Immagini della pagina
PDF
ePub

terfectus eft. Vide Anonymi Diaria Neapolitana apud Murator. tom. xxi. Rer. Italic. Script. pag. 1103. et 1111. et Collenut. lib. vi. Hiftor. Neapol. pag. 427. et 435. Per tempus autem, quo Petrus Infans Cajetam advenit, intelligi annum MCCCCXXXV. exeuntem, vel initium sequentis, adeoque Vallam jam ante ejus adventum, Mediolano relicto, in regnum Neapolitanum migraffe, inde colligo, quod Valla dicto loco tradat, eodem tempore, quo Petrus Infans Cajetam venit, ibidem etiam Antonium Panormitam fuille, et Barthol. Facius lib. v. Hift, sui temp. pag. m. 149. referat, quum, urbe Cajeta in potestatem redacta, Petrus Infans consultaret, utrum ad fratrem Alphonsum in Liguriam pergeret, an Cajetae subsifteret, Antonium Panormitam praesertim sua siffe, ut, alio ad fratrem miffo, ipse Cajetae maneret. In regnum suum adventantem Vallam optime excepit Alphonsus, eumque publice conductum Rhetoricam legere jussit: quo tempore Antonium Panormitam, summa gratia ac favore apud Regem Alphonsum florentem, licet eo plus quindecim annis natu grandior foret, attamen annum et eo amplius, quoad amici fuerunt, auditorem habuit; qui etiam se quidem ceteros omnes docuisse, a Valla autem doctum esse, praedicare solitus est. Vide Vall. lib. iv. Recrim. in Facium pag. 624. Refert autem Hanckius de Script. rer. Roman. lib. II. part. 1. pag. 116. insuper Vallam ipsum Alphonsum Regem, jam annos quinquaginta natum, anno MCCCCXLIII. quo tempore, urbe Neapoli universo que regno in poteftatem redacto, Renato Andegavensi inde ejecto, et pace cum Eugenio IV. Pontifice Romano inita, ab hoftibus externis quies erat, literas Latinas docuiffe. Ipse etiam Valla teftatur lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 627. illud tempus, quo libros in Facium scribebat, indicio esse, quantum sibi Rex cum ceteris tribueret; nullum enim esse diem, quo non Rex, spectante

pro

procerum coetu, dictante se, scribat in libro illo de vocabulis, quod Comprehensorum dicunt, aliquam verbi significationem; interdum deleat aliquam ab alio male descriptam, vel emendet, vel illustret, idque illi adeo jucundum esse, ut nolit ab alio, quam a se, scribi, quum Valla docet. Hos libros Recriminationum quum scriberet, octo admodum anni elapsi erant, ex quo Petrus Infans Cajetam venit ut ipse ibidem teftatur pag. 631. Petrum autem verisimiliter anno MCCCCXXXV. Cajetam veniffe, antea diximus; adeoque Vallam anno MCCCCXLIII. regem literas Latinas docuiffe colligendum videtur.

Dum in hoc seceffu Neapolitano Valla discipulis Rhetorices, Regi ipsi eloquentiae Romanae praecepta tradit, tantum tamen otii ipsi superfuit, ut insuper libris conscribendis et edendis animum adpellere potuerit. Eo forte referendus eft libellus de Libero Arbitrio, quem composuit refellendis illis, quae de eadem materia Boëtius libro quinto de Consolatione Philosophiae scripserat: quemadmodum antea libris ejus quatuor prioribus opposuerat libros tres de Voluptate ac de vero Bono. Vide Vallam in libello de Libero Arbitr. pag. 1000. Quum enim poft libros de Voluptate Papiae editos conscriptus sit, non alibi, quam vel Mediolani, vel in regno Nea politano conscribi potuit. Certe eum ante annum MCCCCXLIII. jam editum fuiffe inde colligo, quod dissensum a Boëtio circa Praedeftinationem sibi a Facio objectum fuille teftetur, eique respondeat Valla lib. Iv. Recrim. in Facium pag. 629. Certius eft, poftquam, relicto Mediolano, in regnum Neapolitanum seceffiffet, confectam effe Declamationem de Falso credita et ementita Conftantini donatione.

In ea

enim pag. 793. refert, Romam sexto abhinc anno rebellasse, quum pacem ab Eugenio obtinere non posset, nec pax esset ab hostibus, qui eam obsidebant: ipsam igitur illo tempore Papam intra aedes obsedisse,

[blocks in formation]

non permissuram illum abire, priusquam aut pacem cum hostibus faceret, aut administrationem civitatis relegaret ad cives: at illum maluisse Urbem deserere, dissimulato habitu, uno fugae comite, quam civibus gratificari, justa et aequa petentibus. Hanc autem Romanorum adversus Eugenium IV. rebellionem, ejusque ex urbe Roma fugam in annum MCCCCXXXIV. conferunt Poggius lib. vII. Hift. Florent. pag 3o3. Blondus Flav. Dec. 1, lib. vi. in princ. Platin. in Vit. Pontif. pag. m. 677. et Orderic. Rainald. in Annal. Eccles. ad dict. ann. §. 9. Sextus itaque ab ea annus eft annus MCCCCXL. quo Valla dudum in regno Neapolitano consederat; quem jam ante annum MCCCCXXXVI. verisimiliter in co fuiffe vidimus. Declamationem illam circa id tempus scriptam effe, inde etiam colligo, quod in eadem non tantum Eugenii, sed etiam Felicis, pag. 772. his verbis meminerit. Hoc loco libet vos, qui nuperrime defuncti estis, convenire, Pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis, cum Felicis tamen venia. Cur donationem Constantini magno ore jactitatis, frequenterque vos ultores erepti imperii quibusdam regibus principibusque minamini, et confessionem quamdam servitutis a Caesare, dum coronandus est, et nonnullis aliis principibus extorquetis? veluti ab rege Neapolitano atque Siciliae. Per Felicem autem intelligendus eft Amadeus hujus nominis octavus, olim Sabaudiae Dux, qui a concilio Basileensi, poftquam Eugenio dignitatem abrogaffet, die v. Novembris anni мccccxxxix. Pontifex Romanus electus, et die xvii. ejusdem mensis confirmatus, poftea Felicis V. nomen adoptavit. Inter principes autem, qui huic Felici adhaeserunt, fuiffe regem Alphonsum, patet ex pace, quam poftea anno MCCCCXLII. cum eo iniit Eugenius IV. Ea enim inter reliqua, tefte Facio lib. vi. Hift. suo temp. gestar. pag. m. 241. convenit: Alphonsus Eugenii auctoritati se subjiciat: etc. Sacerdotio praeditos, sub con

A

cilii praetextu Basileam profectos, revocet; nec patiatur tres e suis, qui Cardinales ab Amadeo Sabaudiensi creati fuerant, revertentes pro Cardinalibus suscipi haberive. Si posito ejus honoris titulo venire renuant, ipse Pontificis edictum cum cura in eos exsequatur. Regis sui exemplo etiam Valla concilio Basileensi adhaesit, ejusque acta probavit. Poftea certe adversarii ipsi apud Eugenium crimini dederunt, quod adversus Eugenii dignitatem ad concilium Basileense scripsisset, et illinc beneficia impetrasset. Cui accusationi in Apologia pro se et contra calumniatores ad Eugenium IV. Pontificem Maximum, quae inter ejus opera edita exftat, nihil reposuit; sed in fine pag. 8oo. se altera oratione ei responsurum promisit. Id etiam feciffe videtur. Nam Orderic. Rainald. in Annal. Eccles. ad annum MCCCCXLVI. S. 9. profert particulam orationis Vallae ad Eugenium IV. ex Hieron. Donzelin. pag. 416. qua se criminis objecti reum agnoscit, et culpam in magnitudinem tempeftatis, quae proximis temporibus Ecclesiam turbarat, conjiciens supplex commifforum veniam petit. Ceterum licet Valla circa eum annum Declamationem hanc scripserit, utrum tamen eodem tempore etiam ediderit, admodum dubito, quia nullus aemulorum, qui ipsum publice scriptis invaserunt, eam umquam objecit: quod tamen praesertim non praetermisiffent, quibuscum cum Romae contendisse infra videbimus, Poggius et Benedictus Morandus, ut adversarium, quem jam gratia apud Pontifices Maximos, Eugenii succeffores, Nicolaum V. et Callistum III. florere videbant, iisdem invisum redderent. Primam demum ejus mentionem repe rio apud Joh. Trittenh, de Script. Eccles. num. DCCL. qui librum hunc edidit mortuo jam diu Valla anno мссссXCII. Tum apud Raphaël. Volaterranum lib. xx1. Comment. Urban. pag. 245. versa, seculi sextidecimi scriptorem, utpote qui opus illud Julio 11. ur

bis Romae Episcopo dedicavit. In Campania, adeoque in regno Alphonsi Neapolitano, Vallam Homeri Iliada oratione prosaïca in sermonem Latinum transtuliffe, colligo ex ejus lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 622. Quum enim Facius objeciffet, eum versionis Homericae auctorem non effe, sed aliam vetustiorem, quae jam supra centesimum annum Florentiae fuit, et in Nicolai bibliotheca visa est, paucis quibusdam permutatis, pro sua venditare; ut haec verba falsi convinceret, inter alia ipsum interrogavit, utrum eamdem in Campania habuerit? si vero, utrum commodato accepisset, quum Neapolim veniret? an, quum ibidem degeret, per literas impetrasset?

Neapoli, vel certe in regno Alfonsi Neapolitano, degens Valla insuper edidit sex Elegantiarum linguae Latinae libros. In Praefatione enim libri quinti inter alia queritur, tertium jam sibi et prope quar tum annum agi peregrinanti semper, et per omnia maria terrasque volitanti, proxima etiam aestate, et quidem tota, militiam experto: additque, se nesci

utrum honestiore, an magis necessaria caussa fecerit. Haec poftrema verba captans poftea Poggius, se scire fatetur, Vallam necessitate edendi Regem Arragonum secutum esse. Vide Vallam lib. 11. Antid. in Pogg. pag. 298. Quum autem insuper Poggius prima verba jactantiae argueret, Valla sui defendendi cauffa inter alia respondit, se pugnis navalibus ad insulam Inariam et alibi interfuisse, non sine vitae periculo; se multarum expeditionum clarissimi Regis Alphonsi comitem fuisse, et tot proelia vidisse, in quibus de salute quoque sua agebatur; se denique Salerni pro incolumitate Monasterii, cui praeerat germanus, ad quem visendum post multos annos eo cum triremi trajecerat, fortissime dimicas.se, locumque tutatum esse. Vide Vallam lib. I. Antid. in Pogg. pag. 273. His libris conscribendis

« IndietroContinua »