Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 536. Non enim modo sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere A. C. 216. ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes submovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen, quam per hostium, fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. Ex millibus septem armatorum sexcenti exstiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent: neque iis quadraginta millia hostium obstitere. Quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii, fortia, fidelia, Patres conscripti. nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque (nam fortes ne ipsi quidem dixerint) cives esse possunt? 12 nisi quis credere potest fuisse, ut erumpentibus, quin erumperent, obsistere conati sunt: aut non invidere eos, quum incolumitati, tum gloriæ illorum per virtutem parta, quum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosa caussam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, quum silentio noctis erumpendi occasio esset. At enim ad erumpendum e castris defuit animus; ad tutanda fortiter castra animum habuerunt. Dies noctesque aliquot obsessi, vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt: tandem ultima ausi passique, quum omnia subsidia vita abessent, adfectisque fame viribus, arma jam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis, quam armis, victi Orto sole hostis ad vallum accessit: ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Hac vobis ipsorum per biduum militia fuit. quum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt: quum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Vos redimam? quum erumpere castris oportet, cunctamini ac manetis: 13 quum manere, castra tutari armis necesse est; et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, Patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt, ac per summam virtutem se patriæ restituerunt.

Senatus

tivos non

sunt.

Hæc

LXI. Postquam Manlius dixit, quamquam Patrum quocenset cap- que plerosque captivi cognatione adtingebant, præter exemesse redi- plum civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulmendos. gentis, pecuniæ quoque summa homines movit: quia nec ærarium exhaurire, magna jam summa erogata in servos ad

ket castra Gron.

12 Nisi quis credere potest fuisse, ut] Hæc paulo intricatiora sunt. Si nihil mendi subest, expone cum Gronovio: Nisi quis credere potest fuisse eos bonos fidelesque cives, ut, id est,

postquam obsistere conati sunt erumpentibus civibus suis, quin erumperent.

13 Quum manere, castra tutari] Hinc quoque ejecimus particulam et, auctore Put. codice.

randi inter

militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime U. C. 536. hujusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. A. C. 216.. Quum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum abiit, quod fallaci re- Nimis calliditu in castra jurejurando se exsolvisset. Quod ubi inno- da jurisjutuit, 14 relatumque ad senatum est, omnes censuerunt, com- pretatio. prehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. 15 Est et alia de captivis fama, decem primos venisse. de eis quum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem, nec ne; ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur. Morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L. Manlium. tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum : et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse; quod, per caussam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi, religione sese exsolvissent. de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse: victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint. ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint: ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico, caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere queas. Quanto autem major ea' clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod, qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare cœperunt, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. 16 Defecere autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Defectio soHirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii ciorum. omnes, Lucani. præter hos 7 Surrentini, et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique,

17

et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hæ clades defectio- Pacis tamen nesque sociorum moverunt, ut pacis umquam mentio apud mentio nul

1 hæc Gron. Crev.

14 Relatumque ad senatum est] Hic contra adjecimus rò que, volentibus scriptis nostris omnibus, et uno Hearnii, Andreæque et Campani editionibus. Et sic melius procedit oratio.

15 Est et alia de captivis fama] Vid. quæ de hac re habent Cic. 1. III. de Off. n. 113. et A. Gell. 1. VII. c.

16 Defecere... hi populi] Non simul omnes hi populi defecere, sed quidam statim, quidam post annum, quidam tertio aut quarto post anno. GLAREANUS.

17 Surrentini] Lege cum Gronovio Sallentini. Nam Surrentini, qui sunt in Campaniæ ora, debuissent poni post Calatinos. At Sallentini ad Græ

la.

U. C. 536. Romanos fieret; neque 18 ante consulis Romam adventum, A. C. 216. nec postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptæ cladis. quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli, ex tanta clade, cujus ipse caussa maxima fuisset, Varroni ob- redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus viam itum, sit, et gratiæ actæ, quod de republica non desperasset: cui, et gratiæ 19 si Karthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

actæ,

18 Ante consulis Romam adventum] Olim Romani, Correxit Sigonius; et firmat unus e regiis codd.

in duces suos acerbitas, quos in crucem tollere soliti erant, non modo si culpa sua victi fuissent, sed etiam si prospero eventu, pravo.consilio, rem

19* Si Carthaginiensium ductor
fuisset] Mira fuit Carthaginiensium gessissent.

1

EPITOME LIBRI XXIII.

CAMPANI ad Hannibalem defecerunt. Nuncius Cannensis victoria Mago Karthaginem missus annulos aureos, a digitis occisorum Romanorum detractos, in vestibulo curiæ effudit: quos excessisse modii mensuram traditur. Post quem nuncium Hanno, vir ex Panis nobilissimus, suadebat senatui Karthaginiensium, ut pacem a populo Romano peterent: nec tenuit, obstrepente Barcina factione. Claudius Marcellus prætor ad Nolam, eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. Exercitus Hannibulis per hiberna Capua ita luxuriatus est, ut corporum viribus atque animorum enervaretur. Casilinum, a Pœnis obsessum, ita fame vexatum est, ut lora et pelles scutis detractas, item mures, essent; et nucibus, per Vulturnum amnem a Romanis missis, vixerint. Senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est. L. Postumius prætor a Gallis cum exercitu casus est. Cn. et P. Scipiones in Hispania Hasdrubalem vicerunt, et Hispaniam suam fecerunt. Reliquia Cannensis exercitus in Siciliam relegata sunt; ne recederent inde, nisi finito bello. Inter Philippum Macedonum regem et Hannibalem societas juncta est. Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit. Præterea in Sardinia feliciter a T. Manlio prætore adversus Panos Sardosque res gestas continet: a quo Hasdrubal dux, et Mago, et Hanno capti. 2 Claudius Marcellus prætor Hannibalis exercitum ad Nolam prælio fudit et vicit : primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.

1 Ne recederent inde] Melius decederent: quod monet Pithoeus apud Hearnium.

2 Claudius Marcellus prætor Annibalis exercitum] Hæc secunda memoratur in hac epitome Marcelli adversus Annibalem ad Nolam pugna, de qua agit Livius c. 44. et seqq. Eo autem tempore non jam prætor erat Marcellus, sed proconsul, ut constat

ex capp. 30. et 32. Præterea in priorem potius Marcelli de Annibale victoriam, quam in hanc, cadere debet id quod additur in fine hujus epitomes, primum Marcellum Romanis meliorem spem belli dedisse. Confer Liv. infra, c. 16. Itaque hic aliquid vel ab ipso epitomarum concinnatore, vel a librariis peccatum esse videtur.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXIII.

A. C. 216.

ditur.

3

adci

U. C. 536. HANNIBAL, post Cannensem pugnam, castra capta ac Hannibali direpta, confestim ex Apulia in Samnium moverat: Compsa tra- tus in Hirpinos a Statio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos: sed premebat eum Mopsiorum factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ, vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis, quum Mopsiani urbem excessissent; sine certamine tradita urbs Poeno, præsidiumque acceptum est. Ibi præda omni atque inpedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis ejus urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut detrectantes cogere ad defectionem jubet. ipse per agrum Campanum Neapolim mare inferum petit, obpugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis, (et pleræque cavæ sunt viæ, sinusque occulti) quacumque apte poterat, disposuit: alios, præ se actam prædam ex agris ostentantes, obequitare portis jussit. in quos, quia nec multi, et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias, circumventa est: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum, et haud procul litore naves piscatoriæ pleræque conspectæ peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo prælio nobiles juvenes capti cæsique sunt: inter quos et Hegeas præfectus equitum, intemperantius ceConspec- dentes secutus, cecidit. Ab urbe obpugnanda Poenum abtam obpug.

petit.

nare non audet.

a urbe Gron, Crev.

1 Annibal post Cannensem pugnam, castra capta ac direpta] Omnes scripti, tam Gronoviani, quam nostri, Hæc Annibal. lidem ignorant vocem castra, præter unum Victorinun, qui eam exhibet loco r capta. Gronovius, scriptæ lectionis vestigiis insistens, legendum censet: Ecis Annibal post Cannensem pugnam captis ac direptis. Ece Apulorum est oppidum, quod oppugnatur, et capitur a Fabio consule, infra 1. XXIV. c. 20.

2 Accitus in Hirpinos a Statio] Idem infra Trebius vocatur, ut nomen

integrum fuerit Statius Trebius. Et hic facile crediderimus cum Gronovio, scripsisse Livium a Statio Trebio. Est enim Statius prænomen Italicum.

3 Mopsiani] Olim Compsani. Quod quum evidenter vitiosum sit, (utraque enim factio Compsani erant) subjecit Gronovius Mopsiani, id est, Mopsiorum factio. Sed et mox omnes nostri libri præferunt urbem excessissent, non urbe, ut in editis vulgo legitur. Et sæpe illud maluit Livius.

« IndietroContinua »