Immagini della pagina
PDF
ePub

с

U.C. 538. præsidii 9 haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. A. C. 214. Pinarius erat vir acer, et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum, reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot audita proditiones defectionesque urbium, et clades præsidiorum. Itaque nocte dieque juxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant: nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. Quod ubi Hennensium principes, jam pacti cum Himilcone de proditione præsidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, 90 palam rentur agendum. Urbem arcemque suæ potestatis, aiunt, debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam, traditi essent Romanis. itaque claves portarum reddi sibi æquum censent. Bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse: et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes, ac non coacti, mansissent in amicitia. Ad ea Romanus, Se in præsidio inpositum esse, dicere, ab imperatore suo: clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quæ nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed ejus, qui commisisset. præsidio decedere apud Romanos capital et nece liberorum etiam suorum 91 eam legem parentes. sanxisse. Consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos, 92 cujus juris atque arbitrii esset. Se vero negare illi missuros: testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suæ quæsituros. Tum Pinarius; at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium: ut sciretur, utrum paucorum ea denunciata, an universe civitatis, essent. 93 Consensu in posterum diem concio edicitur.

Pinarii Hennæ præfecti oratio ad milites.

esse:

XXXVIII. Postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus, Credo ego vos audisse, milites, inquit, quemadmodum præsidia Romana ab Siculis circumventa et obpressa sint per hos dies. Eam vos fraudem,

crentur 1. erat Gron. Crev.

89* Haud.. › opportunum insidiantibus] Qui se non facile captandum præberet insidiantibus. Sic supra VI. 24. Opportunus eruptioni.

90 Palam erat agendum] Conjectura Lipsii. Unius MS. margo habet, teste Gronovio, palam rentur agendum. Sed parum interest.

91 Eam legem parentes] Vox legem adjecta est ab editoribus. Sed quum sine ea sensus stare non possit, intactam relinquamus. Campanus edidit: hoc liberorum etiam suorum cruore parentes sanxisse.

92 Cujus juris atque arbitrii esset] Supple, res.

93 Consensu in sterum diem con

[blocks in formation]

Deúm primo benignitate, dein vestra ipsi virtute, dies noctes- U. C. 538. que perstundo ac pervigilando in armis, vitastis. utinam reli- A. C. 214. quum tempus nec patiendo infanda, nec faciendo, traduci possit! 95 Hæc occulta in fraude cautio est, qua usi adhuc sumus: cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Karthaginiensium extemplo Henna erit, fœdiusque hic trucidabimur, quam Murgantia præsidium interfectum est. Noctem unam ægre ad consultandum sumsi, qua vos certiores periculi instantis facerem. Orta luce concionem habituri sunt, ad criminandum me concitandumque in vos populum. itaque crastino die, aut vestro, aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. 96 nec præoccupati spem ullam, nec occupantes periculi quidquam habebitis. qui prior strinxerit ferrum, ejus victoria erit." Intenti ergo omnes armatique signum exspectabitis. ego in concione ero: et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. Quum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite, ac sternite omnia ferro: et cavete, quisquam supersit, a quibus aut vis, aut fraus timeri possit. 97 Vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique Dii, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitanda, non ferendæ, fraudis caussa hoc consilii capimus. Pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset. inermes, incautos ad satietatem trucidabitis. Et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Karthaginiensibus timeri possit.

XXXIX. Ab hac adhortatione dimissi corpora curant. Postero die alii aliis locis, ad obsidenda itinera claudendosque 98 oppidanis exitus, pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculis concionum, consistunt. Productus ad populum a magistratibus præfectus Romanus, quum consulis ea de re jus ac potestatem esse, non suam, et pleraque eadem, quæ pridie, dixisset; 99 primo sensim, ac plures, reddere claves, dein jam una voce 1id a spem ullam 1. peculii Gron. Crev.

95 Hæc occulta in fraude cautio est] Hæc est cautio in occulta fraude, seu, hæc est cautio adversus occultam fraudem idonea ac sufficiens, qua usi hucusque sumus. Cui fraudi quoniam parum succedere Ennenses vident....

96 Nec præoccupati peculii] Peculii procul dubio vitiosum. Non enim hic peculium, sed caput agebatur. Gronovius suggerit ex quibusdam libris, spem ullam. Campanus habet

turam accederet perfugi. Nec præ-
occupati habebitis quidquam perfugii,
nec occupantes, periculi.

97 Vos, Ceres mater ac Proserpina
De religione Cereris Ennensis vide
Cic. IV. in Verr. n. 106, et seq.

98 Oppidanis] Scripti fere oppositi ut apud Virg. I. II. Æn. Obsedere alii telis angusta viarum Oppositi.

99 Primo sensim] Libenter præfigeremus huic membro particulam et.

U. C. 538. omnes juberent, cunctantique ac differenti ferociter minitaA. C. 214. rentur, nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi; tum

præfectus toga signum, ut convenerat, dedit. militesque in

4

tenti dudum ac parati, alii superne in aversam concionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti Cæduntur obsistunt. Cæduntur Hennenses cavea inclusi, coacervanHennenses. turque, non cæde solum, sed etiam fuga; quum ahi super aliorum capita ruerent, atque integri sauciis, vivi mortuis incidentes, cumularentur. Inde passim discurritur, et urbis captæ modo fugaque et cædes omnia tenet: nihilo remissiore militum ira, 3 quod turbam inermem cædebant, quam si periculum par et ardor certaminis eos irritaret. Ita Henna, aut malo, aut necessario facinore retenta. Marcellus nec factum inprobavit, et prædam Hennensium militibus concessit, ratus, timore deterritos temperaturos proditionibus præsidiorum Siculos. Atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitæ, claræque vel ob insignem munimento naturali locum, vel ob sacrata omnia vestigiis raptæ quondam Proserpinæ, prope uno die omnem Siciliam pervasit. Et quia cæde infanda rebantur, non hominum tantum, sed etiam Deorum sedem violatam esse, tum vero, qui etiam ante dubii fuerant, defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit: quum adciti a proditoribus nequidquam ad Hennam exercitum admovissent. Marcellus retro in Leontinos redit: frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, præsidio modico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas venit, inde Ap. Claudio Romam ad consulatum petendum misso, T. Quinctium Crispinum in ejus locum classi castrisque præficit' veteribus. ipse hibernacula quinque millia passuum' Hexapylo (Leonta vocant locum) communiit, ædificavitque. Hæc in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

[blocks in formation]

f add. ab Eæd.

mus cur viri docti variis conjecturis sollicitent. Nihil enim clarius: nec æquitas probabilis abest.

5 Hæc in Sicilia usque ad principium hiemis gesta] Suspicamur hic Livium duorum annorum res gestas in unum miscuisse: idque, duabus maxime adducti rationibus. Una, quod nihil omnino sequente anno, quo Ti. Sempronius II. Q. Fabius consules fuere, in Sicilia gestum memoratur a Livio: quod sane verisimile non est, quum tanti exercitus in insula essent. Solas Cannensis exercitus ad Marcellum preces, bujusque litteras de iis ad senatum retulit eo anno noster. Deinde, Polybius, I. VIII. testis est Marcellum per octo

esse.

9

8

Bellum

XL. Eadem æstate et cum Philippo rege, quod jam an- U. C. 538. te suspectum fuerat, motum bellum est. Legati ab Orico A. C. 214. ad M. Valerium prætorem venerunt, 7 præsidentem classi cum Philip Brundisio Calabriæque circa litoribus, nunciantes, Philip- po. pum primum Apolloniam tentasse, lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum: deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admo- Oricum a visse: eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus, Philippo neque viris atque armis validam, primo inpetu obpressam captum. Hæc nunciantes orabant, ut opem ferret, hostemque haud dubium Romanis terra aut maritimis viribus arceret; qui ob nullam aliam caussam, nisi quod inminerent Italiæ, peterentur. 10 M. Valerius, præsidio loci ejus relicto P. Valerio legato, cum classe instructa parataque, et, quod longæ naves militum capere non poterant, in onerarias inpositis, altero die Oricum pervenit: urbemque eam, levi tenente præsidio, quod recedens inde reliquerat Philippus, haud magno certamine recepit. Legati eo ab Apollonia Apollonia venerunt, nunciantes, in obsidione sese, quod deficere ab obsessa a Romanis nollent, esse: neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi præsidium mittatur Romanum. Facturum se, quæ vellent, pollicitus, duo millia delectorum militum

P.1. T. Gron. Crev.

menses cum Appio assedisse Syracu sis, antequam ab en discederet ad prohibendas per Siciliam defectiones urbium, et obviam eundum Carthaginiensibus. Octo autem illi menses facile profecto reliquum consulatus Marcelli tempus consumpserunt. Unde sequitur expeditiones Marcelli adversus Siculos, Himilconemque et Hippocratem, in eum annum excurrisse, quo Ti. Sempronius alterum consulatum cum Q. Fabio gessit.

6* M. Valerium prætorem] Id est, proprætorem, ut dicitur supra c. 20. Præturam gesserat anno superiore. Vid. XXIII. 24.

7 Præsidentem classi Brundisio] Cum classe præsidentem Brundisio: ita ut classi accipiatur in auferendi casu, quemadmodum apud Virgilium, En. VIII. Advectum Ænean classi.

8 Neque manibus] Put. codex maniis. Sunt et aliæ quoque voces, quæ identidem in optimo libro non pervulgata forma scriptæ reperiuntur: ut obsidium pro obsidum, bis c. 22. 1. XXII. et contra mensum pro mensium, 1. XXIII. c. 21. et XXIV. 11. et passum pro passuum, XXVI. 13. et pote

Oreretur quidem semper exhibet idem
liber, ut alibi notamus. Adde traicia-
tur, 1. XXIX. c. 24. et truiceret, 1.
XXX. c. 24. pro trajiciatur et trajice-
ret. Hæc observare nobis operæ pre-
tium esse visum est, ob eximiam ve-
tustissimi codicis auctoritatem.

9 Terra, aut maritimis viribus]
Hæc procul dubio vitiosa sunt. Gro-
novius e MSS. qui tamen hic corrup-
tissimi sunt, suspicatur: Hostemque
haud dubium Romanis Macedonem
Epiri maritimis urbibus arceret, quæ

....

Sed hæc etsi aptissime omnino congruunt ad sensum, longius abeunt tum a vulgata lectione, tum etiam a MSS. quam ut admittere audeamus.

10 M. Valerius præsidio loci ejus] Cujus loci? Nullus enim speciatim definitus est in iis quæ præcedunt. Sed et scripti in alia omnia abeunt. Plerique enim, iique optimi, habent: M. Valerius MM præsidioque eis T. Valerio legato cum classe. Hæc manca sunt, sed ita ut sensus appareat: M. Valerium reliquisse duo millia militum tutandæ Superi maris oræ, quibus præfecerit T. Valerium legatum. Ipsa autem Livii verba assequi

Philippo

240

h

11

U. C. 538. navibus longis mittit ad ostium fluminis, cum præfecto A. C. 214. sociûm, Q. Nævio Crista, viro inpigro et perito militiæ. Is, expositis in terram militibus, navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis, milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit, et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. Die insequenti quievere, dum præfectus juventutem Apolloniatium, armaque et urbis vires inspiceret. ubi ea visa inspec taque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus comperit, quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset; Castra Ma- silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus, castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis coninvaduntur. staret, prius mille hominum vallum intrasse, quam quis

cedonum

ga.

12

quam sentiret: ac, si cæde abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse. Cædes proximorum portæ excitavit hostes. inde tantus terror pavorque omnes occupavit, ut non modo alius quisquam arma caperet, aut castris pellere hostem conaretur; sed etiam ipse rex, sicut somno Philippi fu- excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navesque profugerit. eodem et alia turba effusa est. Paullo minus tria millia militum in castris aut capta, aut occisa. plus tamen hominum aliquanto captum, quam cæsum, est. Castris direptis, Apolloniatæ catapultas, ballistas, tormentaque alia, quæ obpugnandæ urbi comparata erant, ad tuenda moenia, si quando Oricum similis fortuna venisset, Apolloniam devexere: cetera omnis præda castrorum Romanis concessa est. Hæc quum essent nunciata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset. Itaque Philippus, neque terrestri, neque navali certamine satis fore parem se fidens, subductis aut incensis navibus, terra Macedoniam petiit, magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit. Res in His- XLI. Eodem anno in Hispania varie res gestæ. nam, pripania ges- usquam Romani amnem Iberum transirent, ingentes copias

tæ.

Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt. defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius, raptim traducto exercitu Iberum, dubiis sociorum animis in tempore advenisset. Primo ad castrum Altum (locus est insignis 15 cæde magni Hamilcaris) castra Romani habuere. Arx

hest del. Gron. Crev.

11 Præfecto socialm] Vid. not. 23. ad 1. XXIII. c. 7. Ceterum magna pars scriptorum non agnoscit ultimam vocem: ut Nævius præfectus dicatur huic copiæ, quocunque gradu militiæ fuerit.

12 Non modo] Non modo non. Hic

suppressum est rò non, licet mox se quatur, non ne .. quidem, (qua de re vid. nov. 31. ad l. II. c. 23.) verum sed etiam : quod notandum.

13 Cæde magni Amilcaris] Ejus ni mirum, qui pater Annibalis fuit.

« IndietroContinua »