Immagini della pagina
PDF
ePub

tionibus, quae ante hanc noftram prodierunt, enarranda erant, suis Indiculis, huic itidem tomo ultimo additis, differuerim. Millis igitur, quae gnava aliorum diligentia dudum occupata sunt, ac praeteritis, quae ipse in alium locum conjicienda censui, omnis haec praefatio duabus praesertim partibus absolvetur, Earum prima potiflimum versabitur in hominum doctorum, quos Livius commentatores nactus eft, Emendationibus, Scholiis, ac Notis, in hac editione aut ex prius publicatis recusis, aut nunc demum in lucem publicam productis, quibusque auxiliis inftructi eas conscripserint; altera in meis in principem rerum a Romanis geftarum Hiftoricum Notis et Observationibus.

Quod igitur primo loco ad Viros Doctos adtinet, quorum Annotationes in Livium olim evulgatas editio a me procurata renovavit, eorum, ordine temporum quibus vixerunt, vetuftiffimus eft LAURENTIUS VALLA, unus illorum Heroum, qui seculo quintodecimo feliciffime floruerunt, et ad horridam proximorum temporum barbariem Herculeo ausu depellendam, cumque Latini sermonis nitorem et elegantiam, quam in optimis ejus linguae scriptoribus omnis aetas mirata eft, iterum inducendam utiliffi mam operam contulerunt, ut latius docuerunt Floridus Sabinus Apolog. in ling. Lat. Calumn. pag. 13. lib. II. Subseciv. Lect. cap. xx. et plures alii. Quum autem praeclari et aeterna laude digni illius Viri vita, licet scitu haud indigna, parum tamen cognita, vel perperam memoriae tradita sit, neminem Lectorum vitio mihi versurum spero, quod eam ex ipsius potiffimum scriptis aliisque monumentis, quibus tuto fides haberi poffit, breviter et summa tantum rerum capita perftringens describere, simulque docere conftituerim, qua occasione ad illa, quae ejus nomine Livio illuftrando exftant, et huic editio

109.

ni suis locis inserta sunt, conscribenda permotus fuerit.

Vallam Romae natum effe, inter omnes conftat; idque ipse de se perhibet lib. IV. Antid. in Poggium pag. 329. Adversus Vallam etiam scribens Bartholomaeus Facius eum Romanum vocavit. Vide Vall. lib. 1. Recrimin. in Facium p. 460. Virum sanguinis Romani appellat Coccius Sabell. Ennead. 10. lib. 5. pag. 719. Utrum vero Patricius Romanus fuerit, non aeque certum effe videtur. Titulum Patricii ipsi tribuit Joh. Trithemius de Script. Eccles. cap. DCCL. Cujus auctoritatem paffim sequuntur Voffius lib. 111. de Hift. Lat. cap. vII. Hanckius de Scriptor. Rom. rer. lib. 1. part. 1. cap. xI. pag. 115. Henr. Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Script. Eccles. pag. 99. Du Pin Biblioth. Script Eccl. tom xII. pag. 94. L'Enfant. Hift. Bell. Huffit. et Concil. Basil. tom. II. pag. 204. Insuper Patricii titulum nominibus ejus addunt nonnulli, quos edidit, libri; ac nominatim Praefatio libri 1. Elegantiarum, omnes libri quatuor Antidoti in Poggium, Declamatio de falso credita et ementita Conftantini Donatione, et principium librorum de Rebus a Ferdinando Arragoniae rege geftis. His Octavianus Gentilius lib. iv. de Patriciis cap. v. pag. 517. etiam adnumerat libellum de Reciprocatione Sui et Suus: in cujus tamen editionibus, quas consului, eum omitti deprehendo. Verum haec omni dubitationi ex animo meo eximendae nondum sufficiunt. Trithemius enim, antiquissimus eorum, quos Vallam Patricium Romanum vocalle inveni, alienigena, et hinc minoris auctoritatis eft, qui in hac re facile errare potuit. Reliqui vero, quos modo recensui, non tantum similiter extranei, sed etiam recentiores fuerunt, qui praeeuntem Trithemium bona fide secuti sunt. Ad haec scriptoribus illis opponi poffunt alii, et quidem Itali, ac ferme aequales, qui Patriciatum ejus non me

morarunt; cujus nullam etiam mentionem fecit ipsum Vallae Epitaphium, quod mater superftes, vel alius ejus nomine, filio defuncto posuit, et inferius integrum dabo: quum tamen, Patricii honorem in aliorum inscriptionibus sepulchralibus non omit. ti, doceant exempla a Gentilio loc. laud. relata. Tituli denique librorum, in quibus Valla Patricius Romanus dicitur, non ab ipso profecti, sed postea ab his, qui ejus opera in lucem ediderunt, interpolati vel additi effe poffunt. Certe illorum plerique iis verbis concepti sunt, ut ipsi commode tribui nequeant. Praefatio Elegantiarum hac inscriptione ornatur: Laurentii Vallae, Patricii Romani, et de lingua Latina bene meriti, in sex Elegantiarum libros elegans et docta admodum praefatio. In initio singulorum librorum Antidoti in Poggium non tantum Patricius Romanus, sed etiam pari modo de lingua Latina bene meritus fuiffe dicitur. In capite praefationis in libros de Voluptate ac de vero Bono Vir Clarissimus appellatur. (v. Cl. Baudis in Differt. qua exhibet praeparationem ad Analysin monogrammatum Impp. et Regum Germ. §. 18. p. 23.) Jam vero laudationes hae, de lingua Latina bene meritus, elegans et docta admodum praefatio, Vir Clarissimus, sine gloriosa ac putida sui jactatione ab ipsius Vallae manu effe nequeunt, easque propterca auctores habere alios credibile eft; quibus similiter Patricii Romani titulus adscribi poteft; immo eo magis debet, quod in aliorum Vallae librorum inscriptionibus omittatur. Patriciorum autem nomine intelligi, quorum majores in consilium vel senatum civitatis, in quem solis ferme Nobilibus aditus patebat, allecti fuerunt, docuit Gentilius de Patric. lib. IV. cap. v. Hoc sensu, Patricius Romanus lingua Francorum per Gentilhomme Romain, vel Noble Romain reddendum effe, docuit Clariff. de la Monnoye in Notis ad Baillet. Jugem. des Savans

tom. 11. part. I. pag. 348. ubi carpit Bailletum, qui Senateur Romain interpretatus fuerat, in eo secutus Flacc. Illyricum in Catal. Test. verit. pag. 1893. quum tamen Vallam Senatoris Romani dignitate ornatum fuiffe, verisimile non sit. Utrum vero majores Vallae in senatum Romanum adoptati fuerint, et hinc ipse vere Patricius Romanus dici poffit, illis diligentius indagandum relinquo, quibus faftos Romanos consulendi facultas data eft. Mihi cauffas aliquas adtulisse sufficit, ob quas id dubium videri queat.

Quo praenomine pater Vallae appellatus fuerit, nondum inveni. Ipsum tamen utriusque juris antistitem et consistorii Apostolici advocatum fuiffe, filius teftatur lib. 1. Antid. in Poggium p. 287. et lib. IV. Recriminat. in Barthol. Facium p. 629. Mater, quae filio supervixit, eique mortuo monumentum ftruxit, in Epitaphio memoriae ejus posito Catharina dicitur; cujus frater Melchior, vel Melcior Scribarius, vel Melkion Scribanus, Martino V. Pontifici Romano a secretis fuit. Vide Vall. lib. IV. Antid. in Pogg. pag. 352. lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 621. et lib. 1. de Volupt. pag. 898. qui dicta pag. 621. teftatur, illum in moribus quidem patre suo dignum, in literis autem eum fuisse, qui magis officio suo satisfecit, quam ut condendis operibus vires ei suppeterent. In Epift. vero ad Candid. Decembrem pag. 638. refert, virum quum in ceteris laudandum fuisse, tum vero in hoc, quod, quum aliquot annis juri civili studuisset, ad artem oratoriam postea totum se converterit, Secretariumque Martini quinti peste in via correptum nuper esse mortuum; qui mori minime debuit, juvenis adhuc, et viridis, et ornamentum ac deliciae curiae Romanae. Innuere insuper videtur, insignia ejus esse manum dextram cum lacerto scribentem, atque inde Scribanam progeniem nuncupari. Matris soror Nicolao Tartarino

nupsit. Vide Vallam lib. 1. de Volupt. pag. 898. Mater Catharina, marito moriente, quinque et viginti annos nata, sic in viduitate caste integreque perseveravit, praesertim ea venustate, quae multos ad ejus petendum matrimonium sollicitaret, ut omnium virtutum, quae in feminas cadunt, exstiterit specimen, tefte Valla lib. IV. Antid. in Pogg. pag. 347. Ex matrimonio hoc procreati memorantur duo filii et filia. Frater Vallae major, quem praeceptore usum elle quodam Porcellio Valla ibid. teftatur, poftea vitam monafticam profeffus eft, et cuidam monafterio Salerni praefuit. Vide Vallam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. Soror nupsit Ambrosio Dardano, qui, etsi praedives, tamen timidior fuit paupertatis, et rebus suis pepercit, et ex propinquis lucrum, quam damnum, facere maluit. Habitavit autem Romae simul cum matre in ea domo, quae olim patris fuifle videtur, certe cujus suam Valla partem sorori cesserat. Valla lib. iv. Antid. in Pogg. p. 355. Sed matrimonium hoc fterile, aut sane sororem liberis orbam fuisse, teftatur Vall. ibid. pag. 362. Ceterum Catharina praegnans aliquando, quum se ignoraret ventrem ferre, ex oraculo facta est certior, se gravidam esse, et parituram filium, jussaque, ut id nomen puero, quod postea impositum est, imponeret. Videatur Valla ibid. pag. 347. qui tamen addere neglexit, utrum mater eo tempore se, an fratrem, utéro ferret,

Quis Vallae annus natalis exftiterit, non convenit. Nativitatem ejus in annum MCCCCXVII. confert Hanckius in Scriptor. rer. Roman. lib. II. part. 1. cap. xI. . . sed forte errore vel typographorum, vel calami. Ipsum enim in animo habuiffe annum MCCCCXV. inde conjiciendi ansa datur, quod ibidem §. 8. referat, Vallam anno MCCCCXVIII. puerum trium annorum fuiffe. Eumdem annum MCCCCXV. nativi

tati Vallae adsignant Henr. Warton in Append. ad

« IndietroContinua »