Immagini della pagina
PDF
ePub

EPITOME LIBRI XI.

1

QUUM Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater, deprecatus hanc filii ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque præstitit. ejus consiliis et opera filius consul adjutus, cæsis Samnitibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Esculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco ades Esculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui præesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus fœdus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus cæsis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis, et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Colonia deducta sunt, Castrum, Sena, Hadria. Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Censu acto, lustrum conditum est. censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo millia. Plebs propter as alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Janiculum: unde a Q. Hortensio dictatore deducta est, isque in ipso magistratu decessit. Res_præterea contra Volsinienses gestas continet: item adversus Lucanos, contra quos auxilium + Thurinis ferre placuerat.

1 Hanc sibi ignominiam] Duo berina ædem Esculapio constructam Hearnii codd. Andreas et Campanus fuisse. habent hanc filii ignominiam: quod anteponendum videtur.

2 Sedes Esculapii constituta est] Jubet Sigonius emendari ex fide vet. lib. Edes Esculapio consecrata est. Unus Hearnii codex, ut et Campanus, præfert quoque ades. Si nihil mutatur, certe sedes intelligi debebit pro æde. Constat enim ex Festo, 1. IX. et Valer. Max. 1. I. c. 8. in insula Ti

3 Deducta est] Forte reducta est. GRONOVIUS.

4 Thurinis] Vulgo Tyrrhenis. Sed Pighius ex Plin. 1. XXXIV. c. 6. et, Henr. Valesius ex Val. Max. 1. I. c. 2. probant legendum esse Thurinis. Et vero longius dissiti sunt Lucani at Tyrrhenis, quam ut eis graves esse potuerint.

QUUM legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Cæcilius prætor cum legionibus ab iis casus est. Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro, qui præerat classi, occiso, legati, ad eos a senatu, ut de iis injuriis quererentur, missi, pulsati sunt. ob id, bellum iis indictum est. Samnites defecerunt. Adversus eos, et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot præliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quum in præsidium Rheginorum legio Campana cum præfecto Decio Jubellio missa esset, occisis Rheginis Rhegium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

VALERIUS Lavinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id prælium cum corpora Romanorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabundusque ad urbem Romam processit. C. Fabricius, missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege tentatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componenda pacis caussa rex in urbem reciperetur, de qua re quum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum jamdiu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. censa sunt civium capita ducenta septuaginta octo millia, ducenta viginti duo. Iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. Cum Karthaginiensibus quartum fœdus renovatum est. Quum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur, se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Res præterea contra Etruscos, Lucanos, Bruttios, et Samnites prospere gestas continet.

1 Propter invaletudinem] Sic veteres omnes. Jac. Gronovius edidit valetudinem. Sed invaletudo vox proba est, et Ciceroni aliquoties usurpata, puta 1. VII. ad Att. ep. 2. et 5. et de

Amicit. c. 2. Itaque eam mutari nihil attinebat.

2 Cum Carthaginiensibus quarto fœdus renovutum est] Vid. not. 83. ad IX. 43.

EPITOME LIBRI XIV.

1

PYRRHUS in Siciliam trajecit. Quum inter alia prodigia fulmine dejectum esset in Capitolio Jovis signum, caput ejus per aruspices inventum est. Curius Dentatus, quum delectum haberet, ejus, qui citatus non responderat, bona primus vendidit. Pyrrhum iterum ex Sicilia in Italiam reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito, censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum millia, ducenta viginti quatuor. Cum Ptolemæo Egypti rege societus juncta est. Sextilia virgo Vestalis, damnata incesti, viva defossa est. Coloniæ deducte sunt Posidonia et 2 Cosa. Karthaginiensium classis auxilio * Tarentinis venit. quo facto ab iis fœdus violatum est. Res præterea contra Lucanos, Samnites, et Bruttios feliciter gestas, et Pyrrhi regis mortem continet.

1 Bona primus vendidit] Sigonius addidit vocem primus ex vett. lib.

2 Cossa] Sive Cosa: utroque enim modo hoc nomen scribitur. Olim legebatur Consa. Emendavit Sigonius ex Vell. lib. I. et Plin. I. III. c. 5. 3 Tarentinis] Sic habere MSS. tes

[ocr errors]

tatur idem Sigonius: et hanc veram esse lectionem manifeste probatur tum et Orosio et Zonara, quos allegat Freinshemius capp. 44. et 45. hujus libri, tum ex Livio ipso, XXI. 10. Male ergo quondam hoc loco legebatur Mamertinis.

EPITOME LIBRI XV.

VICTIS Tarentinis pax et libertas data est. Legio Campana, quæ Rhegium occupaverat, obsessa, deditione facta, securi percussa est. Quum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam juvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax data est. colonice deducta, Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. Tunc primum populus Romanus argento uti capit. Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt. Quæstorum numerus ampliatus est, ut essent octo.

1

1 Ut essent octo] Numerum, qui deerat, adjecit Sigonius ex Tac. XI. Ann. 22,

ORIGO Karthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur; contra quos et Hieronem regem Syracusanorum auxilium Mamertinis ferendum censuit senatus, quum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset. 1Transgressis tum primum mare equitibus Romanis, adversus Hieronem sæpius bene pugnatum. Petenti pax data est. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita ducenta octoginta duo millia, ducenta triginta quatuor. D. Junius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris edidit primus. Colonia Esernia deducta est. Res præterea contra Panos et Vulsinios prospere gestas continet.

3

1 Transgressis..tum primum mare equitibus Romanis] An soli equites, non vero et pedites Romani mare transgressi sunt? Rescribimus, exercitibus.

2 Civium capita CCXCII. millia] Sic legi jussit Sigonius ex Eutropio. Antea CCLXXII.

3 Vulsinios] Et hoc debetur Sigonio, qui testatur ita habere vet. lib. Adstipulatur unus e codd. Hearnii. Alii Volscos. Sed Volsci jamdiu perdomiti erant. De Vulsiniensibus triumphat M. Fulvius consul primo anno Punici belli.

EPITOME LIBRI XVII.

[ocr errors]

CN. Cornelius consul, a classe Punica circumventus, et per fraudem velut in conloquium evocatus, captus est. C. Duilius consul adversus classem Panorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoria duxit triumphum. ob quam caussam ei perpetuus honos habitus est, ut revertenti a cana, 2 tibicine canente, funale præferretur. L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos, et Corsos, et Hannonem Panorum ducem feliciter pugnavit. Atilius Calatinus consul, quum in locum iniquum, a Panis circumsessum, temere duxisset exercitum, M. Calpurnii tribuni militum virtute et opera evasit: qui, cum trecentis militibus eruptione facta, hostes in se converterat. Hannibal dux Panorum victa classe, cui præfuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul, victis navali prælio Panis, in Africam trajecit.

1 C. Duilius] Suum Duilio prænomen restituit Sigonius. Antea hic legebatur Cn.

2 Tibicine canente, funale præferretur] Hæc lectio est a vet. lib. Sigonii. Olim tibicines canerent, et junale præferretur. Utrolibet modo legatur, parum interest.

3 Et Corsica] Has duas voces, quas Sigonius aliique omittunt, exhibent Campanus et unus Hearnii codex, et e vet. lib. atque Fastis Capitol. tuetur Delrius.

4 Converterat] Sic edidere Gronovius et Hearnius. Vulgo convertit.

« IndietroContinua »