Immagini della pagina
PDF
ePub

audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent. Interim legati alia moliri; aperte bona repetentes clam 6 recuperandi regni consilia struere; et tanquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium adolescentium animos pertentant. A quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tar- 7 quiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur. Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt. 2 Præterea aliquot nobiles adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sen- 3 tentia, quæ censebat reddenda bona, eamque ipsam causam moræ in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut litteræ sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos, non vana ab legatis super rebus 4 tantis afferri? Datæ litteræ, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam quum pridie, quam legati ad Tarquinios 5 proficiscerentur, cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litteræ le- 6 gatis darentur, quæ deprehensæ rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti 7 domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura, ne interciderent. Proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est; et quanquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit. De bonis regiis, quæ reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. Ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data, ut 2

Livius ex rec. Madvigii. I.

5

4

5

6

contacta regia præda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, 3 consecratus Marti Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. Ita 4 in vadis hæsitantes frumenti acervos sedisse illitos limo; insulam inde paulatim, et aliis, quæ fert temere flumen, eodem invectis, factam; postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac por5 ticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo, quod pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem 6 supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenæ magis 7 homines quam sceleris, quo pœnam meriti essent: illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quicquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut 8 superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. Nudatos virgis cædunt securique feriunt, quum inter omne tempus pater vultusque et os eius spectaculo esset, 9 eminente animo patrio inter publicæ pœnæ ministerium. Secundum pœnam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, præmium indici pecunia ex 10 ærario, libertas et civitas data. Ille primum dicitur vindicta liberatus; quidam vindictæ quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

His, sicut acta erant, nuntiatis, incensus Tarquinius non dolore solum tantæ ad irritum cadentis spei, sed etiam odio

5

iraque, postquam dolo viam obsæptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriæ urbes; orare max- 2 ime Veientes Tarquiniensesque, ne se ab se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adolescentibus ante oculos suos perire sinerent. Alios peregre in regnum Romam accitos; se regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione pulsum. Eos in- 3 ter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle. Ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, toties cæsas legiones, agrum ademptum. Hæc moverunt Veientes, ac pro se 4 quisque, Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum videbatur, suos Romæ regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explo- 6 randum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit; præerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus 7 procul, consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira „Ille est vir" inquit, ,qui nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. Di regum ultores, adeste." Concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem 8 dirigit. Sensit in se iri Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem 9 vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna 10 cœpit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi

varia victoria et velut æquo Marte pugnatum est; dextera 11 utrinque cornua vicere, læva superata. Veientes, vinci ab

Romano milite assueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum 7 pepulit. Ita quum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut, omissa irrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. 2 Adiiciunt miracula huic pugnæ: silentio proximæ noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; hæc dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vin3 cere bello Romanum. Ita certe inde abiere, Romani ut victores, Etrusci pro victis; nam postquam illuxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, 4 triumphansque inde Romam rediit. College funus, quanto tum potuit apparatu, fecit; sed multo maius morti decus publica fuit mæstitia, eo ante omnia insignis, quia matronæ num ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatæ pudicitiæ fuisset.

an

5 Consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles vulgi animi, ex favore non invidia modo, sed suspicio etiam cum 6 atroci crimine orta. Regnum eum affectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et ædificabat in summa Velia: alto atque munito loco arcem inexpugnabilem 7 fore. Hæc dicta vulgo creditaque quum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo, summissis fascibus in contionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit, summissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam, populi quam consulis maiestatem vimque maiorem 8 esse. Ibi audire iussis, consul laudare fortunam college, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset; se superstitem gloriæ suæ ad crimen atque invidiam superesse; ex liberatore patriæ ad Aquilios se Vitel,,Nunquamne ergo" inquit „ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me,

9 liosque recidisse.

illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego, si in ipsa arce Capitolioque habitarem, 10 metui me crederem posse a civibus meis? Tam levi momento mea apud vos fama pendet? Adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat? Non obstabunt 11 Publii Valerii ædes libertati vestræ, Quirites; tuta erit vobis Velia; deferam non in planum modo ædes, sed colli etiam subiiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia ædificent, quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.“ Delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc 12 Vice Potæ ædes est, domus in infimo clivo ædificata. Latæ deinde leges, non solum quæ regni suspicione consulem absolverent, sed quæ adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolæ est. Ante 2 omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, grate in vulgus leges fuere. Quas quum solus 3 pertulisset, ut sua unius in iis gratia esset, tum demum comitia collegæ subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius 4 consul, qui magno natu, non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucretii locum M. Horatius Pulvillus. Apud quos- 5 dam veteres auctores non invenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse.

Nondum dedicata erat in Capitolio Iovis ædes; Valerius 6 Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit; Publicola ad Veientium bellum profectus. Ægrius, quam 7 dignum erat, tulere Valerii necessarii, dedicationem tam incliti templi Horatio dari. Id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra tentata erant, postem iam tenenti consuli fœdum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit factum, an tantum animo 8 roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est fa

8

« IndietroContinua »