosecutus, nihil prius aut acrius monuit, quam ne quid sordide, facerent. Relictas sibi heredidates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. Legatum etiam ex testamento Rusci Cæpionis, qui caverat, ut quotannis ingredientibus Curiam senatoribus certam summam viritim præstaret heres suus, irritum fecit. Reos, qui ante quinquennium proximum apud ærarium pependissent, universos discrimine liberavit; nec repeti, nisi intra annum, eaque conditione permisit, ut accusatori, qui causam non teneret, exsilium pœna esset. Scribas quæstorios, negotiantes ex consuetudine, sed contra Clodiam legem, venia in præteritum donavit. Subsiciva, quæ divisis per veteranos agris carptim superfuerant, veteribus possessoribus, ut usucapta, concessit. Fiscales calumnias magna calumniantium pœna repressit : ferebaturque vox ejus princeps, qui delatores non castigat, irritat. X. Sed neque in clementiæ neque in abstinentiæ tenore permansit et tamen aliquanto celerius ad sævitiam descivit, quam ad cupiditatem. Discipulum Paridis pantomimi, pauperem adhuc et tunc quum maxime ægrum, quod arte formaque non absimilis ' magistro videbatur, occidit: item Hermogenem Tarsensem, propter quosdam in historia figuras; librariis etiam, qui eam descripserant, crucifixis. Patremfamilias, quod Thracem mirmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum e spectaculis in arenam, canibus objecit, cum hoc titulo: Impie locutus parmularius. Complures senatores, in his aliquot consulares, interemit: ex quibus Civicam Cerealem in ipso Asia proconsulatu; Salvidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exsilio, quasi molitores novarum rerum ceteros levissima quemque de causa: Ælium Lamiam, ob suspiciosos quidem, verum et veteres et innoxios jocos; quod post abductam uxorem laudanti vocem suam, ɛÙtaxt®, dixerat; quodque Tito, hortanti se ad alterum matrimonium, responderat, μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; Salvium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebraverat : Metium Pomposianum, quod habere imperatoriam genesin vulgo ferebatur, et quod depictum orbem terræ in membranis, concionesque regum ac ducum ex Tito Livio circumferret, quodque servis nomina Magonis et Hannibalis indidisset Sallustium Lucullum, Britanniæ legatum, quod lanceas novæ formæ appellari Luculleas passus esset Junium Rusticum, quod Pæti Thraseæ et Helvidij Prisci laudes edidisset, appellassetque eos sanctissimos viros; cujus criminis occasione philosophos omnes Urbe Italiaque summovit. Occidit et Helvidium filium, quasi scenico exodio sub persona Paridis et OEnones divortium suum cum uxore taxasset : Flavium Sabinum, alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum, perperam præco non consulem ad populum, sed imperatorem pronunciasset. Verum aliquanto post civilis belli victoriam sævior, plerosque partis adversæ, dum etiam latentes conscios investigat, novo quæstionis genere distorsit, immisso per obscena igne; nonnullis et manus amputavit. Satisque constat, duos solos e notioribus venia donatos, tribunum laticlavium, et centurionem: qui se, quo facilius expertes culpæ ostenderent, impudicos probaverant, et ob id neque apud ducem nec apud milites ullius momenti esse potuisse. |