HISTORIARUM AB URBE CONDITA CUM NOTIS INTEGRIS LAUR. VALLAE, M. ANT. SABELLICI, BEATI RHENANI, PERIZONII, JAC. GRONOVII; EXCERPTIS NEC NON INEDIT IS ET ALIORUM : CU R A N T E DRA KEN QUI ET SUAS ADNOTATIONES ADJECIT. ACCEDUNT SUPPLEMENTA DEPERDITORUM T. LIVII LIBRORUM A JO, FREINSHEMIO CONCINNATA. EDITIO NOVA AUCTIOR ET EMENDATIOR. TOMUS DECIMUS QUINTUS. PARS PRIOR. S T U T GARDIAE, MDCCCXXVII. L E C T O R I AEQUO ET BENEVOLO S. P. D. ARNOLDUS DRAKENBORCH. Antequam manum de tabula tollere, et Livium, cujus tamen editio in longe majorem, quam primum animo conceperam, molem paullatim excrevit, missum facere possum, tu adhuc, Benevole Lector, mihi appellandus superes; quem jure tuo a me exigere arbitror, ut, quemadmodum me facturum in limine tomi primi promiseram, ea, quae scire tua intereft, hoc loco te doceam. In hac autem re eo nunc brevior, quam olim proposueram, esse potero, eoque nunc paucioribus verbis alloquium absolvere licebit, quod partim circa pleraque, ad vitam ipsius Livii et alia, quae de nobilissimo et celeberrimo hoc Romanorum Historico disputanda forent, pertinentia , laudabili illorum, qui ejus fata nosle cupiunt, desiderio jam dudum satisfecerint Viri Doctillimi; quorum dissertationes de hac mate. ria editas, tamquam appendicem Livianam, in ultimo hoc tomo junctas integre edidi, idque eo consilio, ne per hoc stadium, in quo alii feliciter ante me sese exercuerunt, ipse etiam decurrere necesse haberem: partim vero , quae de variis manuscriptis, quos in Notis meis adornandis insigni amicorum benevolentia consulendi facultatem habui, et de edi |