Immagini della pagina
PDF
ePub

occupatus Valla quum de animi sui proposito ad Johannem Aurispam Eugenio IV. et Leonardum Aretinum reipublicae Florentinae a secretis, qui parentis locum apud eum obtinebant, retulisset, degustationemque quamdam operis demonstrasset, uterque pro se, ut pergeret, hortati sunt, et, ut, se auctore, ederet, jusserunt. Huic eorum adhortationi accessit insuper haec libros in publicum emittendi caussa, quod saepius experiretur, esse, qui nonnulla horum, quae a se praecipiuntur, vel de se, vel de auditoribus suis audita, in opera sua retulerint, festinentque edere, ut ipsi priores invenisse viderentur; interdum etiam sibi recognoscenda dare: quumque furti accusarentur, eos rem fateri, et variis dictis ac jocis excusare non dubitaffe. Vide Vallae Praefat. lib. H. et lib. v. Elegant. Hoc opere, quo linguae Latinae, ea tempeftate ad pudendam ferme barbariem prolapsae, in priftinam integritatem reftituendae primus quasi signum extulit, ejusque splendori renovando plurimum profuit, maximam sibi nominis famam et numquam intermorituram gloriam apud aequales et pofteros comparavit, et a plerisque insignes laudes promeritus eft. Videndi sunt, qui proxime Vallam floruerunt, Jac. Philippus Bergomensis in Chron. lib. xv. pag. 382. Sabellic. in Enn. x. Hift. lib. 1v. pag. 687. Raphaël. Volaterr. lib. xxx. Comment. Urban. pag. 245. Floridus Sabinus Apolog. in ling. Latin. Calumn. pag. 109. et plures. Non defuerunt tamen et alii, qui, viri eruditioni invidentes, ac vitia sermonis sui detegi aegre ferentes, merita ejus in linguam Latinam adlatrarunt, et verbis minuere aut plane tollere conati sunt: inter quos Facius, Poggius, ac similes, quibuscum nobiles inimicitias geffit, primo loco numerandi sunt. laudes huic operi debitas se elevaturos, aut homines, qui paullatim diligentiori ejus lectione et meditatione cultioris sermonis deliciis capiebantur, in

Alii,

[ocr errors]

contemtionem ejus adducturos desperantes, ut, quum
ipfi libro non poffent, at certe vero ejus parenti no-
cercnt, in vulgus spargere non dubitarunt, Elegantia-
rum libros non Vallam auctorem habere, sed olim
in Germania fuisse repertos; quodque scripti essent
literis fugientibus et fatiscentibus, vix certis cogni-
tum indiciis tandem fuisse, Asconii Pediani esse opus.
Vide Voffium lib. 1. de Hiftor. Latin. cap. xxvи. Ex
eodem fonte promanavit, quod Ald. Manutius in
epiftola anni ciolon. ad Marcum Musurum de Or-
thographia Statiana, quam ipfi Statio a se edito
subjunxit, refert, se puerum Romae, quum Domi-
tium audiret, intellexisse, Laurentium Vallam bo-
nam partem Elegantiarum suarum accepisse ex M.
Fabii Quintiliani libris XII. Elegantiarum: quos,
verum sub nomine Asconii Pediani, se eo tempore
percupidum ex Gallia exspectare, ibidem addidit.
Vide de la Monnoye ad Baillet. Jugemens des Sa-
vans tom. II. part. III. pag. 70. Licet autem in Prae-
fatione lib. I. Elegant. veteris aevi JCtos maximis
laudibus adfecerit, quum tamen undetriginta ulti-
mis lib. vi. Elegant. capitibus quasdam eorum defi-
nitiones et vocabulorum interpretationes carpere au-
sus sit, id ferre non potuit insignis ille sui temporis
JCtus Andreas Alciatus ; qui, Valla jam per septuagin-
ta, et quod excurrit, annos mortuo, anno clɔlɔxxix,
veterum JCtorum defenfionem libro iv. de Verbor
Signific. suscepit: contra quem anno clǝlɔxxxviii.
Vallam vindicavit Franc. Floridus Sabinus in libro
de Juris civilis Interpretibus: quemadmodum vicis-
sim anno clɔɔLXXVI. Anonymus, sub his literis
I. C. P. I. C. A. latens, veterum JCtorum cauffam
egit. Quorum omnium conatus sub titulo Opuscu-
lorum variorum de Latinitate veterum Jurisconsul-
torum anno clǝlɔccxı. junctim edidit, adjectis et
iam Animadversionibus suis, Vir Clariffimus Car.
Andr. Dukerus, collega sanctiffimis muneris et non

fucatae amicitiae vinculis mihi conjunctiffimus: qui in Praefatione addita, literis illis Jacobum Capellam Parisiensem Juris Consultum Auctorem indicari, probabili conjectura suspicatur, et, quid de omnium eorum scriptis sentiendum sit, tum ibidem, tum ad singula ferme capita oftendit.

Quum nondum ex regno Alphonsi Neapolitano migraffet, edidit libros tres Dialecticarum disputationum, quos libros Repastinationum vocat Annotat. in Error. Antonii Raudensis pag. 616. Quae enim se libro Repastinationum primo docuiffe ibidem teftatur, reperiuntur lib. 1. Dialect. cap. IV. Certe eos jam composuerat, quum libros Elegantiarum in lucem emitteret; verum adhuc premebat. In Praefat. enim libri 1. Elegant. teftatur, se in libris de Dialectica ostendere, ob hoc maxime Philosophos errare, quod loquendi facultate caruerunt, eosque libros se jam editurum fuisse, nisi amici Elegantias potiųs edere coëgissent. Eosdem tamen, quod tum distulit, paullo poft, antequam Neapoli discederet, publicavit. Nam quum in iis decem Praedicamenta sive, ut Quintilianus vocat, decem Elementa negallet, et ad tria redegiffet, id ei Neapoli adhuc degenti inter alia ab Inquifitore haereticae pravitatis crimini datum eft. Vide Vall. lib. 1v. Antid. in Poggium pag. 361. Praeterea quum Facius objecis set, libris de Dialectica plura prope errata inesse, quam verba, ei respondens Valla idem sibi contigiffe gloriatus eft, quod Livio: cujus unius videndi cauffa Gaditanus ex ultimis Hispaniarum finibus Romam venerat. Similiter enim ex urbe Ferraria perdoctum quemdam Neapolim, non regionis ex omni orbe terrarum amoenissimae, non urbis celeberrimae, non Regis inlustrissimi, sed videndi et adloquendi Laurentii gratia venisse, quum propter alia opera, tum propter hos ipsos Dialecticae et Philosophiae libros. Vide Vallam lib. IV. Recrim..in Facium. pag. 625.

In eadem regno Neapolitano degenti Vallae data eft legitima cauffa adgrediendi Antonium Raudensem. Inter eum et Vallam exigua olim intercefferat familiaritas; qua tamen fretus Antonius commentarium de Imitatione nondum a se editum Vallae legendum obtulerat: is vero quaedam in eo a se primum inventa deprehendit, quac Antonius ex discipulis Vallae audita pro suis venditabat, Valla vero iterum sibi vindicare conatus eft, et poftea Elegantiis inseruit. Vide Vallae Praefat. lib. 11. Elegant. et Annotat. in Errores Anton. Raudens. pag. 412. Hune deinde Raudenfis librum, poft Vallae Elegantias in lucem emiffum, et Mediolano ad Regem Alphonsum, qui tum Baroli agebat, dono miffum, quum Valla Joannis Alzinae rogatu perlegiflet, et non tantum, quae furto sibi sublecta effe antea auctori indicarat, reliquis immixta, verum se etiam ab hoc manifefto fure in ultimum ludi literarii locum dictatorio supercilio relegatum vidiffet, juftiffima indignatione accensus librum in errores ejus, quos plurimos et illo etiam seculo pudendos commiserat, Annotationes continentem edidit, ac Joanni Lucinae, Alphonfi Regis Secretario, inscripsit. Hunc librum non tantum poft Elegantias linguae Latinae, sed etiam poft Dialecticen conscriptum effe, illud indicio eft, quod in eo saepe libros Dialecticarum Disputationum laudarit, et Antonium Raudensem ad eos remiserit. Vide pag. 394. 412. 416. et alibi.

In aula adhuc Regis Alphonfi moratus, disputationem a se scriptam ipfi obtulit, huic tomo ultimo Livii insertam, qua late disquifivit, Duo Tarquinii, Lucius et Aruns, Prisci Tarquinii filiine, an nepotes, fuerint. Eam autem demum absolvit poft diem vi. Julii anni clo cccc XLII. quo tempore Rex Alphonsus Neapolim in poteftatem suam redegit, ut teftis eft Pandulph. Collenut. lib. vi. Hift. Neapol. pag. 444. Nam hoc tempus disputationi

illi subnotavit Valla, Neapoli pridie Nonarum Decembrium. Quin et ibidem non tantum eam se regi obtuliffe, sed et composuille refert Valla Confut. prior. in Bened. Morandum pag. 454. In hac disputatione, Lucium et Aruntem Tarquinii Prisci non filios, sed nepotes fuiffe, multis argumentis adversus Livium probare conatus eft. Id quum poftea Facius objiciens crimini verteret, quod ne Livio quidem peperciffet, Livium errare potuiffe respondit; quumque aliquoties etiam a quibusdam veterum scriptorum erroris accusatum fuiffe oftendiffet, insuper subjunxit, sibi disputationem illam componenti in mentem non veniffe, ut adderet, Florum in eadem Tarquiniorum hiftoria a Livio dissentire, ejusque testimonium se adhuc disputationi inserturum. Quibus verbis digitum intendit ad locum Flori lib. 1. cap. vii. quo refert, Superbum regnum, non paternum, sed avitum, quod a Servio tenebatur, rapere, quam exspectare, maluiffe, eoque indicavit, Superbum Prisci non filium, sed nepotem fuiffe. Vide Vall. lib. iv. Recrim. in Facium pag. 628. Id etiam, quod promiserat, poftea praeftitit. Exftiterunt enim exemplaria hujus disputationis, quibus Valla sententiam auctoritate Flori confirmavit; quale olim Bononiae poffedit Nicolaus Perottus, qui ipsi Vallae aequalis, et familiaritate junctus id Bened. Morando oftendit. Ex eodem etiam Valla Morandum, quum diceret, ipsum nullius auctoritate nisum, sola sua voluntate, Livium damnaffe, falfi convicit. Vide Vallae Confutat. prior. in Morand. pag. 448. Hinc conftat, primam hujus disputationis editionem, ex qua reliquae propagatae sunt, procuratam effe ad exemplar hac additione deftitutum. In edita enim disputatione nulla consentientis Flori mentio occurrit. Poftea Valla, cum Poggio in arenam descendens, ut adversarius eo magis indignaretur, ac livore rumperetur, gloriari voluit, se nuper apud Dionysium Hali

« IndietroContinua »