Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

LECTORIBUS.

textum

Eius, quam Bredenkampius paraverat, Editionis exemplis divenditis, scholarumque magistris nullum, qui parabilis sit et adhibendus lectionibus, exstare conquerentibus, Hahnio, bibliopolae meritissimo, ipse auctor fui de Thucydide recudendo; quod consilium Wunderlichius, qui tunc in publicis scholis Historicum interpretabatur, et Schaeferus, Viri intelligentissimi, comprobaverunt. Thucydidis, intellectu haud facilis, textum, quamvis a viris xpitixordrois recensitum, adhuc gravibus 'scatere mendis, animo perpendenti atque consideranti, meum omnino visum fuit, repurgare illum, utique iis, quae criticorum diligentia et eruditio divulgaverit. Sed, dum illis curis insudabam, bibliopola amicissimus litteris me edocuit, necesse esse, ut textus quam celerrime excuderetur. Consilio hac re mutato, textus ex editione Gottlebero - Baueriana, collatâ tamen Dukerianâ, nonnullisque mutatis, inprimis quod ad interpunctionem spectaret, exprimendus videbatur, et alteri tomo grata quaedam lectoribus subsidia adiicienda, quae Beckius, Litteratissimus Vir, editioni suae non iniunxerit, vel adhuc iniungenda promiserit. Ad Thucydidem vero intelli

IV

gendum, Graecitatisque ac implicatam atque involutam verborum structuram et sententiarum obscuritatem perspiciendam Glossarium et interpretantibus et legentibus utile et necessarium plane esse, nullus est, qui ignoret, denegetque. Igitur iam cum Gottlebero Bauerus in adornando, Lexico Thucydideo versabatur, quorum operam cum sua ipsa coniuncturum, novamque parabiliorem editionem divulgaturum ann. Mdccciv. (praef. p. IV. fin. T. II.) Beckius, V. Cl., promisit. Huic Glossario, secum etiam priorum editorum observationes firmas et huc facientes laturo, addam integras librorum Mstorum, quos Gail, Franco-Galliae decus, contulit, Variantes Lectt., quibus iam cum fructu usus est optimus Bredovius.

Caeterum lectores, harumque litterarum amantes grates maximas mecum agent Schaefero, Eruditissimo et Egregio Viro, qui, ut nitidissime et accuratissime prodiret editio haec, diligenter curavit, eumque, ut et Doctissimum Ahiwardtium, novam germanic. interpretationem parantem, mecum, quae annotarint, communicaturum meâ et lectorum caussâ spero.

Scr. Hildesiae d. ix. Septbr. MDCCCXIV.

Ο Λ Ο Ρ Ο Υ

Ξ Υ Γ Γ Ρ Α Φ Η Σ Τ Ο

Π Ρ Ω ΤΟΝ

Ε Ρ Ι Τ Ο Μ Ε

LIBRI I.

runt.

Epidamnii bello pressi, cum, Corcyraeis auxilium neganti. bus, Corinthiorum implorassent opem, colonos ab ipsis praesidiumque acceperunt. Cap. XXIV. xxv. Ob id Coreyra ei Epidamnum circumsedent: ipsisque nauali acie Corinthiis victis, oppidum capiunt. XXIX. Cum vero vi maiore vltionem Corinthii

pararent, Corcyraei ad societatem Atheniensium confugiunt, et, impetrato subsidio, nauali praelio cum Corinthiis decernunt: in eo Athenienses cum Corinthiis manus conserue

LI. Sic foedus violatum. LII. Potidaea ab Athenien. sibus defecit. Eam Athenienses, praelio fusis Corinthiis, qui subsidio venerant, obsidione cingunt. LXII. Lacedaemonii, concilio sociorum aduocato, ruptum ab Atheniensibus foedus censent; bellum decernunt. LXXXVIII. CXXIV. Hinc cum, saepe missis vltro citroque legatis, et ipsi, auctore Pericle, bellum iusserunt. Graeciae status, Atheniensis Reipublicae incrementa. LXXXIX. Pausaniaeque et Themistoclis interitus referuntur. CXXVIII. CXXXV.

Veteris praeterea

ΘοΥΚΥΔΙΔΗΣ Αθηναίος ξυνέγραψε τον πόλεμον των Πελοποννησίων και Αθηναίων, ως επολέμησαν προς αλλήλες: αρξάμενος ευθυς καθιςαμένα, και ελπίσας μέγαν τε έσεσθαι και αξιολογώτατον των προγεγενημένων" τεκμαιρόμενος, ότι ακμάζοντές τε ήσαν ες αυτον αμφότεροι παρασκευή τη πάση, και το άλλο Ελληνικών όρων ξυνισάμενον προς εκατέρες, το μεν ευθύς, το δε και διανοήμενον. κίνησις γαρ αύτη μεγίςη δη τοϊς Ελλησιν έγένετο, και μέρει τινί των βαρβάρων, ως δε ειπείν, και επί πλείςον ανθρώπων. τα γαρ προ αυτών, και τα έτι παλαιότερα, σαφώς μέν ευρείν δια χρόνα πλήθος αδύνατα ήν εκ δε τεκμηρίων, ών επί μακρότατον σκοπώντί μου

A

« IndietroContinua »