Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 540. Nonne videtis, inquit, vos in ordinem coactos esse, et rem A. C. 212. ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?

IV. Plebe dimissa, senatus vocatur, et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum. M. Furium Camillum, cujus exsilium ruina urbis secuta fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse. Decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea_principes civitatis, judicium de se populi passos. Postumium Pyrgensem 23 suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coëgisse, contra populum Romanum 24 aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plèbe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet. Nihil aliud a cæde ac dimicatione continuisse homines, nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in præsentia furori atque audacia paucorum, vincique se ac populum Romanum passi sint : et comitia, quæ reus vi atque armis prohibiturus erat, ne caussa quærentibus dimicationem daretur, voluntate ipsius sustulerint. 25 Hæc quum ab optimo quoque pro atrocitate rei acta essent, vimque eam contra rempublicam et pernicioso exemplo factam, senatus decresset; confestim Carvilii tribuni plebis, omissa multæ Rei capita certatione, rei capitalis diem Postumio dixerunt: ac, ni vades lis dies Pos- daret, prehendi a viatore, atque in carcerem duci jusserunt. tur a Tr. Pl. Postumius, vadibus datis, non adfuit. Tribuni plebem rogaverunt, plebesque ita scivit: Si M. Postumius ante Kalendas Maias non prodisset, citatusque eo die non respondisset, neque excusatus esset, 26 videri eum in exsilio esse: bonaque ejus venire, 27 ipsi aqua et igni placere interdici. Singulis deinde eorum, qui turbæ ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere, ac vades poscere cœperunt. Primo non dantes,

tumio dici

In exsilium ipse et alii aliquot ab

eunt.

e Romano 1. per vim Gron. Crev. & jacta Gron.

22 los in ordinem coaclos esse] Vid. not. 52. ad c. 35. I. III.

23 Suffragium populo per vim extorsisse] Scripti omittunt rà per vim. Duo vel optimi habent populo R. id est, Romano: quæ vera lectio videtur: et eodem alludunt ceteri, qui fere habent populorum. Legamus ergo: suffragium populo Romano extorsisse. Est aliqua emphasis in nomine populi Romani hic expresso. Sic paulo infra, contra populum Romanum aciem instruxisse.

24 Aciem instruxisse] Sic plane Vict. codex. Et firmant optimi e Gronovianis, qui una tantum littera decurtati præferunt intruxisse. Vulgatum introduxisse minus hoc loco proprium est.

f instruxisse 1. introduxisse Gron.

[ocr errors]

25 Hæc quum acta essent] Gronovius contra scriptos et editos legi jussit jacta. Nobis hæc mutatio ne

cessaria non visa est.

26* Videri] Hæc erat apud Romanos formula ferendæ in reum sententiæ. Cic. 1. V. in Verr. n. 14. Fecisse videri pronunciavit. Vid. et not. 48. ad XXXIV. 44. infra.

27 Ipsi aqua et igni....interdici] Nulla lege apud Romanos maleficium exsilio multabatur. Vid. Cic. pro A. Cæcina, n. 100. At mos erat aqua et igni interdicere sontibus, ut earum rerum usu interdicto, sine quibus vita hominum constare non potest, damnati exulare cogerentur. Quibus igitur aqua et igni interdictum erat, ii exules erant, et civitatem amittebant.

deinde etiam eos, qui dare possent, in carcerem conjiciebant: U. C. 540. cujus rei periculum vitantes plerique in exsilium abierunt.

A. C. 212.

ante ædili

V. Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens, exitum habuit. 28 Comitia inde pontifici maximo creando sunt habita. 29 Ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. Tres ingenti certamine petierunt: Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat: et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura in signis: et P. Licinius Crassus, qui et ædilitatem curulem peti- P. Licinius turus erat. hic senes honoratosque juvenis in eo certamine vi- Pont. Max. cit. Ante hunc, intra centum annos et viginti, nemo præter tatem. P. Cornelium Calussam, pontifex maximus creatus fuerat, qui sella curuli non sedisset. Consules quum ægre delectum conficerent, quod inopia juniorum non facile in utrumque, ut et novæ urbanæ legiones, et supplementum veteribus scriberetur, Delectuum sufficiebat; senatus absistere eos incepto vetuit, et 30 triumvi- difficuitas, ros binos creari jussit: alteros, qui citra, alteros, qui ultra 31 quinquagesimum lapidem in pagis, 2 forisque, et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent: et, si qui roboris sutis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari ætate essent, milites facerent. Tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent, ut, qui minores septem et decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si septem et decem annorum, aut majores, milites facti essent. Ex hoc senatusconsulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt. Eodem Legati Cantempore ex Sicilia literæ M. Marcelli de postulatis militum, nensis exerqui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatæ sunt. Cannensis reliquiæ cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam,

hdevicit Gron. Crev.

28 Comitia.. pontifici maximo creando] L. Lentulus duobus sacerdotiis præditus fuerat, pontificatu, et pontificatu maximo. In ejus mortui locum Cethegus pontifex factus fuerat: hic pontifex maximus ipsi sufficitur. SIGON.

29 Ea comitia novus pontifex] Grævius horum Livii verborum hune esse sensum putat, Proleg. ad Tom. V. Thes. Ant. Rom. ut Cethegus collegii pontificum nomine petierit, ut comitia haberentur. Etenim, inquit, nusquam alibi, quam hic, legitur a pontifice habita fuisse comitia pontifici maximo creando, quum tot in aliis locis commemoretur comitia illa habuisse consules. Doctissimo viro catenus assentiendum putamus, ut hæc comitia a consulibus, si quis vere

32

i et del. Gron.

ac proprie loquatur, habita fuisse ju-
dicemus. Sed verba Livii aliquid am-
plius postulant, quam id quod eis ille
tribuit. Fortasse in illis comitiis quæ
pontifici maximo creando habebantur,
fuit aliquod pontificum munus, ali-
quid ab ipsis peragendum; ut, etiam
si minus proprie, aliquo tamen modo
comitia illa habuisse dici possent.

30 Triumviros binos] Duplex colle-
gium triumvirorum.

31* Quinquagesimum lapidem] Quinquagesimum ab urbe milliarium.

32 Forisque et conciliabulis] Fora sunt oppidula, in quibus conventus negotiandi et nundinandi causa habebantur, ubi etiam jus dicebatur. In conciliabulis quoque jus dicebatur; at ea tamen foris inferiora erant. Vid. Turn. 1. 1. Advers, c. 11.

citus ad Marcellum.

258

U. C. 540. sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam re-
A. C. 212. portaretur.

tio.

[ocr errors]

VI. Hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque, et robora ex legionibus peditum, legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus, potestate dicendi facta, ConsuEorum ora- lem, inquit, te, M. Marcelle, in Italiam adissemus, quum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatusconsultum factum est: nisi hoc sperassemus, in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Panosque mitti: et sanguine nostro 33 vulneribusque nos senatui1 satisfacturos esse: sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. Quamquam quod ob meritum nostrum succensuistis, Patres conscripti, nobis, aut succensetis? Ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, quum te, M. Marcelle, intueor: quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et reipublicæ et nostra fortuna esset. Sine, quæso, priusde conditione nostra queror, noxam, cujus arguimur, nos purgare. Si non Deûm ira, nec fato, cujus lege inmobilis rerum humanarum ordo 36 seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cujus tandem ea culpa fuit? militum, an imperatorum? Equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui præsertim gratias sciam ab senatu actas, quod non desperaverit de republica; cui post fugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium. Ceteros item ex reliquiis cladis ejus, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere, et provincias obtinere audivimus. An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, Patres conscripti, in hæc vilia capita savi? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, quum spes alia nulla esset, turpe non fuit; milites utique morituros in aciem misistis? Ad Alliam prope omnis exercitus fugit: ad Furculas Caudinas, ne

[graphic]

knos 1. nostris nos Crev.

33 Vulneribusque nostris senatui satisfacturos esse] Hæc est ipsissima scriptura codicis Teller. in qua hoc unum minus placet quod rò nostris necessarium non est, et melius abesset. De voce senatui minime dubitare nos sinit tota orationis mens, quæ ad Patres dirigitur, Patres implorat, apud Patres purgare crimina nititur, tanquam eos solos cum quibus sibi rem esse milites existiment. Hanc emendationem Bentleius conjectura præceperat, ad Horat. Od. III. 6. Gronovius, quia aliquot scripti præferunt nostratui, inde effecerat nos patriæ. Sed conjecturæ, etsi non improbabili, scriptam lectionem, et auctoritate,

et

sensu potiorem, anteponendam

1 senatui 1. patrie Gron. duximus. Jac. Gronovius emendabat parum feliciter nos reatui.

34* Senatui] A quo scilicet damnati et relegati in Siciliam sumus.

35* Qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant] Vid. supra XXII. 59. et ibi not. 97.

36* Seritur] Connectitur, catenam quandam efficiens a principiis rerum causisque ad exitus pertinentem. Verbum sero duplex est, ut jam observavimus in not. 15. ad VII. 2. unum, a quo fluunt sevi, satum, quod nihil huc pertinet: alterum quod flectitur per serui, sertum, et idem fere est, quod jungo, necto. Ab hoc posteriore pendet hoc loco rò seritur.

expertus quidem certamen, arma tradidit hosti, ut alias puden- U, C. 540. das clades exercituum taceam: tamen tantum afuit ab eo, ut A. C. 212. ulla ignominia iis exercitibus quæreretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat, reciperaretur; et Caudine legiones, quæ sine armis redierant Romam, armatæ remissæ in Samnium, eumdem illum hostem sub jugum miserint, qui hac sua ignominia lætatus fuerat. Cannensem vero quisquam exercitum fugæ aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta millia hominum ceciderunt? unde consul cum equitibus septuaginta fugit? unde nemo superest, nisi quem hostis cadendo fessus reliquit? Quum captivis redemtio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod reipublicæ nos reservassemus: quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem justi exercitus fecissemus. Nunc deteriore conditione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. 37 quippe illis arma tantum atque ordo militandi, locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus: quæ tamen, semel navata reipublicæ opera, et uno felici prælio, recuperarunt. Nemo eorum relegatus in exsilium est: nemini spes emerendi stipendia ademta: hostis denique est datus, cum quo dimicantes, aut vitam semel, aut ignominiam finirent. Nos, quibus (nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset) nihil objici potest, non solum a patria procul Italiaque, sed ab hoste etiam, relegati sumus. ubi senescamus in exsilio, ne qua opesTM, ne qua occasio abolendæ ignominia, ne qua placandæ civium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. Neque ignominia finem, nec virtutis præmium petimus ; modo experiri animum, et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur. Bellum in Sicilia jam alterum annum ingenti dimicatione geritur: urbes alias Panus, alias Romanus expugnat: 98 peditum, equitum acies concurrunt: ad Syracusas terra marique res geritur: clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus, nec arma habeamus. Servorum legionibus Ti. Sempronius consul toties jam cum hoste signis conlatis pugnavit. Opera pretium habent, libertatem civitatemque. 39 Pro servis saltem ad hoc bellum emtis vobis simus. congredi cum hoste liceat, et pugnando quærere libertatem. Vis tu mari, vis terra, vis acie, vis opes 1. spes Gron. Crev.

38

m

37* Quippe illis arma tantum] Hic designatur pœna iis captivis quos Pyrrhus reddiderat a senatu injuncta. Decreverunt, inquit Val. Max. 1. II. c. 7. ut.. qui equo meruerant, peditum numero militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberenSic arma illis, et ordo militandi mutatus. Locum in quo tenderent,

tur.

non mutatum in castris scribit Vale-
rius, sed assignatum extra castra.

32 Peditum, equitum acies concur-
runt] Vulgo peditum et equitum. Put.
liber ignorat copulativam qua de-
tracta vividior fit oratio.
39 Pro servis emptis vobis si-
mus] Sic vere Salmasius. Antea: pro
servis. emptis nobis simul.

...

...

U. C. 540. urbibus obpugnandis experiri virtutem? asperrima quæque A. C. 212. ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quamprimum fiat; quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominia est.

Ad sena

untur.

veritas,

VII. Sub hæc dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Martum rejici- cellus id nec juris, nec potestatis suæ esse dixit. senatui scripturum se, omniaque de sententia Patrum facturum esse. Hæ li teræ ad novos consules adlatæ, ac per eos in senatu recitatæ sunt: Senatus se- consultusque de his literis ita decrevit senatus: Militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil videre, cur respublica committenda sit. Si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret, quod e republica fideque sua duceret: 40 dum ne quis eorum munere vacaret, neu dono militari virtutis ergo donaretur, neu in Italiam reportaretur, donee hostis in terra Italia esset. Comitia deinde a prætore urbano de senatus sententia plebisque scitu sunt habita: quibus creati sunt quinqueviri muris turribusque reficiendis: et triumviri bini; uni sacris conquirendis, donisque, persignandis; alteri reficiendis ædibus Fortunæ et matris Matutæ intra portam Carmentalem, sed et Spei extra portam, quæ priore anno incendio consumtæ fuerant. Tempestates foeda fuere. In Albano monte biduum continenter lapidibus pluit. tacta de cœlo multa: duæ in Capitolio ædes: vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati. murus turresque quædam Cumis non ictæ modo fulminibus, sed etiam decussæ. Reate saxum ingens visum volitare: sol rubere solito magis, sanguineoque similis, Horum prodigiorum caussa diem unum supplicatio fuit, et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt: Obsides Ta. et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit. Quum Tarentinorentini Ro- rum defectio jam diu et in spe Hannibali, et in suspicione Roma fugiunt. manis esset, caussa forte extrinsecus maturandæ ejus intervenit.

Phileas Tarentinus, diu jam per speciem legationis Romæ quum esset, vir inquieti animi, et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos invenit. Custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis, nec civitati eorum fallere Romanos expediebat. Hos, crebris conloquiis sollicitatos, conruptis ædituis duobus, quum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. Luce prima vulgata per urbem fuga est: mis

40 Dum ne quis eorum munere vacaret Munus hic est onus militare, quale est, lignum, fœnum, stramen, aquam in castra portare, &c. lis autem oneribus vacare quibusdam militibus virtutis ergo dabatur. Has etiam vacationes interdum pecunia a centurionibus redimere solitos esse milites docet Tac. 1. I. Ann. c. 17. et

alibi sæpius.

41 Sacris conquirendis, donisque persignandis] Conquirendis sacris, quæ fuerant in ædibus de quibus infra, priore anno incendio absumptis. Donis persignandis, id est, recognoscendis et in tabulas publicas referendis donis, quæ eorumdem templorum forent,

« IndietroContinua »