Immagini della pagina
PDF
ePub

saliensis), ita ut neutri certus principatus concedatur, paulo plus tribuatur Mediceo ob servata quædam pæne oppressæ veritatis indicia, non neglecto tamen Harleiani prioris (H) et Leidensis prioris (L) testimonio, quo pauca quædam continentur in superioribus illis oblitterata. (Ad ea, quæ emendatt. Livv. p. 31 posui, huius rei documenta adiungi ante omnia debent servata lib. II, 15 init. in his duobus codicibus et præterea in Vossiano altero et Florentino S. Marci vestigia nominum alterius consulum paris, tum V, 52, 13 retentum in his et deterioribus codicibus pronomen eas, quamquam ita corruptum, ut fas aut eos scribatur.)1) Hos igitur codices, quos illi quoque, quos significavi, editores laudabili consilio, sed iudicio interdum non satis libero nec cauto sequendos sibi sumpserant, sic secuti sumus, ut in dissensu eorum, maxime quidem Medicei et Parisiensis, præter auctoritatem sententiarum orationisque et usus loquendi momenta ponderaremus et librariorum errandi consuetudinem opportunitatesque consideraremus, in iis autem, quæ nullam aut prope nullam huiusmodi haberent probandi aut improbandi notam, Mediceo potissimum pareremus (velut in verborum ordine, tum in huiusmodi scripturis, qualis est I, 6, 1 scelus pro scelera). Deinde autem, ubi aut ipsa codicum discrepantia cum manifesta interdum litterarum verborumque confusione suspicionem movebat, aut ea, quæ in melioribus codicibus constanter aut cum levi nec suspiciosa varietate legebantur, tamen aut sententia prava et a re et Livii consilio propositoque aliena aut oratio a sermonis Latini usu Livianoque dicendi genere institutave aperte forma et artificio abhorrens et sine causa aberrans aut denique coniuncta sententiæ orationisque vitia ita coarguebant, ut negligentiæ excusationem non reciperent nec a Livio scripta credi possent (— nam quædam, quæ aliquam habent offensionem aut etiam manifestum errorem, Livius tamen scripsit —), ibi, quum teneremus, qualis fuisset codex nostrorum omnium (in his decem libris) parens et quos iam errores suscepisset (de quo dixi emendd. Livv. p. 5-25), seposita superstitione et defensionis pertinacia remotaque non minus omni fingendi et incredibilia de librariis narrandi licentia, emendationem circumspeximus, eamque si aut a superiorum aliquo aut nuper ab aliis aut denique a nobis talem repertam iudicabamus, ut certas veritatis aut summæ probabilitatis notas ex ipsa correctionis lenitate et demonstratione causæ erroris

1) [Eas nunc confirmat cod. Veron.]

et ex sententiæ orationisque convenientia contineret, in Livii oratione posuimus; is enim artis fructus est, quo Livium, quique eum legunt, fraudari non oportet. Et quoniam apparatu critico onerari huiusmodi editio non potuit, ut tamen, qui hoc exemplo utentur, secure et cum fiducia id facere possint, quum sciant, quæ nova in eo insint et unde ducta, subiiciemus huic præfationi indicem omnium locorum, in quibus nostra recensio, exceptis rebus orthographicis, discrepat a Weiss enbornii [lib. I et II quinta, a. 1871, libr. III, IV, V tertia, a. 1865], indicato brevissime (præterquam in hi, i, his, is) nostræ scripturæ fonte, si ea aut ex alteroutro e codicibus principibus aliove meliorum aut coniectura aliorum nata aut a nobis primis ex aliis codicibus sumpta est; de ceteris, quæ e codicibus etiamsi minus bonis iam apud superiores locum in contextu tenuerunt, Drakenborchius quærentibus satisfaciet. Deinde in eundem indicem (inter parenthesis signa) omnes illos locos includemus, ubi et nos et Weissenbornius, neglecta utriusque codicis principis auctoritate, aliam scripturam secuti sumus, quæ non iam olim quasi consensu comprobata et apud Drakenborchium in contextu posita sit. Ubi igitur nihil annotatum est, nostra scriptura aut cum Weissenborniana consentiens fere ex codice principe utroque aut ex alteroutro ducta est aut cum Weissenborniana et Drakenborchiana consentit, quo tacito consessu comprehenduntur etiam coniecturæ iam apud Drakenborchium receptæ et post retentæ.1) Hoc sufficere videtur. Qui perscrutari ipsi singula volent, scripturas codicum illorum duorum apud Alschefskium expositas cum Drakenborchii copiis coniungent. (Quæ sparsim nostra ætate a viris doctis de Livii locis annotata et coniectata sunt, magna diligentia Hertzius et Weissenbornius, hic in exemplo Teubneriano, collegerunt.) Ac mearum quidem emendationum, quæ multæ receptæ in ordinem sunt, rationes fere expositæ sunt in emendationum Livianarum volumine, cuius paginas in illo indice

1) Non ita paucis locis, pusillis et manifestis codicum M P et sine dubio eeterorum bonorum erroribus neglectis, ita sine varietatis ullius aut bonorum codicum mentione tenebatur vera scriptura aut in codicibus recentioribus aut ab editoribus primis reposita, ut nunc demum Alskefskii testimonio appareat, coniecturam, sed facillimam et certissimam, subesse; velut I, 3, 7 pro aliquot deducta in M scribitur aliquodeductae, in P aliquoteductæ, in 7, 5 antiqui illi habent quasi pro quia, si, 7, 12 ibidum pro ibi tum, 9, 14 humano genere pro h. generi, 10, 3 nec Crustumini pro ne Crustumini, 14, 5 qua dextra pro quia dextra cet.

adscribemus singulis locis; sed tamen novas aliquot, interque eas nonnullas satis memorabiles, suggessit repetita et curiosa totius huius partis pertractatio, quæ breviter illic commemorabuntur cum iis, quas Ussingius aliique subministrarunt. Perpaucæ ex iis coniecturis, quas cum aliqua fiducia proposueram, deserendæ fuerunt; sed quasdam iam ante incertas esse significaveram, aliæ nunc incertiores visæ sunt, quam ut in ipsam Livii orationem reciperentur. [Nunc quoque nonnullas e notis in contextum eveximus, alias illo reiecimus, novas quasdam utroque loco posuimus. Wesenbergii coniecturas sumpsimus ex annal. philolog. Danic. vol. IX, 1; cfr. quæ dixi in præfatione iteratæ edit. vol. II, 1 p. IV.] Quæ aliorum nostrave coniectura addita sunt verba, quum a librariis omissa viderentur, ea alio typorum genere notavimus. Præter notabiles emendationes et a certis auctoribus proditas, quas aut post alios aut primi in oratione Livii posuimus, minores non ita paucas aut in recentioribus codicibus aut ab antiquis editoribus factas restituimus, quum nuper ex melioribus codicibus revocati essent minuti et vulgares errores, quorum similes infinitis locis necessario spernuntur, iisque Livii oratio vitiata1);

1) Quanta fuisset et eius librarii, qui codicem nostrorum archetypum scripsit, et eorum, qui antiquissimos nostrorum, licentia in littera m in fine vocum post vocales addenda detrahendave, dixi in emendd. Livv. p. 9. Weissenbornius, quum a. 1853 in I, 33, 6 recte edidisset: ponte-in Tiberi facto, a. 1860 contra apertam rationem usumque constantissimum (contra P etiam) scripsit in Tiberim [at 1871 in Tiberit], et I, 39, 1, quum ante recte scripsisset:prodigium visu eventuque mirabile fuit, nunc posuit incredibiliter: Eo tempore in regia prodigium visum, eventuque mirabile fuit (quasi eo tempore eventu mirabile fuerit prodigium; adeo non aut ad illa, quæ illic indicavi, exempla attenderat aut ad hæc, quæ præterea in duobus primis libris viderat: I, 34, 5 exsulem advena (M P), 39, 6 familiaritate aucta (MH, familiaritatem acta P), II, 10, 7 et 10 exiguam parte et ponte obtineret (P m. 1), 11, 7 Gabinam viam (M), 20, 1 in primam exsulum aciem (M), 32, 5 residem in urbem (Mm.1 P), 34, 6 eam remisisset (MP), ibd. 12 facile dictum est (MP). [Prorsus eodem modo in Ver. erratur.] Perpetua confusio est in codicibus formarum redit et rediit et similium, nec ubique definiri potest, præsensne in narrando an perfectum Livius posuerit, qui interdum etiam ab altero ad alterum subito transit; sed tamen quis ferat edi I, 37, 2: ea res attulit eadem impedit multique periere? aut quis non miretur, qui V, 8, 3 pro perit contra bonos codices recte tenuerit periit, quia præsenti historico locus non esset, eum c. 10, 10 sprevisse nequit, quod non minus necessarium est? Nihilo melius librarii codicis archetypi auctoritas

interdum quidem etiam ex altero e duobus principibus codicibus quædam huius generis nescio quo novitatis studio recepta erant.1)

Unum est genus, in quo prævidemus nonnullorum reprehensionem, quod aliquot locis verborum formas grammaticas rariores e codicibus non susceperimus. Ac fides quidem genetivo casu semel et cum summa ambiguitate Livium non scripsisse (I, 16, 8: quantum illi viro nuntianti hæc fides fuerit), certissimum est, nec tamen minus certum, eum non dixisse, tantum fidem fuisse homini pro eo, quod est tantum fidei, quod enarrandi artificium Weissenbornius nescio utrum excogitaverit an ab alio acceperit confirmatum loco dissimillimo VI, 18, 10 (quem ipse post me ad Cic. Fin. II, 84 p. 282 recte enarravit); nihil enim subest nisi frequentissimi generis error librarii, ad hæc, quod pro nominativo accepit, fides pro fidei accommodantis. Sed stirpis, fieri posse, ut Livius nominativo casu scripserit (I, 1, 11 et XXVI, 13, 16), non magis negare audemus, quam hæc pro hæ aliquando posuisse (I, 43, 5); res tamen incerta est; in pronomine quidem unum exemplum (II, 44, 12) eripiunt MH Rhenanique codex a P (ipso a secunda manu correcto) discrepantes; in aliis sequitur e aut q littera (ut III, 55, 13: hæc consulares leges), ut proclivis fuerit geminandi error; itaque hæc, donec certum erit, Livium sic scribere solitum esse, multo rectius in varietate scripturæ diligenter annotantur et a grammaticis colliguntur quam in exempla communi usui destinata cum magna, discipulorum præsertim, molestia recipiuntur. Nos quidem etiam cædis, cladis, ædis nominativo casu paucis locis scribere (etiam plebis II, 24, 2 e P L), quum multis partibus sæpius altera forma legeretur, veriti sumus. Et tamen in hac nominativi forma codicum auctoritas aliqua est; in illo prorsus ludimur vana

defendet in IV, 33, 4 temporis in interrogationibus eiusdem generis diligenter compositis hanc varietatem: cedetis? non exstinguitis? non inferetis? aut hanc numeri perturbationem in IV, 35, 6: obiurgantium multitudinem, quod admiratione eorum, quos odissent, stupens se ipsa teneret. Nam a multitudinis nomine sic demum recte transiretur ad odissent, si non sequeretur nullo interiecto stupens teneret; nunc apparet, librarii animo obiectam esse pluralis numeri speciem ex eorum. [Utrumque Weiss. postea abiecit.] 1) Velut I, 3, 11 ex uno P hæc temporum confusio inducta est in Livii orationem [a. 1871 rursus sublata]: addit interemit adimit; 5, 5 ex eodem receptum contra MHL aperire noluerat, de quo mendi genere dixi emendd. Livv. p. 38 n. 2; nec pauca similia sunt.

specie, quod in magistratuum sæpius ab iisdem hominibus captorum annotatione longe plurimis locis consulem aliquem aut tribunum militum legimus tertium, quartum. quintum, perpaucis, codicum auctoritate scilicet cogente, tertio, quarto, quinto; nam certissimum est, his omnibus locis olim aut numeri notam fuisse (cos. III) aut adverbium non plene scriptum (cos. tert.); itaque omnibus locis eodem modo exprimi oportet. Eademque ratione (quod ipsi non tenuimus) ubique aut tribunos plebis aut tribunos plebi aut potius tribunos pl. scriptum oportuit. Quid est enim reapse inanius quam V, 29, 6, quum in M P sit tr. pl. (M tbr. pl.), ex uno H arripere plebi, eodem capite § 1 et 3, ubi in optimis eadem est nota, plebis scribere et in hac inconstantia diligentiæ ac fidei laudem quærere ac non intelligere, in codice archetypo omnibus tribus locis idem fuisse?

Coniuncta hæc, quæ proxime attigi, aliquo modo sunt cum vocum scribendarum ratione. Eam in hac editione communem et vulgarem esse voluimus sine ulla antiquitatis et doctrinæ affectatione, de qua re difficile est breviter ita dicere, ut non multorum reprehensionem ac pæne convicium moveamus. Latini scriptores quum aliis ætatibus alia vocum scribendarum ratione usi essent nec eodem tempore omnes prorsus eadem, nec nihil librarii in describendo novassent et vitiassent etiam, communem aliquam constantioremque formam grammatici quarti quintique sæculi constituerunt, partim ad pronuntiationem recentiorem, partim ad analogiam quandam grammaticam accommodatam; in antiquiorum scriptorum codicibus vetustior forma ita mansit, ut paulatim describendo plurima ex communi intermiscerentur ac postremo hæc vinceret, servatis pluribus paucioribusve vetustioris reliquiis, ex altera parte multis ex mediæ ætatis novicio ac corrupto usu susceptis. Perutile igitur et quum ad grammaticam, tum, quoniam multiplex errandi occasio ex scribendi ratione ipsa et ex eius mutatione et ignoratione nascebatur, ad veræ scripturæ inventionem et iudicium necessarium est, quicquid veteris illius formæ in antiquissimis codicibus supersit, annotari et colligi speciemque aliquam universam effici eamque philologis notam esse; in exempla veterum scriptorum, quæ communi hominum usui maximeque quæ scholis destinentur, eius formæ partem aliquam inferri, multo minus habere videtur utilitatis quam ex inconstantia et insolentia animum a maioribus avocanti et interdum errorem obiicienti molestiæ et incommodi. Tum ipsius scriptoris iuri et honori parum tamen consulitur. Nam quoniam etiam in perantiquis codicibus universæ, qua Liviana ætas usa est, formæ tantum reliquiæ supersunt,

« IndietroContinua »