Immagini della pagina
PDF
ePub

Guilielm. Cave de Script. Eccles. pag. 99. et Bayle in Diction, Hist. in voce Valla : quorum posterior sententiam adftruit testimonio Epitaphii, ipsius memoriae causa positi, in quo vixisse dicitur annos quinquaginta , obiisse anno MCCCCLXV. Calendis Augusti. Ab illo enim annorum numero si quin. quaginta annos, quos vixit, deducamus, reftabit annus mccccxv. qui ipsi natalis fuisset. Horum tamen sententia refellitur teftimonio ipsius Vallae, qui primo refert lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 352. se quatuor et viginti natum annos cum Martino V. col. locutum esle: poftea Placentiam mislum diutius ibi. dem mansille, coque tempore Martinum decellile; quem obiisse constat ineunte anno mccccxXXI. Si igitur anno praecedenti mccccxxx. annum vigesi. mum quartum agens cum Martino V. collocutus sit, in lucem potius editus esl'e debuit anno mccccrir. vel MCCCCVIII. Deinde lib, iv. Recrim. in Facium pag. 624. teftatur, Antonium Panormitam se plus quindecim annis natu grandiorem esse. Panormitam autem anno MCCCXculi, natum ele, auctor est Anto. nin. Mongitor. in Biblioth. Sicul. tom. 1. pag. 55. Si igitur anno millesimo trecentesimo nonagesimo tertio addamus annos quindecim, quos Panormita Vallam ordine nascendi praecellit, Valla natus erit anno MCCCCVIII. Eamdem sententiam ex veriori obitus Vallae anno (quem non mccccLxv. sed mcccclvu fuisse, infra docebimus) confirmari, suo loco videndum erit.

Romae natus Valla in eadem urbe ad virilem aetatem educatus est. Vide Vall. lib. iv. Antid, in Pogg. p. 317. Quum paullatim adolesceret, literarum elementis erudiendus praeceptoribus traditus est; qui de eo testati sunt, fuisse semper vivacissimae ratu. tae, ita ut nemo magis ex omnibus condiscipulis ; sed minime servum, et procul ab omni malignitate, qui nec facere posset, nec pati injuriam. Vide Val

[ocr errors]

lam lib. 1. Antid. in Poga. pag. 273. In addiscendis Graecis usus est institutione Aurispae et Rinutii, qui ad gradum Secretariorum Apostolicorum evecti discipulo Valla gloriati sunt, ut Valla invicem ipsis praeceptoribus. Valla ibid. lib. iv. pag. 333. 339. et in Praefat. lib. 11. Elegant. Sub his aliisque magistris tantopere profecit, ut vix pubescens in Doctorum sui temporis notitiam pervenerit, et cum Poggio om: nibusque Martini V. Secretariis de facundia certaverit : quo jam tempore de Comparatione Ciceronis Quintilianique conscripsit, et Florentiam ad Carolum Aretinum misit. Vide Vall. ibid. pag. 332 et lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 621. In eadem materia se poftea etiam exercuit Jo. Ant. Campanus, Episco: pus Aprutinus; cujus de hoc argumento Epistola, ad Antonium Moretum scripta , exftat inter ejus Epistolas ac Poëmata, cura Viri Celeberrimi Jo. Burch, Menckenii recusa, pag. 550 Opusculum illud Vallae num adhuc in bibliothecis supersit, dicere nequeo ; sed inter opera ejus, quae junctim Basileae anno clo lɔ xl. prodierunt, non reperitur. Postea tanti semper Quintilianum fecit, ut eum aut parem Ciceroni , aut majorem statuerit; quod adductis ex Valla testimoniis probat, sed simul refellit Florid. Sabin. Apolog. in ling. Lat. Calumniat. pag. 11.

De veneratione, qua Valla Quintilianum prosecutus est, etiam infra dicendi locus erit.

Circa id tempus obiit Melkion Scribanus, Vallae avunculus, quem Martini V. Secretarium fuifle docui. Eo defuncto, Secretariatum petivit Valla, quatuor et viginti natus annos: quod ne impetraret, obstitisse credidit Poggium, semper bonorum incremen. tis adversum, a quo se apud Martinum accusatum dicit, tamquam ceteros Secretarios, utique in illo flore aetatis, contemturus esset. Post aliquot tamen dies ad summum Pontificem a Cardinali Sancti Eu. stachii deductus est: qui, ctsi junior, quam pro au. ctoritate Secretariatus visus fuerit, tamen optimam spem dedit. Noverat enim patrem ejus et avum maternum; quos, ut charissimos, quum foret Cardinalis, in illa fuga Innocentii VII. quum anno mccccv. Roma Viterbium se reciperet, (Platin. de Vit. Pontif. pag. m. 629. et Vita Innocentii apud Murat. tom. 111. Rer. Italic. Script. part. 11. pag. 833.) et populus Romanus saeviret in Curiales, per suos domesticos, ut tuti essent, ad se arcessiverat. Post hoc cum Martino Pontifice colloquium jussu aviae matrisque ac materterarum ob haereditatem avi et avunculi, eodem anno defunctorum, Placentiam profectus est. In hac urbe quum diutius maneret, Martinus decessit, Eugeniusque ei sublectus est. Mox ortis Romae bellis, in patriam reverti supersedit, potiusque se tunc Papiam contulit, publice od Rhetoricam ibidem legendam conductus. Vide Vall. lib. iv. Antid. in Poga. pag. 352

352. Utrum migrationis ex patria , sive hoc, sive ullo alio tempore, caulla fuerit, quod a Pontifice Romano, cui nullum jus imperii concessum elle docebat, inde discedere jussus sit , quemadmodum tradunt Hanckius de Script. Rer. Roman. lib. II. part. 1. pag. 116. et Henr. Warton in Append ad Guil. Cave de Script. Eccles. pag. 99. sive quod pontificiae impietatis , tyrannidis, et aliorum scelerum hoftis acerrimus in exsilium pulsus sit, ut testatur Flacc. Illyric. in Catal. 'Cest. veritat. pag. 1893. non modo incertum, sed ne verisimile quidem videtur, quia nullus adversariorum, qui plurimi ac maledicentiffimi fuerunt, et multa, sive vera, sive falsa, objecerunt, numquam tamen exsilii publice indicti vel ullo verbo in scriptis meminerunt insuper Declamationem Vallae de Ementita Constantini Dona. tione, quae sententiam eorum confirmare posle vi. detur, non hoc tempore, sed multis demum poft annis, scriptam fuille, infra suo loco videbimus. Dum Papiae degens Rhetoricam profitetur, se inter

[ocr errors]

auditores numeralle abbatem quemdam teftatur, qui poftea fuit Episcopus Atrebatensis, lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 351. In eadem urbe condidit, aut certe ibidem edidit, tres libros de Voluptate ac vero Bono, atque inde ad amicos Romae, Florentiae, et alibi degentes, inter quos Guarinus, Leonardus, Ambrosius, Carolus nominatim laudantur, misit. Vide Vallam ibid. pag. 343. 351. et lib. iv. Recriminat, in Facium pag. 621.

In hoc opere se respondisse quatuor primis libris Boëtii de Consolatione Philosophiae, teftatur in libro de Libertate Arbitrii pag. 1000. Eodem tempore Jurisconsulti quidam barbari Ciceroni, tamquam loquaci, et verborum, non rerum, amatori, Bartolum praeponere, eumque miris laudibus ferentes adfirmare consuerant, nullum ex operibus M. Tullii cum vel brevissimo Bartoli libel. lo, qualis est de Insignibus et Armis, comparandum esse. ld indignatus Valla, ut iis os obstrueret, scripta ad Candidum Decembrem Epistola, doctrinam Bartoli, eo libello circa Insignia et Arma expositam, insulsam esle demonstrare conatus eft. Hanc Epiftolam conscripsit, quum adhuc Papiae moraretur, eumque quum ad alios, tum ad Guarinum Ferrariam misit; unde in ea Melchioris avunculi nuper demortui, et puellarum Ticinensium potius, quam Romanarum, Mediolanensium, vel Neapolitanarum, meminit. Eam quum postea Facius Invectivae in Bartolum nomine traduceret, se tantum libello ad amicissimum et facundissimum Jurisconsultum Catonem Sancium, vel Sacium, (Cato Saccus a Philelpho vocari videtur) scripto probasse respondit, Bartolum longe abesse a facultate veterum Jurisconsultorum; quod nequaquam iis doctrinis, quae humanitatem informarent, ut illi , fuisset excultus. Vide Vallam ibid. pag. 629. Epist

. ad Candid. Decembr. pag. 634. 638. et 641. In operibus tamen ejus editis Epistola illa Candido Decembri inscripta eft, non vero Catoni

Sancio; cujus tantum ibidem pag. 635. mentio occurrit, tamquam a quo Bartoli libellum utendum acceperit. Relicta Papia contulit se Mediolanum, ut ibidem etiam Rhetoricam publice doceret. Vide Vallam lib. 1v. Antid. in Pogg. pag. 351.

Neque diu Mediolani substitit. Inde vero discedens abiit Neapolim ad Alphonsum, qui regnum Neapolitanum simul cum Siculo et Arragonensi obtinebat , et inter Principes sui seculi optimus ac benignillimus literatorum Maecenas viros, eruditionis laude prae reliquis conspicuos , ad se allicere, va. riisque honoribus et praemiis augere solitus erat. Et quidem Vallam circa annum mccccxLII. se Neapolim ad Alphonsum V. Arragoniae Regem contulisse, refert Henr. Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Scriptor. Eccles. pag. 99. In quo sequi se putalle videtur Hanckium de Scriptor. Roman. rer, lib. 11. part. I. pag. 116. Verum , quae Hanckius de Valla , Regem Alphonsum jam quinquagenarium literas Latinas circa eum annum docente , narravit, ipse perperam simul et ad iter ejus Neapolitanum, et ad institutionem regiam retulit. Licet autem liquido annum definire nequeam, quo Valla ad Regem Alphonsum profectus sit, attamen palam adfirmare non dubito, non tantum primo Vallae in urbem Neapolim adventui eum, quem putavit, annum ad. signandum non esse , sed etiam Vallam jam anno MCCCCXXXV. vel certe ante annum MCCCCXXXVIII. sive octo vel quinque annis antea, in regno Neapolitano degille. Ipse enim lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 631. refert, se jam illo tempore in regni Neapolitani urbe Cajeta fuisse, quo Infans Petrus, id est, minimus Alphonsi Regis frater, eodem adveniret. Is autem anno mccccxxxv. exeunte, vel initio sequentis, Cajetam expugnavit, et postea die xvir. Octobris anno mccccxXXVIII. ad Neapolim, quum Alphon. Bus frater eam obsideret, ictu tormenti bellici in.

« IndietroContinua »